There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXXVIII XL 
XXXIX

Paucīs ante diēbus discipulī castellum aedificāre cōnstituērunt. Altera pars māteriam parābat, altera castellum aedificāre coepit. Quīdam puerī in silvam prōcēdēbant. Secūrēs sūmēbant quod cōpiam māteriae habēre necesse erat. Secūribus paucās arborēs parvās caedēbant. Cum arboribus ad scholam redībant. Hīc altera pars discipulōrum omnia dispōnēbat. Quandō omnia disposita erant et castellum factum erat, septem discipulī in castellum convēnērunt. Dē impetū barbarōrum monitī erant et omnēs agricolae domōs suās relīquerant et hīc salūtem petēbant.

Duo ē discipulīs, virī nōbilēs magnā vī, ducēs factī sunt. Necesse erat ducēs huius generis habēre. Trāns flūmen ē castellō tabernācula barbarōrum facile vidēbantur. (Ibi erant nūllī barbarī, sed cēterī discipulī.) Herī agricolae pontem frēgērunt. Ita enim barbarōs flūmen trānsīre nōn posse putābant. Sed barbarī nāviculās habēbant. Agricolae castellum relinquere nōlēbant neque audēbant nam barbarī ad impetum faciendum parātī erant.

Intereā usque ad flūmen agmen barbarōrum iter faciēbat. Nāviculīs flūmen trānsībat. Barbarī castellō appropinquābant. Terga nōn vertēbant et ubi ad castellum succēdēbant, impetum fēcērunt. Proelium erat longum. Agricolae intrā castellum ācriter pugnābant sed barbarōs ā castellō pellere nōn poterant. Castellum huius generis nōn erat validum. Barbarī iānuam castellī frangēbant. Usque in castellum vēnērunt et agricolās perterritōs expulērunt. Multī occīsī erant. Subitō in cōnspectū agricolārum agmen sociōrum vidēbātur. Apud agricolās laetitia erat magna. Quamquam sērī erant sociī (paene prīma vigilia erat) agricolās servābant. Agmen ad castellum succēdēbat. Statim dux sociōrum perīculum vīdit. Signa vertī iussit et barbarōs ante sē pepulit.

Post proelium discipulī castellum restituērunt. Fenestrae et iānuae frāctae restitūtae sunt. Crās aliud proelium erit.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quid paucīs ante diēbus discipulī cōnstituērunt?
  2. Ubi agricolae manēbant?
  3. Quī erant trāns flūmen?
  4. Cūr agricolae castellum relinquere nōlēbant?
  5. Quī agricolās servābant?
  6. Cūr post proelium castellum restituere necesse erat?
 XXXVIII XL