There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 VII IX 
VIII

Nunc amīcus noster, Carolus, ex fenestrā spectat. Cassium exspectat. Nunc Cassius in viā in silvā properat quod cum Carolō ad scholam ambulāre cupit. Carolus amīcum videt et iānuam aperit. Puerī ad scholam properant. Rosās portant et magistrae rosās dant. Magistra benigna amīcōs nostrōs exspectat. Hī discipulī magistrae grātī sunt et cārī quod discipulī bonī sunt et bene labōrant.

Nunc discipulī in scholā sunt et labōrant. Magistra iānuam claudit. Discipulī magnī linguam Latīnam discunt. Carolus et Cassius sunt parvī et linguam Latīnam nōn discunt. Magistra fābulās scrībit, et puerī et puellae cum magistrā legunt. Interdum discipulī fābulās nārrant. Magistra pictūrās ostendit. Hīc pictūrae īnsulae, Cubae, sunt. In hīs pictūrīs multī virī in viīs ambulant. Multa portant. Est aqua in pictūrīs. Carolō hoc est grātum quod pater est nauta et Carolus vītam nautae laudat. Ibi sunt casae parvae. Iānuae casārum sunt apertae, et in casīs fēminae et puellae cēnam parant. Virī quoque in hīs casīs habitant. Hī sunt patrēs et frātrēs puellārum.

In scholā quoque est pictūra magnae scholae Britanniae. Ibi est pictūra silvae clārae. Magistra hās pictūrās cūrat quod discipulī hās vidēre saepe cupiunt.

Nunc discipulī ē scholā properant et magistra nōn labōrat.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr Cassius nunc in viā properat?
  2. Quis puerōs exspectat?
  3. Quālēs discipulī sunt hī?
  4. Quī linguam Latīnam discunt?
  5. Quālēs pictūrae sunt in scholā?
  6. Cūr magistra hās pictūrās bene cūrat?
 VII IX