Carmina de diversis (Rabanus Maurus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina de diversis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf


Carmina de diversis


Carmina de diversis (Rabanus Maurus), J. P. Migne 112.1650A

I.-- AD PASCHALEM ET GREGORIUM, PONTIFICES MAXIMOS.
112.1583B|
De laudibus sanctae crucis. (Vide carmen nuncupatorium libro de Laudibus sanctae crucis praemissum, hujus editionis tom. I, col. 103.)
II.--AD GERFRIDUM EPISCOPUM.
112.1584B|
Sit longaevus amor, sis sospes tempore multo,
Cum Christo regnans tempore perpetuo.
Hoc Raban vilis Gerfredo poscit ubique,
Exaudi, Christe, tu sine fine vale.
III.--ORATIO MAURI AD DEUM.
112.1585A|
Omnipotens genitor, qui rerum es maximus auctor,
Nate coaequalis, Spiritus atque Dei.
112.1586A| Unus natura, personis trinus et ipse,
Vivificans cuncta, vita beata Deus.
Respice me miserum, ilenti et miseratus adesto,
112.1587A| Qui graviter peccans aeger in orbe dego.
Eripe me his, invicte, malis, procul omnia pelle,
Quae mentem et corpus crimina dira tenent:
Nam vitam variis macularum erroribus omnem,
Atque tuam legem spernere non timui.
Lingua, mente, manu commisi noxia multa,
Textus Evangelii quaeque vetare solet.
Et quid tunc volui deceptus fraude maligni,
Quemve sequebar amens, decipulam hostis amans.
Ac miser inferni redolentia sulphure stagna,
Ignem cum verme, perpete cum gemitu,
Elegi amare magis quam dulcia gaudia coeli,
Thuriferos campos quam, paradise, tuos.
Heu miser, heu demens, ubi nunc tua vita periret,
Quosve dares gemitus tortus in igne dire!
112.1587B| Ni Deus immensae bonitatis, verus amator
Humanae formae, retraheret miserans.
Fit quoque quod dudum Psalmista ast voce canebat,
Cum stupuit mirans dona superna Dei.
Ni foret adjutor Dominus, jam infernus haberet,
Sontem trux animam, et cruciaret eam.
Nunc, Deus alme, tuum famulum pietate sueta,
Conversum recipe, quem dolor excruciat.
Sana contritum, flentem solabere moestum,
Indulgens, quaeso, crimina cuncta tuo.
Da mihi spem veniae, fac corda merentia laeta,
Commutans lacerum, jam facias placidum.
Daque fidem plenam, da spem, da pignus amoris,
Mandataque tua corde manuque geram.
Strinxi me voto, comple hoc pius arbiter orbis,
112.1587C| Natura fragilis quod celerare nequit.
Sitque opus omne tuum, quodcunque expendis alumno,
Sit tibi laus soli, gloria sitque tua.
Cum velis vitae finem, finemque laboris
Imponere, servo tunc miserere tuo.
Ne occursus saevus noceat, ne Tartarus ardens,
Missus sed lucis ducat ad astra poli:
Dum judex venias meritorum jura rependens,
Justifices servum tunc, precor, ipse tuum.
112.1588A| In dextra ponens, cum justis praemia reddens,
Cernam quod vultum lucis in arce tuum.
Te, bone Jesu, precor, Rector, Salvator et Auctor,
Quidquid protuleram rite loquendo prece hic.
Suscipias miserans famulum clementer, et audi,
Ardua poscenti des quoque regna poli.
Portio sim plebis, laudes et in ordine cantem,
Sanctorum gratulans cantica grata tibi.
Gloria magna Deo, semper tibi gloria, Christe,
Amen, in aeternum gloria magna Deo.
IV.--VERSUS AD AMICUM.

Salve, fidus amor, felix dilectio, salve,
Sospes in orbe mane, sospes in ore mone.
Carmina nempe tua dico meliora Maronis
112.1588B| Carminibus, celsi cantibus Ovidii:
Odis quas cecinit Flaccus, verbosus Homeru,
Corduba quem genuit, Africa quem tenuit.
Hi quia protulerant pomposis falsa Camoenis,
Rite tabescentes morsibus invidiae.
Tu devota piis connectis vincula verbis,
Decantans placide pectora amica notans.
Hoc rogo noster amor faciat, rogo versibus, oro,
Quod nostris scriptis sedulus ardor eat.
Sermo decorus ovet, servetur regula dictis,
Nexibus et certis versus in arte meet.
Sic tua tunc sobrio decoratur fistula cantu,
Laudaturque modo jure poeta bono.
Det tibi summa Patris sermonem lingua loquela,
Christus in arce Deus, Rector in orbe pius.
112.1588C| Spiritus atque suus faciat tibi corda benigna,
Mentibus ac verbis ut Domino placeas.
Haec tibi nunc breviter festinus calle viator,
Scribere compulerat, tu sine fine vale.
V.-- AD BATURICUM EPISCOPUM RATISBONENSEM, Ex persona Isanberti.

