There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXVI XXVIII 
XXVII

Carolus et Maria in Hispāniā sunt. Ibi nūllōs amīcōs habent neque linguam Hispāniae intellegunt. Multa et nōta loca huius terrae tamen vidēre cupiunt. Iam laetitiam magnam sentiunt quod terra est tam pulchra. Ubīque in arboribus sunt avēs. Caelum est semper clārum. Multa oppida parva inter collēs cēlantur. In hīs oppidīs Americānī manēre cupiunt quod ibi quiētem capere possunt. In oppidīs magnīs hominēs semper properant. Semper excitātī sunt.

Ōlim Hispānia rēgēs habēbat. Interdum rēgēs in urbe nōn manēbant, sed rūrī habitābant. Saepe tēctum quod rūrī erat magnum erat. Circum tēctum erat mūrus altus. Hodiē Carolus et eius pater in viā prope mūrum ambulant. Portae sunt apertae, per quās pater fīliusque hortum et tēctum inter arborēs vident.

“Antīquīs temporibus,” inquit pater, “mīlitēs circum iānuam stābant.”

“Cūr hoc fēcērunt?” rogat Carolus.

“Sīc eī rēgēs ā perīculō rapiēbant,” respondet pater. “Saepe rēgēs inimīcōs quī eōs etiam necāre audēbant habēbant. Saepe pictūrās in quibus erant pīla quae paucī ex mīlitibus portābant vīdī. Galeās et gladiōs quoque portābant. Haec erant arma splendida. Signa in quibus erant figūrae avium aut animālium portābantur. Tū exempla bona hōrum signōrum antīquōrum Rōmae vīdistī. Mīlitēs Rōmānī quoque signa in proeliīs portābant. Sīc in mediō proeliō mīlitēs loca sua nōscēbant.”

Nox iam appropinquat et lūx diēī post collēs cēlātur. Ex summō colle nauta et fīlius eius nūbēs spectant. Omnēs rēs nātūrā silent, quod tempus paene est hominēs animāliaque dormīre. Hispānia est terra grāta. Collēs sunt pulchrī. Populus Hispānus est amīcus. Cibus est bonus. Ubīque laetitia incolārum vidētur. Quamquam Hispānia est terra bona et nōta, Carolus et Maria laetitiam nunc sentiunt quod crās domum ībunt. Prīmā lūce Hispāniam relinquent.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr Americānī Hispāniam laudant?
  2. Cūr Carolus et pater dē rēgibus colloquium habent?
  3. Nārrā dē signīs mīlitum.
 XXVI XXVIII