EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina inedita
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

Carmina inedita (Damasus papa), J. P. Migne

OBSERVATIO.

(0415)

(0415B)Certum indubitatumque est primum omnium scriptorum, qui notavit complura ex Damasi carminibus intercidisse, et quidem potiora, fuisse eminentissimum cardinalem Baronium ad annum 384, § 21 et 31. Et quamquam Martius Milezius Sarazanius vulgatis Palatinis membranis a Grutero opera collegerit, primusque illustraverit, quae absoluta anno 1638 Federicus Ubaldinus typis edidit: hoc tamen cum Baronio in novissima sua S. Damasi operum editione aucta, atque adjectis opusculis eidem beatissimo papae falso attributis vulgata Romae 1754, et clariss. Antonius Maria Merenda de carminibus loquens cum S. Hieronymo, Catalogo de Viris illustribus cap. 3, simili modo concluserunt. Nam ex S. Hieronymo edocemur, in versibus (0415C)componendis ingenium habuit, atque multa brevia edidit, quae omnia non habere fatentur. Cum igitur mihi ad manus devenerit codex membranaceus bibliothecae Novaliciensis, signatus A. B., saeculo forsan IX vel X conscriptus, continens Epistolas B. Pauli Apostoli cum praefationibus B. Hieronymi, carmina nonnulla in principio D. Damaso inscripta reperi, inter quae aderant ista; ne autem haec, quae mature cum editione operum S. Damasi, tum Merendae, tum clarissimi Gallandii tom. VI Biblioth. PP. N. V. perpensa fuere, inedita, et stylo simillima, deperderentur, edi curavimus, ut gratum cupidis rei ecclesiasticae faceremus, ut quisque possit haec, quae lucidamus perpendere cum editis: pauca adnotare contenti fuimus.

Etsi haec carmina pluribus scateant mendis in veteribus (0415D)codicibus, tamen haec emendare non duxi, ut genuina appareat horum vetustas.

CARMEN I. In Epistolas D. Pauli apostoli.
(0416B)
Sunt hic plura sacra, sunt hic mundalia plura;
Ex his, si quae placent, carmina tolle, lege.
Prata vides plena spinis, et copia florum;
Si vis tu spinas sumere, sume rosas.
Hic geminae radiant veneranda volumina legis,
Condita sunt pariter hic nova cum veteri.
CARMEN II. In laudem B. Pauli apostoli.

Saulus erat quondam cognomen rite tenendo,
Nam velut emerito dogmata vera premit.
Quis tandem penitus traductus lumine vero,
Paulus ut emeruit, nomine dignus erat?
Lumine privatus mentis, jam sacra vetabat;
(0416C)Visum dum recipit, deserit omne nefas.
Gentibus hic tradit vera praecepta magistri,
Convocat et cunctos dogmate mellifluo,
Cordibus obtunsis reserat arcana beata,
Quae tandem tenebris fulgure plena parat.
Solis more micat radios spargendo per orbem,
Lucet et in cunctis clarius eloquiis.
Alta petit raptus coelestia verba secutus
Quae minus humano ore referre licet.
Fluctibus obruitur pro Christi nomine mersus,
Caeditur innocuus verbere multiplici.
Haec patitur Christi per carnem stigmata portans
Victor, et ascendit culmina clara poli.
Si tu quique legas perquiras jusserat esse
Ista quis expedient prospice quae remanent.
(0416D)At te colens cultu per thus haerebit in aula
Teter ubi nunquam zabulus esse valet.
(0417A)Totus erat pulsus de summo culmine firmanti
Eligimur sociis gratis honorifice.
Pasqua lanigerii florent sine limine morea
Ecce quies dubito non ibi plena fore.
Rumor celsus erit regno cum nos gradiamur;
Terror erit lapsis, ut bonus alta petit.
Volvere quis poterit coelorum praemia dicta?
Salve, chare Pater, accipe quodque petis.
CARMEN III. De poena Redemptoris.

Poena Redemptoris fuit haec via plena doloris:
Sputa, flagella, foris, crux, spongia furoris.
(0418A)Impetus horroris, et myrra saporis,
Spinae terroris, fel, clavi, palor, et doloris
Clamor, moeroris acqua, lancea, gutta cruoris:
Cor peccatoris frangit pia signa amoris.

Nota. Hoc erutum fuit ex codice nostro cartaceo in quarto, ut communiter dicitur, signato I. N. 1000, in quo adsunt Meditationes B. Bernardi abbatis de passione Christi super septem horis canonicis saeculo XIV conscripto.

Consulant eruditi carmen VI. de cognomentis Salvatoris pag. 346 apud Gallandium superius laudatum.