Carmina varia (Florus Lugdunensis)

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina varia
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 119


Carmina varia

Carmina varia (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0259A

I. QUERELA DE DIVISIONE IMPERII POST MORTEM LUDOVICI PII. 119.0249B|

Montes et colles, silvaeque et flumina, fontes,
Praeruptaeque rupes, pariter vallesque profundae,
Francorum lugete genus: quod munere Christi
Imperio celsum, jacet ecce in pulvere mersum.
Hunc elementa sibi sumant compuncta dolorem,
Terrarum tractus, maris aequora, sidera coeli,
Ventorum flatus, pluviarum denique guttae:
Et doleant homines hominum quia corda rigescunt.
Omnia concrepitant divinis cincta flagellis,
Omnia vastantur horrendae cladis erumnis:
Omne bonum pacis odiis laniatur acerbis:
Omne decus regni furiis fuscatur iniquis.
119.0249C| Ecclesiae dejectus honos jacet ecce sepultus.
Jura sacerdotum penitus eversa ruerunt.
Divinae jam legis amor terrorque recessit,
Et scita jam canonum cunctorum calce teruntur.
Vexantur clarae assiduis conflictibus urbes,
Basilicae Christi prisco spoliantur honore:
Martyribus jam nullus honos: altaribus ipsis
119.0250B| Nemo metum defert, sacris reverentia nulla est.
Continuis praedis plebes miseranda laborat:
Nobilitas discors in mutua funera saevit.
Sanguine terra madet, fervescunt cuncta rapinis,
Et rabies scelerum ruptis discurrit habenis.
Flagrat adulterium, perjuria nulla timentur.
Funditur innocuus nullo jam vindice sanguis:
Jam regum legumque metus mortalia liquit.
Tartareum clausis oculis jamque itur ad ignem.
Quis digne expediat monachorum septa revulsa,
Sacratas Domini famulas laicale subisse
Infami ditione jugum; rectoribus ipsis
Ecclesiae armorum impositum caedisque periclum?
Praesulibus plebes viduae, doctore cathedrae
Pluribus et plures jacuerunt funditus annis.
119.0250C| Principis hoc terror misera tunc clade coegit
Nunc ad tale malum quosdam atra superbia ducit.
Tristis adhuc veteri tabescit vulnere Narbo:
Tristia Rhemorum pariter quoque moenia lugent.
Egregios doctosque viros miseranda fatigant
Exsilia; improbitas saevo sedem obtinet auro.
Floruit egregium claro diademate regnum:
119.0251A| Princeps unus erat, populus quoque subditus unus.
Lex simul et judex totas ornaverat urbes,
Pax cives tenuit, virtus exterruit hostes,
Alma sacerdotum certatim cura vigebat
Conciliis crebris, populis pia jura ministrans.
Hinc sacris cleris, hinc plebibus eximiisque
Principibus late resonabat sermo salutis.
Discebant juvenes divina volumina passim.
Littereas artes puerorum corda bibebant.
Crimina tetra vigil crebro censura fugabat:
Hos timor, hos et amor ad foedera justa vocabat.
Quin etiam externas fidei conjungere gentes
Cura erat, et domitis imponere frena salutis.
Hinc pagana manus juga relligionis inibat:
Hinc haeresis surgens, pedibus substrata gemebat.
119.0251B| Claruit hinc nimium toto gens Francica mundo:
Famaque virtutum fines penetravit ad imos.
Legatos hinc inde suos procul extera regna,
Barbara, Graeca, simul Latium misere tribunal.
Huic etenim cessit etiam gens Romula genti,
Regnorumque simul mater Roma inclita cessit.
Hujus ibi princeps regni diademata sumpsit
Munere apostolico, Christi munimine fretus.
O fortunatum, nosset sua si bona, regnum,
Cujus Roma arx est, et coeli claviger auctor,
Tutor et aeternus coelorum in saecula rector,
Qui terrestre valet in coelum tollere regnum
At nunc tantus apex tanto de culmine lapsus
Florea ceu quondam capiti dejecta corona,
119.0251C| Quam varius texit redolenti gramine fulgor,
Cunctorum teritur pedibus: diademate nudus
Perdidit imperii pariter nomenque decusque,
Et regnum unitum concidit sorte triformi.