Vade libens, charta, pro me transire juberis,
Ipsa salutatum domata Patris adi.
112.1589A| Urbem Regensem minitantia moenia coelo,
Qua fluvius Regan labitur arva rigans.
Illustrem hicque virum Batoricum, quaeso, require,
Cui domus et patria Norica tellus ovat.
Hunc ibi si invenias, supplex ei dicito, Salve,
Praesul honeste Dei, plebis et altus honor.
Te celsum humilis monachus, te, sancte sacerdos,
Compellat scriptis, dona superna petens,
Viribus ut corpus vigeat, sapientia mentem
Imbuat, et totus sospes ubique degas.
Grates sponte offert, laudat largissima corda,
Praedicat et dona quae sibi contuleras.
Altithronum poscit, qui dives regnat ubique,
Mercedem meritis reddat ut ipse tuis.
Accipe, sancte Pater, labiis quod praestat alumnus,
112.1589B| Offert suppliciter quod tibi mente manu.
Nomen namque tuum perpendas, sicque verenter
Officium tractes, quod dedit Omnitenens.
Tu decus es populi, vocitaris episcopus ipse,
Et superintendens, dux eris atque gregis.
Sal terrae, mundi lux accensaque lucerna es,
Urbs firma, et celsi montis in arce sita.
Ducque via populos angusta, et praevius ite,
Vexillum portans primus in arma pete.
Victor victores superando hostilia castra,
Exponis Regi praemia larga metens.
Pastorum summus pastorem constituit te,
Pasce gregem Christi, proximus ecce venit.
112.1590A| Sic catus et cautus attendis ovilia circum,
Ne lupus irrumpat, ne leo dilaceret.
Nec fur effodiens intrans mactaverit agnum,
Sed Pastor veniens omne pecus habeat.
Judex praecinctus migrans tibi rite ministret,
Et superexaltet omnia dona sua,
Agmina quo laeta exsultant, quo Virginis Agnus
Pascit cum toto et grege rite suo.
Huc, huc tu properans festina pergere, pastor,
Hucque tuos tecum insere, sancte Pater:
Sicque tui jure censeris nominis auctor,
Si Batorich pateas ore monendo tuos.
Si Christi regnum coelorum, si annuis arcem,
Aufers si vitia, si sacra dona dabis.
Haec quoque pauper inops, quamvis sis summus honore,
112.1590B| Misit congesta; accipe mente pia
Nec spernas vilem, cum gazas gestet in arca,
Mens tibi devota munera grata ferat.
Nominis ergo mei, si ulla te cura momordit,
Nomen Isanbertum me retinere scias.
Tu lapis altaris, tu gemma in stemmate regis,
Tu clavis regni es, limina pande poli.
Tum tibi devotus, salvet te gratia Christi,
Sum tibi mente pius, audit ab arce Deus.
O Pater alme poli, custodi semper amicum,
Hoc peto, Nate Dei, Spiritus atque Dei.
Qui triplex simplex coelorum sceptra gubernas,
Mundum fine capis, lumen et arce dabis.
112.1591A| Vivat hic sospes, vitam super aethera quaerat,
Possideat vitam semper in arce tuam.
Quem videam laetum, laetus simul ipse manendo
In coelis tecum summus in arce Deus.
Amen, hoc fiat, Osanna fideliter hoc sit,
Poscamus ambo hoc, dulcis amice, vale.
VI.--ORATIO AD DEUM.

O Deus aeterne, mundi sanctissime Rector,
Te mea mens ambit, animaeque ac vivida virtus,
Laus, amor atque decus, cordis tu lumen honestum,
Membrorum gestum, tu oculorum reddis et usum,
Auribus auditum, manibus opus indis amatum.
Quidquid tellus habet, pontus atque aethera claudunt,
Et quidquid sentit, sapit, est, et vivit ubique.
112.1591B| Omnia nempe tua sapientia condita fulsit
Vivificat, servat, valido et regit omnia nutu,
Fac me, summe pius, toto te corde fateri
Te sermone loqui, te discere dogmate recto,
Quaerere te manibus, pura te et mente precari.
Tu via, tu virtus, tu vita et janua vitae,
Tu merces operis, tu factor, tu quoque doctor.
Da mihi nunc veniam misero, et mea crimina laxa:
Fac me velle bonum, scire actu, et rite probare,
Sicque tuum laetum tribuas tunc cernere vultum,
Perpetuo, et vera me gaudia carpere fructu.
VII.--AD PRAECLARUM EPISCOPUM.

