Carmina epigrammatica

This is the stable version, checked on 14 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina epigrammatica
saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19



Epigramma Turcii Rufii Asterii, qui Sedulii carmina collegit, sive dedicatio carminum.

(PL 19 0779C)
  Sume, sacer meritis, veracis dicta poetae,
  Quae sine figmenti condita sunt vitio.
Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
  Per quam iustus ait talia Sedulius. (0781A)
Asteriique tui semper meminisse iubeto, 5
  Cuius ope et cura edita sunt populis;
Quem quamvis summi celebrent per saecula fastus,
  Plus tamen ad meritum est, si viget ore tuo. (0782A) 8
Belisarii Scholastici Acrostichis de Sedulio. (0783A)
Sedulius Christi miracula versibus edenS
Emicat, invitans parvae ad solemnia mensaE
Dignum convivam: non hunc, qui carperet illuD
Vix quod nobilium triplici fert aula paratV
Laetum quod ponit sub aurea tecta tribunaL 5
In quo gemmiferi, totque aurea vasa, canistrI
Vvida pro modico portant sibi prandia victV
Sed quod olus vile producit pauperis hortuS
At post delicias properant qui sumere magnA
Nituntur parvum miserorum spernere germeN 10
Tantum quod nihil est, dum convescendo tumesciT
Insidias membrisque movens, animaeque luentI
Si tamen his dapibus vesci dignantur egeniS
Temnat divitias animus, paucisque quiescaT
Exemplo assumptus Domini, qui millia quinquE 15
Semotis cunctis, modicis saturavit ab esciS

 Liberii Acrostichis de Sedulio.

(0785A)
Sedulius Domini per culta novalia pergenS
En loca prospexit multo radiantia florE
Discurrit per prata libens: quo gramine DaviD
Vidit divino modulantem carmina cantV
Laudes hoc psallente viro, refluit cythara meL 5
Ille ubi grandisoni captus dulcedine plectrI
Vritur, et celeri graditur per lilia passV
Sacratosque iterum late conspexit amoenoS
Aeterna Christi fluvios quos abluit undA
Nec passus torpere diu doctoris acumeN 10
Tunc sua Davidicus delectus plectra poposciT
Irrita polluti contemnens numina mundI
Signa crucis fronti ponit, breviterque triumphoS
Tangit, Christe, tuos, numerosaque praemia libaT
Ergo dum vario decorat sua rura colorE 15
Stabunt hi gracili ducti testudine versuS. 16



(PL 19 0785A) Epigramma de tabula orbis terrarum iussu Theodosii Iunioris imp. facta.(Ex antholog. H. Meyeri Lipsiae cusa.)

(0788A)
Hoc opus egregium, quo mundi summa tenetur,
Aequora quo, montes, fluvii, freta, portus et urbes
Signatur, cunctis ut sit cognoscere promptum,
Quidquid ubique latet, clemens genus, inclyta proles,
Ac per saecla, pius, totus quem vix capit orbis, 5
Theodosius princeps venerando iussit ab ore
Confici, ter quinis aperit cum fastibus annum.
Supplices hoc famuli, dum scribit, pingit et alter,
Mensibus exiguis, veterum monumenta secuti,
In melius reparamus opus culpamque priorem 10
Tollimus ac totum breviter comprendimus orbem:
Sed tamen hoc tua nos docuit sapientia, princeps. 12