Induperator ibi prorsus jam nemo putatur.
Pro rege est regulus, pro regno fragmina regni.
Consiliis crebris quaeruntur furta nocendi:
Conventu assiduo populantur jura salutis.
Cassatur generale bonum, sua quisque tuetur.
Omnia sunt curae: Deus est oblivio solus.
Pastores Domini soliti concurrere in unum;
Dissidio rerum, synodalia nulla frequentant.
Concio jam populi nulla est, jus omne recessit.
Frustra huc legatus, aula est ubi nulla, recurrat.
Quid faciant populi, quos ingens alluit Hister,
119.0251D| Quos Rhenus Rhodanusque rigant, Ligersive, Padusve?
Quos omnes dudum tenuit concordia nexos,
Foedere nunc rupto divortia moesta fatigant.
Saepe malum hoc nobis coelestia signa canebant,
Cum totiens ignitae acies, ceu luce, pavendae,
Per medias noctis dirum fulsere tenebras,
Partibus et variis micuerunt igne sinistro.
Cum mediante die populis jejunia festa
Devotasque preces per templa agitantibus alma;
Sol nitidum tristi texit ferrugine vultum,
119.0252A| Ac stelias radiare polo miro omine fecit.
Quod monstrum scimus bellum ferale secutum,
Quo se Christicolae ferro petiere nefando,
Et consanguineus rupit pia foedera mucro:
Atque ferae, volucresque simul pia membra vorarunt:
Cum diri coelo totiens arsere cometae,
Humano cladem generi excidiumque minantes.
Inter quos unus flammanti crine coruscus
Mense fere toto truculento lumine fulsit.
Quem regionum atrox vastatio, motio regum,
Et rabies belli, et regni scissura secuta,
Continuis miserum quatiunt terroribus orbem.
Quis finis, quaeve ira Dei mala tanta sequatur?
Quae jam vix aliquis pavitanti corde volutat,
Vix recolit, vix inde dolens suspiria fundit.
119.0252B| Gaudetur fessi saeva inter vulnera regni:
Et pacem vocitant, nulla est ubi gratia pacis.
Stat paries subitam minitans validamque ruinam,
Jam dudum inclinus, scissuris undique plenus.
Illiniturque luto fluido, citiusque casuro.
Mistura hic paleae nulla est, membra omnia nutant.
Jam vatis sancti metuendum cernimus Amos
Compleri in nobis deflendo ex ordine visum.
Jam Dominus murum linquit, deponere trullam
Jam parat, et nullam iratus vult ferre lituram.
Jamque etiam uncinum pomorum conspicit ille,
Quo tota evulsis nudetur fructibus arbor.
Jam remanet quercus foliorum tegmine nuda:
Jam Domini egregius flavet sine fontibus hortus.
119.0252C| En sitis atque fames, cecinit quam praescius idem,
Judicio Domini terris immissa perurget.
Coelestis verbi desunt jam pabula et imbres.
Hoc Oriens Boreasque malum, hoc maria undique clamant.
Vocem evangelicam divino ex ore tonantem.
Quis non jam videat doleatque instare piorum?
Filius en hominis veniens ex arce polorum,
Invenietne, putas, fidei vestigia terris?
Cordibus humanis latebrosa foramina vulpes
Immundae et coeli nidos fecere volucres.
Fraus haec atque tumor diri late obtinet hostis:
Nec locus est Christo, quo vel caput ille reclinet
Haec inter gemat et fidat grex ille pusillus,
Cui Pater aeterni conservat gaudia regni,
119.0252D| Deducatque oculis lacrymas noctuque dieque,
Ac precibus vitae pulsans ad limina perstet.
Exposcat veros inhianti pectore panes
Tres, evangelici memorat quos pagina verbi.
Vera fides confessa Deum per saecula trinum,
His fruitur dapibus, his fidum pascit amicum.
Non lapidem sumet, si panem postulet unquam:
Nec pro pisce caput virosi sentinet hydri:
Nec pro ovo fallax illudet scorpius olli,
Fronte velut mitis, sed caudae vulnere saevus.