Antistes Domini meritis in saecula vivens,
Doctor in orbe pius, magnus amor populiis.
112.1591C| Nomine Praeclarus, praeclarus et arte magister,
Clarus et imperio, clarus et officio.
Sanctus apostolica praefulgens mente sacerdos,
Gaudia qui Christi de grege pastor habes.
Justitiae cultor, sanctae et pietatis amator,
Firmus in officiis, verus in eloquiis.
Tu decus Ecclesiae, plebis laus, gloria cleri,
Exemplum vitae, forma salutis ope.
Sal terrae, seu lux mundi, atque urbs inclyta Christi
Aeterni Regis stemmate gemma nitens.
Te Deus aeternus multis feliciter annis
Concedat sacrum multiplicare gregem.
Vestra valet coelum reserare et claudere lingua.
112.1592A| In terris positus claviger aetherius.
Te accendit Christus, posuitque in plebe lucernam,
Omnibus ut niteas dogmate, pace, fide.
Pande viam cunctis per dogmata sacra salutis,
Ut sis perpetuae lucis iter populo.
Tempora sunt hujus vitae nunc plena periclis,
Nunc ruit orbis honor, deficit ipse simul.
Quae ventura Deus praedixit sanctus in orbem,
Saepius adveniunt signa tremenda nimis.
Frondea nunc ficus flores e cortice mittit,
Aestivos signans accelerare dies.
Sic haec signa diem Domini testantur adesse,
Qua pius et justus Rex Deus adveniet.
Eripe sancte piis monitis precibusque sacratis,
Commissum tibimet pastor ab hoste gregem
112.1592B| Illius est studium, cum pergit ovilia circum
Ut mactet, perdat, dissipet ac noceat.
Nempe tuus nisus semper sit de grege Christi,
Illaesum ut serves, consociansque juves.
Ille tumens cecidit celsa de sede superbus,
Tu humilis scande regna superna poli.
Ille ima suadet, at tu coelestia semper,
Plenus et ille dolo, tuque amore Dei.
Hoc opus antiqui Patres fecere per orbem,
Quorum dicta modo pagina sacra canit.
Et virtutis honor lato celebratur in orbe
Coelestis quorum nomina charta tenet.
Hoc opus, hoc studium magni est pastoris in orbe,
Nempe talenta sibi multiplicare data.
Nam judex vigilat hominum super acta supernus,
112.1592C| Ut cunctos propriis judicet ex meritis.
Flammivoma veniet Dominus cum nube coruscans,
Actaque cum verbis discutiet hominum.
Tunc famulus sumet meritorum dona fidelis,
Laetus et intrabit gaudia summa Dei.
Ut tunc esse bonis felix merearis in istis,
Nunc durus tibi sit nullus in orbe labor.
Est rudis hic populus, est durus, quem regis ipse,
Sed miserante pio mitis erit Domino.
Mitia tradantur primo praecepta salutis,
Mentibus ignaris in novitate fidei.
Ut tener in lacte gaudet infantilis aetas,
Fortia sic fortis dicta tenere valet.
112.1593A| Sit pius et prudens populorum doctor ubique,
Personae agnoscens quid cui conveniat.
Lacte riget parvos, foveat et pane valentes,
Cum pietate omnes curet, alat, doceat.
Horrida nulla tuam frangat tentatio mentem,
Fixus sed maneas, vincere sicque vales.
Aurum flamma probat, justos tentatio mundat,
Purior utque anima sidera celsa petat.
Haec est vita viro justo tentatio tota,
Sed patiens tolerat cuncta pro amore Dei.
Quis sine vel miles capiet certamine palmam,
Bella nefanda dabunt praemia magna suis.
Stemmate jam gaudet, belli qui scammate vincit.
Praelia post terrae regnat in arce poli.
Cum Christo ut regnes concedat gratia Christi,
112.1593B| Summe Pater, pastor tempus in omne simul.
Et tua laus maneat, merces et gloria semper,
Cum sanctis coelo, et sine fine vale.
Sis memor ipse mei, memoret te gratia Christi,
Praesul in aede Dei, sis memor ipse mei.
VIII.--IDEM AD EUMDEM.

