XX | XXII |
Ubi est avunculus? Is abest. Domī in Britanniā manet. Itaque sine amīcīs quattuor Americānī per Germāniam eunt. Ibī nūllī amīcī eōs salūtant, sed omnēs Germāniam probant quod populus est benignus et Americānīs nōn est inimīcus. Quamquam agrī et silvae sunt grāta, et Americānī rūs laudant, oppida, quoque, sunt pulchra. Per terram Germānōrum flūmen Rhēnus fluit. Sī Carolus undique circumspectat multōs agrōs prope flūmen videt. Ruīnās aedificī antīquī videt. Carolus fābulās dē Germāniā legit.
Ōlim Germānī erant barbarī quī cum Rōmānīs pugnābant. Trāns flūmen Gallī quī erant Germānīs inimīcī habitābant. Illī barbarī agrōs Galliae saepe oppugnābant occupābantque et oppida eōrum dēlēre cupiēbant, nam hostēs erant. Interdum Gallī ā Rōmānīs auxilium postulābant, nam sōlī cum barbarīs sine satis magnīs cōpiīs pugnāre nōn audēbant. Posteā Caesar barbarōs superāvit et multōs in vincula iēcit. Gallī Caesarem iuvērunt. Ubi Carolus hās rēs dē Caesare et barbarīs legit eum omnēs rēs dē bellō scīre putat.
In viā oppidī in quō Carolus nunc manet vir caecus saepe stat. Ōlim erat mīles Germānus. Nunc nōn est armātus. Celeriter nōn ambulat. Tardus et caecus est. Sine amīcīs et pecūniā vīta eius nōn est semper grāta. Quamquam pecūniam nōn postulat, Carolus, tamen, eī pecūniam dat.
“Cūr es caecus?” rogat puer.
“Nocte ubi mīlitēs dormiēbant, castra nostra ab hostibus expugnābantur,” respondet vir. “Paene dēlēta sunt. Sine auxiliō prope ruīnās aedificī manēbāmus. Sociī perīculum nostrum esse magnum nōn sciēbant. Diū auxilium sociōrum exspectābāmus.”
“Quis tē servāvit?” rogat Carolus.
“Socius meus quī aderat mē servāvit,” inquit vir, “et mē ab hostibus mōvit. Nōs nōn vidēbāmur quod erat nox. Quamquam oculī meī vulnerātī erant, tamen socius meus mē iuvābat et ab hostibus nōn captī sumus.”
Mīles caecus socium suum semper laudat.
- Habentne Americānī multōs amīcōs in Germāniā?
- Quālēs ōlim erant Germānī?
- Quid ōlim facere cupiēbant?
- Cūr Gallī ā Rōmānīs auxilium postulābant?
- Cūr est hic vir caecus?
- Quis hunc virum iuvābat?
XX | XXII |