119.0253A| Nam pius ille Pater, qui fons bonitatis habetur,
Ut sol sponte micat, ceu fons uberrime manat,
Utque ultro placidus rorat de nubibus imber:
Sic bona cuncta suis prono donat numine natis,
Qui tamen hunc vera fidei pietate requirunt:
Qui quod spe sitiunt, puro amplectuntur amore:
Qui bona sive mala fluitantis temnere mundi
Norunt, instantique Deum virtute sequuntur.
O Domine omnipotens, da nobis mente videre
Tot mala, tot clades; et tot lacrymanda pericla
Da gemere, et toto fac nos ea corde dolere,
Assiduisque tuum precibus deposcere numen.
Qui regis Israel, cui non dormiat in aevum
Omnia conspiciens oculus: qui lege perenni
Erigis elisos, elidis et ipse superbos,
119.0253B| Supplicibus veniam, tumidis properando ruinam.
Tu nos, sancte Pater, hic verbere caede paterno:
Tu virga baculoque tuo nos corripe, firma:
Omne malum mundi fiat purgatio nostri.
Qui te semper amant, omni discrimine crescant,
Quatinus erepti pelagi de fluctibus atris,
Teque gubernante jam portum pacis adepti,
Carpamus dulcem tristi de semine frugem,
Perpetuaque tuos recinamus laude triumphos.
AD MODUINUM AUGUSTODUNENSEM EPISCOPUM. De injusta vexatione Ecclesiae Lugdunensis.

Egregio, Moduine, viro tibi mitto salutem,
119.0253C| Exiguus magno, vilis et eximio.
Sum modicus, sed magna loquar: quia maximus ille est,
Cujus res parvo carmine nunc agitur.
Res divina tibi cantabitur: arrige, quaeso,
Sollicitas aures, et pia corda adhibe.
Esto memor, quoniam duras qui praegravat aures,
Ad Domini legem vota odiosa facit:
Et vacuas defert ad Christi altaria voces,
Pauperis ad vocem viscera cruda gerens.
Quid, quaeso, sacrosancta tibi nutricula nostra,
Atque eadem genitrix Ecclesia haec meruit?
Ut furiale odium ferali pectore versans,
Moliri hanc contra talia non metuas.
Discindis leges, canonum sacra jura revellis,
Dum materna modo viscera proh! subigis,
119.0253D| Nec metius demens calces illidere Christo,
De cujus stimulo terga cruenta geris.
Terga cruenta geris, nec sulcum corrigis, et bos
119.0254A| Cornipeta in Dominum turgida colla vibras.
Dum phrenesis furiale malum tua viscera ferro
Te proprio expetere cogit, et ipse nescis.
Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum
Auctorem rodit, excruciatque animum.
Ecclesiae reverendus honos a tempore prisco,
Principibus summis praesulibusque piis,
Curricula annorum florens per plurima fulsit,
Sub pietate patrum pignora chara fovens:
Et gallina pios pennarum tegmine fetus
Mystica mundanis texit ab insidiis.
Agnoscis, ni fallor, enim quae nomine tali
Voce evangelica sancta notetur avis.
Illa dolenter avis etiam nunc garrula clamat,
Et nostro gemitus promit ab ore pios.
119.0254B| Teque prius quam calce secet, quam verberet alis,
Quamque oculis spoliet, sic pietate vocat.
O fili Moduine, tibi (nam pignus et ipse
Es nostrum, nostro fotus et in gremio)
Quid rogo commerui, tanto quod tempore tuta,
Sedibus e placidis pignora nostra fugas?
Quid mihi tristitias cumulas? quid gaudia truncas?
Cur gaudere mea me sobole haud pateris?
Me pietas, me prisca fides munimine forti
Cinxerat, et certis sepserat auxiliis.
Quique etiam accipitres fuerant milvique rapaces,
Ac soliti natos dilaniare meos;
In placidas versi subita pietate columbas,
Cursu avido nostros expetiere sinus:
Depositoque truci ingenio seu nomine torvo,
119.0254C| Nomine et ingenio complacuere meo.
Hospitiis haesere meis, mea parva secuti
Pabula, et innocuis vivere deliciis.
Rostra unguesque feros quis me vastare solebant,
Vertere in nostrum dulciter obsequium.
Adversas volucres virtute atque ore repellunt,
Me vigili studio, me pietate fovent.
Agnoscisne, rogo, venerandae aenigmata matris?
Et mea quid signent mystica verba capis?
