There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXIV XXVI 
XXV

Paucīs ante diēbus Carolus et Maria rēgem vīdērunt. Mox iterum laetī erunt quod nāviculam poētae vidēre poterunt. Haec est in flūmine parvō sed nōn est prope Rōmam. Itaque hanc urbem relinquere necesse est. Post tempus longum Americānī flūmen parvum vident. Prope rīpam flūminis est nāvicula, parva sed nōn angusta. Magna nāvis nōn est. Paucī ūnō tempore in nāviculā sedēre possunt. Sine morā omnēs viam relinquunt et ad rīpam properant.

Vesper est. Undique sunt rēs pulchrae. Ibi ānserēs natant et clāmōrēs eōrum audīrī possunt. Aliō in locō sunt nāvēs. In mediō flūmine sunt saxa in quibus paucī puerī sedent. Eī diū natāvērunt et nunc corpora eōrum sunt dēfessa. Homō quī in rīpā stat est pater ūnīus puerī. Omnēs puerōs convocat. Post tergum praemium habet. Quis hoc accipiet?

Quamquam māter est timida, cum poētā, tamen, it. Carolus prope poētam manet et Maria ante frātrem sedet. Pater māterque in locō tūtō sedent. Nāvicula quae vinculīs tenēbātur nunc est lībera. Rīpam relinquit et mox est in mediō flūmine. Clāmōrēs hominum quī animālia convocant audiuntur. In summō colle homō casam aedificat. Nunc domum it.

Poēta fābulās de Rōmā nārrat. Dē Horātiō, duce fortī, quī etiam sōlus hostēs oppugnābat, nārrat. Is hostēs superāvit. Posteā in Tiberim sē iēcit et ad rīpam tūtō natāvit. Itaque urbs erat lībera. Puerī Rōmānī bene natāre poterant et corpora valida habēbant.

Subitō undique sunt saxa. Via, quae inter saxa est, angusta et perīculōsa est. Poēta omnia dē nāviculīs flūminibusque intellegit. Māter, tamen, perīculum timet et in rīpā esse cupit. Nunc inter saxa nāvicula nōn tam celeriter sē movet.

“Heu! Heu!” exclāmat māter. “Mox aut vulnerābimur aut necābimur, quod nōn omnēs natāmus.”

“Minimē,” inquit pater, “tūtī erimus. Saepe haec nāvicula per haec saxa tūta vēnit.”

Post tempus longum omnēs iterum ad rīpam veniunt. Poēta in terram vincula quibus nāvicula tenētur conicit. Laetissima est māter quod iterum lībera perīculō est.

Prope nāviculam est casa parva poētae. Hīc multās rēs poēta scrībit. Tōtam noctem omnēs in casā manent. Diū hanc noctem memoriā tenēbunt.

Paucīs diēbus necesse erit Rōmam relinquere. Maestī Americānī Rōmam et poētam et mīlitem relinquent.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr necesse est Rōmam relinquere?
  2. Quālis est poētae nāvicula?
  3. Quid vesperī in flūmine poēta et eius amīcī vident?
  4. Ubi in nāviculā sedent?
  5. Quis erat Horātius et quid faciēbat?
  6. Cūr subitō māter timet?
  7. Estne perīculum inter saxa? Cūr?
  8. Quō tempore iterum est māter laeta?
 XXIV XXVI