There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXII XXIV 
XXIII

Hodiē omnēs Americānī laetī sunt quod in Italiā sunt. Hīc mīles, amīcus patris, et poēta, amīcus magistrae, habitant. Hī duo virī Rōmae tēcta habent et paucōs diēs Americānī Rōmae manent. Tēctum mīlitīs est magnum et ex māteriā factum. Tēctum multās rēs pulchrās habet. Pater mīlitis multōs servōs habet. Pater nōn est dominus dūrus. Omnēs servī, igitur, eum laudant. Nullus servus perfidus inter servōs est. Cum dominus imperat, omnēs statim pārent.

Antīquīs temporibus Rōmānī multōs servōs habēbant. Ita mīles nārrat. Multās rēs faciēbant. Labor eōrum nōn erat semper facilis. Lignum portābant; agrōs curābant; cēnās parābant; paucī servī erant magistrī puerōrum puellārumque. Aliī erant servī quī in bellō captī sunt. Sī servī erant perfidī, interdum diū in vinculīs tenēbantur. Servīs perfidīs vincula nōn erant grāta. Paucī necābantur. Tum cēterī servī maestī et timidī erant. Facile nōn erat servum bonum esse, sī dominus malus dūrusque erat. Interdum ā tēctō dominī servī mittēbantur. Saepe sē in fugam dabant. Tum sine auxiliō per tōtam terram errābant. Interdum cum bēstiīs ferīs pugnāre iubēbantur. Interdum servī ā ducibus incitābantur et posteā bellum erat. Animus servī bonī prō dominō suō pugnāre semper parātus erat. Sī dominus et servus in perīculō erant, servus nōn sē, sed dominum servābat. Multī servī vītam dūram agēbant ubi dominī erant saevī.

“Servōs in Americā nōn habēmus,” inquit Maria.

“Ōlim servōs habēbātis,” respondet mīles. “Servī vestrī erant Africānī et dominī saepe erant saevī.”

“Ita, sed ūnus vir, dux magnus, repertus est. Is servīs nōn erat inimīcus,” respondet Maria. “Bellum magnum, tamen, inter populōs terrae nostrae erat. Hodiē omnēs sunt amīcī. Incolae inter sē animō bonō sunt. Hoc bellum memoriā tenēre nōn cupiō.”

Nocte Maria omnēs rēs quās hodiē vīdit et audīvit in epistulā scrīpsit. Eam ad magistram mīsit.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quī amīcī Americānōrum Rōmae habitant?
  2. Quāle tēctum pater mīlitis habet?
  3. Quālis dominus est hic?
  4. Nārrā dē vītā servōrum Rōmānōrum quī antīquīs temporibus Rōmae habitābant.
  5. Habēbantne ōlim Americānī servōs?
  6. Quid erat nōmen ducis quī erat amīcus servōrum?
 XXII XXIV