An miserande meam nec vis cognoscere vocem,
Displicet atque oculis hispida forma tuis?
Te gemitus noster peperit, te parvulus ortum
Nidulus excepit, te calor hic aluit;
In lucemque trahens, tenebrosa ergastula rapit:
Atque dedit vita, luce, salute frui.
119.0254D| Haere igitur matri, dulces ne desere fratres:
Horum solus amor est tibi certa salus.
Cur hanc persequeris, cur dulcia pignora carpis.
119.0255A| Non haec nostra tibi nostra figura dedit.
Tunde igitur tetrum rostri damnabilis uncum:
Et fuge germana vivere carne ferox.
Utere simplicibus nobiscum dulciter escis,
Et miti mitem pectore quaere cibum.
Sunt pia jura ducum; pia sunt praecepta parentum:
Quis ego ab initio munior atque regor.
Quid tenebras luci, quid melli absinthia misces?
Ista tibi semper dissociata manent.
Ex quo conspicuus Christi per saecula cultus
Fulsit, et idolica fugit ab urbe lues:
Nunquam prisca meos vexarunt jura ministros,
Pondere nec saecli res onerata sacra est.
Semper distinctus duplex hic ordo cucurrit,
Judicibusque suis utraque pars viguit.
119.0255B| Ordinibus sacris reverentia debita cessit:
Plebeios rexit lex sua quemque viros.
Quid mihi nunc veterem tu vis subvertere sepem?
Quid mihi maceriam diruis oppositam?
Cur veteres fines nostro convellere fundo
Niteris, et cunctis pervia rura facis?
Audi veridico Salomon quid personet ore,
Et mucrone time te jugulare tuo.
Eversor sepis colubro mordente peribit,
Seque suo qui fert saxa labore premet.
Te preme, te perime: nam me spoliare nequibis,
Auxiliis fultam semper ubique Dei.
Post evangelicos clypeos, post tela corusca
Oris apostolici, post pia jura Dei,
Me Constantinus reverendo munit ab ore:
119.0255C| Me quoque Theodosius protegit ore pio.
Arcadio dulci perdulcis Honorius haerens
Me dulci eloquio laudat, honorat, amat.
Quid veterana loquar? nostro nunc ecce sub aevo
Qua placidus princeps me pietate colit?
Pro me conciliis sudavit saepe verendis,
Et valido pressit colla superba jugo.
Legibus antiquis edicta recentia junxit,
Et bona prisca novis auxit ubique bonis:
Ne me per pelagus mundi, per turbida saxa
Obrueret subito nox fera naufragio.
Vere clara micant sacri mysteria Christi,
Quae veterum signant gesta beata Patrum.
Jam validum Samson, dum vult peregrina subire
Connubia, impetiit horrisono ore leo.
119.0255D| Quem, veluti tenerum frustatim carperet haedum,
Ille necans, dulces sumpsit ab ore favos.
Sumpsit ab ore favos et dulcia mella leonis,
Qui fremuit pridem, dulciter ecce sapit.
119.0256A| Infremuit mundi Christo veniente potestas,
Gentilem ut plebem necteret ipse sibi.
Infremuit terrore gravi, legesque feroces
Edidit, ac toto terruit orbe pios.
In servis tamen ille suis virtute potenti,
Dum superat mundum, robora dira necat.
Ut male quod vixit, moriatur; mortua porro
Impietas dulcem promat ab ore fidem:
Quodque olim rabido fremitu laniare parabat,
Hoc modo jam dulci praedicet ore melos:
Jamque haedus Christi, qui tunc leo torvus abibat,
Peccator veniam postulet ipse sibi.
Sic mundana sibi subjecit culmina Christus,
Cuncta et in obsequium traxit ubique suum.
At tu si veterum nescis pia jura piorum,
119.0256B| Desine quod nescis dilaniare bonum.
Et cape tranquillus, brevius quod pagina verbis
Altera pacifico suggerit en studio:
Cumque serenato perlegeris omnia vultu,
Et quam non noras videris ipse viam;
Sub Christi terrore tremens, pietate fideli
Corrige quod pravum perspicis ipse tuum.
Nempe etiam si nulla usquam haec jura vetarent
Num gessisse decet talia pontificem?
Rem bene constructam tanto sudore, tot annis
Subruere, et sceleri pandere sponte viam?
