There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXVIII XXX 
XXIX

Herī māne prīmum pater, “Hūc venīte,” inquit, “Carole et Maria. Mox necesse erit mē et mātrem iter facere. Paucōs diēs aberimus. Cupitisne vōs cum fīnitimō nostrō manēre?”

Carolus erat laetus quod fīlius fīnitimī mīles est. Hic mīles patrem mātremque nunc vīsitābat. Deinde, ubi omnēs rēs cōnstitūtae et parātae erant, omnēs domum relīquērunt.

Fīlius fīnitimī in castrīs cum aliīs mīlitibus habitat. Hīc habitat pars exercitūs Americānī. Exercitus semper parātus est sī bellum ab aliīs gentibus parātur. Facile nōn semper est sed dūrum in hīs castrīs labōrāre. Carolus fābulās fīlī fīnitimī laetē audit. Haec mīles nārrat. Ante portās castrōrum duo vigilēs stant. Ē castrīs prōspectant et sī perīculum vident mīlitēs monent. Saepe hōrae vigilibus longae videntur. Castra sunt magna. Ubīque sunt mīlitēs. In hāc parte sunt tabernācula et tēcta mīlitum et ducum. In aliā parte sunt agrī magnī quō in locō virī mīlitēs esse parant. Aliī moenia aedificant, aliī vāllum parant. Ubīque sunt nūntiī, servī ducum, quī epistulās portant. In proeliō mīlitēs agmen longum faciunt et ad moenia hostium iter faciunt et impetum magnum faciunt. Hostēs aut sē post vāllum cēlant quod perterritī sunt aut agmen nostrum ā tergō oppugnant. Facile nōn semper est mīlitem in exercitū esse. Per noctēs et diēs longōs labōrant. Saepe fīnis diēī est eīs grātus. Sī mīlitēs ā duce īnsignī splendidō ōrnantur, laetē labōrant. Ignāvī nōn sunt. Prope castra nostra est aqua. In parvō portū sunt pauca nāvigia. Hūc post hōrās longās diēī mīlitēs veniunt et quiētem capiunt.

Post paucōs diēs Carolus domī est. Nocte ubi dormit, mīlitēs videt. Ante vāllum est vigil Gallicus quī undique prōspectat. Vigil hostēs videt et audit. Quamquam nox est, īnsignia hostium vidērī possunt, nam lūna est clāra. Prīmum vigil mīlitēs et cīvēs suōs excitat. Deinde eī ad moenia currunt. Proelium est dūrum, sed tandem Gallicī castra sua servant.

Posterō diē Carolus et Cassius in hortō sunt mīlitēs.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr herī erat Carolus laetus?
  2. Cūr fīlius fīnitimī nōn domī habitat?
  3. Nārrā dē castrīs in quibus is habitat.
  4. Ubi Carolus vigilem Gallicum videt?
 XXVIII XXX