Migne Patrologia Latina Tomus 62
Carmina in historiam Testamenti Veteris et Novi
Carmina in historiam Testamenti Veteris et Novi (Rusticus Helpidius), J. P. Migne
EVA A DIABOLO SEDUCTA.
Evae, viperea, vetitum decerpere pomum
Invidus, arte parat, tantae quae nescia fraudis
Credidit infelix socio peritura marito.(0543D)
ANGELI AD MARIAM ADVENTUS.
Angelus illaesum Mariae per somnia Joseph
Connubium servare monet : hic dote repleta
Spiritus hoc quod si flagrans, salvatur honore.
ADAM ET EVA DE PARADISO PELLUNTUR.
Pellibus accincti, peccati signa ferentes,
Poenarum famuli linquunt felicia regna,(0544C)
Semper amica piis peccantes respuit aula.
LATRO IN PARADISUM INTRODUCITUR.
Sacrati nemoris, Domino per amoena vireta
Felix latro, duce, hospitium vitale meretur,(0544D)
Fortificata fides vincit tot crimina vitae.
NOE ARCAE, PRAECEPTO DOMINI, INCLUDIT OMNIA.
Hic volucres, armenta, viros, genus omne ferarum,
Ne quid diluvii perdat violentia, Noe
Colligit, atque unam, tot condita, condit in arcam.
PETRO VISIO DE COELO OSTENDITUR.
Reptilium pecudumque genus, cunctasque volucres(0545A)
Discus habet, quae cuncta jubet pater edere Petrum,
Nil commune putans, quod mundum fecerat auctor.
TURRIS CONFUSIONIS DESTRUITUR.
Exstruit immensis opibus vesania turrim,
Sed facit ora Deus, summus discordia rector.
Ne quid stulta manus supra sua jura pararet.
PETRUS ET APOSTOLI VARIIS LOQUUNTUR LINGUIS.
Consona diversas fundit narratio linguas,
Barbara quaeque suam cognoscit natio vocem,
Quam sacer humano praefatur spiritus ore.
JOSEPH A FRATRIBUS VENDITUR.
Hic conjurati germanum vendere fratres
Cogit livor edax, prosunt contraria justis,
Hoc opus est divinum, ut qui modo vendit, adoret.
CHRISTUS A JUDA VENDITUR.
(0545B)
Nummi dira fames compellit vendere Judam
In poenam regale caput, commercia tanti
Sanguinis, exiguo peragit mens improba lucro.
ABRAHAM FILIUM AD IMMOLANDUM DUCIT.
Codis in expensas fert hostia propria lignum,
Nam carum genitor pignus mactare paratus
Ducit Abraham : fidei meritum est, nec parcere nato.
CHRISTUS DUCITUR CRUCIFIGENDUS.
Gestit honorandum cunctis manus inclyti lignum
Quo se sancta sinit suspendi victima mundi!
Tollitur, ut miseris reddat mors una salutem.
COTURNICES ET MANNA DATUR JUDAEIS.
Hic avidos carnis missa ortygometra refecit,
Immeritosque replet coelestis copia panis :
Nam dignis, quem quisque velit, dat manna saporem.
SEPTEM PANIBUS CHRISTUS QUATUOR MILLIA HOMINUM PASCIT.
Panibus hic septem populorum millia pascit
Quattuor et pauci saturant convivia pisces :
Nam bis sex sportas panis fragmenta replerunt.
MOSES ASCENDIT IN MONTEM.
Veridicae Moses pandit penetralia legis,(0546A)
Quae summus cunctis unus sit rector et idem,
Nec divisa regit mundum, sed sola potestas.
CHRISTUS IN MONTE DOCET.
Montis valle sedens, grave et immutabile verbum
Et pia justitiae populis praecepta profatur,
Quaque it, qua pergit, sese sapientia monstrat.
MARTHA ET MARIA.
Arguit immeritis consortem Martha querelis,
Quod vacet officio, cui verax arbiter, inquit
Cura Dei, melior domus, et magis utilis illi.
CENTURIO AD CHRISTUM.
Heu mihi, salvator, salvari servus anhelat :
Non ego sum dignus, cujus tu tecta capessas,
Sed verbo sanare potes, nam sufficis absens.
EX AQUA CHRISTUS VINUM FACIT.
(0546B)
Insipidi quondam latices elementa, saporem
Flagrantis sumpsere meri, nam providus auctor
Munera laetitiae, virtutum exordia fecit.
MULIER A CHRISTO CURATUR.
Dat dextram miseris, miseransque attollit amice
Quam longinqua sui curvarant tormina morbi,
Surgit recta fides, credentis mundaque mens est.
MULIER A PROFLUVIO SANATUR.
Haec mulier tactu vestis furata salutem est,
Siccavitque fides venas, fluviumque pudendum :
Pulchra fides, cui vis cogendi magna Tonantem.
CHRISTUS RESUSCITAT VIDUAE FILIUM.
Moerebat genitrix ignara mente cadaver,
Cui mundique hominum salus, in limine portae
Obvia cum venit, luctus in gaudia vertit.(0546C)
ZACHAEUM CHRISTUS VIDET IN ARBORE.
Dulcis honor Domini Zachaeo fulsit amico,
Majestate sonans : hodie mihi proficis hospes,
Ad majora dehinc ramis descende relictis.
LAZARUS A MORTE REVOCATUS.
Lazarus hic iterum projecta morte resurgit,
Et pariunt animas mutata lege sepulcra,
Qui vitam functis scit verbo reddere, vita est.