Dicere, nullus honos debetur (credite) sacris
Ordinibus: cunctos pulset ubique forum.
Nam nisi coenobium mater muliebre gubernans,
Et sacer antistes, caetera pulvis erunt.
119.0256C| Si pater es cleri, noli contemnere clerum:
Nec te sic ut eos erige deicias.
Haec quoniam non sanctus amor, sed turgidus atro
Fumifluum spirans ructat ab ore furor:
Haec si mente pia relegas, si pectore puro
Accipias, prodest potio sacra tibi.
Est subamara quidem: sed si patiare, salubris.
Insunt gallinae zelus amorque simul.
Aestimo, vir prudens, nullo te felle moveri,
Cum videas Florum te sic amare tuum.
Nam meliora pii sunt vulnera semper amoris,
Subdola quam fictis oscula pressa labris.
Et bene non notus, male si increbescere cunctis
Coeperis, infamis fabula semper eris.
III. HYMNUS IN NATALE SANCTORUM JOANNIS ET PAULI.
119.0256D|
Joannis Paulique diem sol attulit orbi,
Qui rubra martyrii serta cruore gerunt.
119.0257A| Unicus hos sanguis germano foedere junxit,
Unica mox fratres morsque fidesque parit.
Olim Romulei servantes moenia regni
Barbaricos strarant saepe mucrone globos:
Nunc ovium Christi purissima septa tuentes,
Daemonicas arcent vi precibusque minas.
Hos morti addixit sacra pro lege tyrannus
Contemptor Christi Julianus rabidus:
Unius ille Dei cultum prius ore ferebat,
Donec ad culmen scanderet imperii.
Ast ubi convaluit misero terrena potestas,
Idolum vero praetulit ille Deo.
Tum famulos Christi lanians, et sanguine pastus
Innocuo, horrendis saevit ubique modis.
Verum ubi coelesti prospexit Christus ab arce,
119.0257B| Audivitque pii sanguinis ille preces;
Confestim misero cladem exitiabilis horae
Destinat, hostili hostis ut ense ruat.
Vastata Ecclesia Persas in bella vocarat,
Ac multis septus millibus ibat atrox:
Cum subito arentes deserti ruris in agros
Devenit, et cuneos perdit ubique suos.
Qua neque victus erat, nec fons, nec fluminis unda,
Caumate sed nimio tota jacebat humus.
Dumque fremens montes, valles, camposque peragrat;
Sicubi vel modico stilla liquore fluat;
Incidit adversas condigno errore phalanges,
Perfossusque atra cuspide pectus opit.
Sed rabidus semper, et in ipsa morte rebellis,
Infremit, et summum hac voce lacessit herum:
119.0257C| Ebibe nunc nostrum quem quaeris, Christe, cruorem,
Atque avidus leto jam satiare meo.
Ille quidem tales justo sub judice poenas
Exsolvit, post haec tartara caeca petens.
At Domini testes sacrato sanguine loti,
Vertice laurigero sidera celsa petunt:
Quos toga pacifico vestit praefulgida cultu,
Regalique ambit purpura clara peplo.
Hos ceu fructiferas florens paradisus olivas,
Irriguo vitae jugiter amne rigat.
Hi sunt aeterno candelabra fulgida templo,
Progenies lucis, et pietatis honos.
Sidereo regi sublimi semper in aula
Adstantes populis qui pia vota ferunt.
Quorum propitius precibus nos respice, Christe,
119.0257D| Et purga obscenum quidquid inesse vides.
IV. TITULUS LIBELLI AD ALTARE SANCTI STEPHANI OBLATI, SANCTISSIMO ET GLORIOSISSIMO ALUMNO AC PATRONO NOSTRO BEATO STEPHANO PROTOMARTYRI DEDICATUS.

Hunc tibi, prime pii testis fortissime Christi,
Offerimus vario rutilantem flore libellum.
Hic tua prima micat post indita bella corona:
119.0258A| Fulget honos nomenque tuum; tua praemia clamant.
Gamalihel sacer ille senex tua coelitus ossa
Olim ignota orbi reverendo publicat ore;
Ac tua membra, pater, radianti signat in auro,
Martyrium illustri depingit flore rosarum.
Se quoque Nichodemi conjungens sorte nepotis;
In geminis auri calathis albentibus almus
Prodit rite rosis tenui vix sanguine tinctis:
Virgineosque artus puri fulgente canistro
Argenti et crocei commendat floris odore.
Haec tua laus sequitur, sequitur tua florida virtus,
In Christi virtute potens pietate redundans,
Gaudia dans moestis, infirmis robora reddens,
Et dura sub morte sitos ac pene sepultos
Restituens vitae, vitae quia testis haberis.
119.0258B| Tu primus Christi calcata morte perennis
Vexillum sublime ferens, hostilia castra
Fulmineis linguae telis signisque coruscis
Stravisti, et pulchra palmam de morte tulisti.
Te sequitur reverenda cohors pro nomine sacro
Mille afflicta modis, mille illustrata triumphis.
Martyribus martyr tu norma et regula cunctis,
Purpureos ducis cuneos roseasque catervas:
Quorum purpureus de sanguine praemicat orbis,
Quorum florigeris praefulgent astra coronis,
Quorum casta Dei decorantur templa sepulcris,
Quorum tota micant insignia tempora festis,
Quorum cuncta sacris cedunt incommoda votis.
Hos sacer ille videt coeli in regione Joannes
119.0258C| Tantorum illustres post praelia dura laborum,
Dat quibus aeternas felix victoria palmas,
Atque immortales stola candida praebet amictus.
Non his ulla negat sua clemens munera Christus,
Quos ipse a mundi selectos sorte diremit,
Plantavitque Deo: quo semper robore laeto
Crescendo in coelum exsiliant, fructusque perennes
Pollenti virtute ferant, et quidquid ab alto
Oratum genitore velint, mox numine prono
Accipiant, tribuantque piis: quos inter egenus
Censeri cupiens, et cordis vulnera deflens,
Ista tremens cecini submisso pectore, Florus,
Ut meritis tanti per Christum salver alumni,
Et procerum votis absolvat purpureorum.
. . . . . . . . . . . . . . . . . .
119.0258D| Sanctorum eximiis meritis precibusque beatis,
Quorum perpetuos memorat liber iste triumphos,
Da, Pater omnipotens, veniam, da, Christe, medellam
His qui supplicibus votis ac mente fideli
Committunt sese tantis per saecla patronis,
Qui zabulo victo rutilis super astra coronis,
Conspicui, de te quidquid petiere merentur.
. . . . . . . . . . . . . . . . . .
Christe, precor veniam segni des mitis alumno.
Tardus sum, tarde sed tibi nemo venit.
119.0259A| Longus praeteritis tenuit nos error ab annis,
Sufficiat meritis haec rogo poena meis.
Vita brevis superest, in mortem et pronior aetas:
Jam peccare senex nequeo, nolo tuus.
V. VERSUS EJUSDEM. Ubi ossa S. Cypriani Lugduni condita habentur

Hac locuples Christi thesaurus conditur arca,
Purior argento, fulvo pretiosior auro,
Clarior et cuncta gemmarum luce micantum.
Hic nempe insigni doctor suavissimus ore,
Eximius praesul, martyr celeberrimus idem,
Lucifer ut nitidus magna Carthagine missus
Emicat, et pulchra Cyprianus sorte quiescit.
119.0259B| Additur huic geminum radianti lumine sidus,
Speratus martyr cum martyre Pantaleone,
Cujus cum capite hic pollent sacra ossa priorum.
Quos pariter Carolo Francorum principe gaudens
Gallia suscepit, Libycis ditata talentis.
Hos igitur nobis oratio fida patronos
Efficiat, Christo ut coelis veniente coruscis,
Martyribusque suis diademata clara ferente,
Ipsorum meritis lux nos aeterna receptet.
VI. TITULUS ABSIDAE.

Martyribus subter venerabilis emicat aula:
Martyribus supra Christus rex praesidet altus.
Circumstant miris animalia mystica formis,
119.0259C| Nocte dieque hymnis trinum inclamantia numen.
Adstat apostolicus pariter chorus ore corusco,
Cum Christo adveniet certo qui tempore judex.
Vivaque Hierusales, agno illustrante refulgens,
Quatuor uno agitat paradisi flumina fonte.
Pignoribus sacris clerus Baptista Joannes
Altare illustrat, poscentia pectora purgat.