Omnibus in horis semper te, sancte sacerdos,
Devotum cernent lumina sancta Dei.
Sit tibi lex Domini dulcis super omnia mella,
Charior atque auri millia multa super.
Mentis praecedant operis nam lumina gressus,
Consilio facias quaeque tuis jubeas.
Sis rector placidus, mansuetus, justus ubique,
Exemplum cunctis moribus egregiis.
112.1593C| Quae culpare soles, haec tu ne feceris ipse,
Sermoque sit sophiae conditus atque sale.
Sufficiat rerum dederat tibi quod Deus ipse.
Sat dives est famulus, quique habet Dominum.
Omnia finis edax devastat gaudia mundi,
Pauper tum justus regna superna capit.
Qui venturus erit Christus Rex inclytus orbi,
Ut cunctis reddat nam propria merita
Teque tuosque simul superam perducat ad arcem,
Ut vivas laetus regna beata tenens.
IX.--ITEM AD PRAECLARUM EPISCOPUM.

Perge mea citius Praeclaro chartula nostro,
Prospere pacifice nunc ministrante Deo
Et pete Praeclari praeclara tecta magistri,
112.1593D| Fer sanctam pacem praesulis atque bone.
Pectus amor nostrum penetravit perpete flamma,
Ipse calore novo semper inardet amor.
Nec mare, nec tellus, montes, nec silva, vel alpes
Huic obstare queunt, aut inhibere viam.
Quo minus, alme Pater, semper tua viscera cingat,
Hic amor ac penetret pectus, amate, tuum.
Omnibus est locuples, qui rebus abundat amicis,
Plures quam expediat nullus habere potest.
112.1594A| Optimus est amicus Christi vestitus amore,
Semper amicus amat, semper amandus erit.
Diligit Omnipotens sophiam nam semper amantem,
Cum sophia gazis omnibus est melior.
Semper amanda quidem est rerum doctrina bonarum,
Devotus doctor charus erit Domino.
Non te, non mundum, Christum sed dilige solum,
Nullus te verbis vituperet merito.
Non opibus bona fama datur, sed moribus almis,
Non perdit pietas quaeque dabit misero.
Nil oculi prosunt quibus est mens caeca videndi,
Luminis experti devia caeca petunt.
Quanto major eris, tanto moderatior esto,
Omnibus sis aequus, rector ubique pius.
Vive Deo, vita felix, et vive per aevum,
112.1594B| Vera, beata, bona est vivere vita Deo.
Laetus in aeternum Christo sociabere civis,
Ille manet semper, tu quoque semper eris.
X.--IDEM AD PRAECLARUM.

Conditor omnipotens, Rector mihi mitis adesto,
Munera da verbi, Conditor omnipotens,
Dicere quod valeam, signent quid prisca figuris,
Quid reseret Christus, dicere quod valeam.
Unicus ipse tuus tecum qui cuncta creavit,
Cuncta modo recreat, Unicus ipse tuus.
Principio Dominus paradisum plantat Eoo.
Ecclesiam format principio Dominus.
Flumina quadrifida paradisi a fronte * manarunt,
De Christo fonte flumina quadrifida.
112.1594C| Virgine progenitum terra Deus extulit Adam.
Jesum de matre virgine progenitum.
Condidit ex latere, sponsamque viro dedit Evam,
Sic Christo sponsam condidit ex latere.
Mors fera de stipite miserum sibi subdidit orbem,
Nunc prostrata jacet mors fera de stipite.
Invidus ergo necem frater justo intulit olim,
Sic Judas Christo invidus ergo necem.
Terraque per hominem maledicti famina sensit,
Invenit pacem terraque per hominem.
Arca pios revehit, tumidum ne absorbeat aequor,
Ne in mundo pereant, arca pios revehit.
Frater iniquus enim nudum patrem improbe risit,
In cruce pendentem frater iniquus enim
Hostia grata Patris fuerat senis unicus haeres,
112.1594D| Salvator mundi hostia grata Patris.
Nupsit et ipsa viro insigni nam rite Rebecca,
Ecclesia Christo nupsit et ipsa viro.
Praevenit ecce minor seniorem munere fratrem
Antiquum populum praevenit ecce minor.
Reppulit ille famem Aegypto tunc emptus Joseph,
Venditus est Jesus, reppulit ille famem.
Repperit in fluvio Pharaonis filia Mosem,
Barbara gens Christum repperit in fluvio.
112.1595A| Agnus ab noste sacer - redemit in sanguine patres,
Nosque cruore tulit Agnus ab hoste sacer.
Obruit unda nefas, populo gradiente per aequor,
Nunc totius mundi obruit unda nefas,
Fons Mara dulcis erat, ligni dulcedine mersa,
Sic crucis ex ligno fons Mara dulcis erat.
Murmurat impietas manna veniente refecta,
Panis adest Christus, murmurat impietas.
Post petra protulerat virga bis flumina caesa,
Et passus Christus post petra protulerat.
Scribitur a Domino tabulis lex prima petrinis,
Nunc tabulis cordis scribitur a Domino.
Lex dedit indicium sontes persolvere poenas,
Quodve salus veniat, lex dedit indicium.
Scenaque clara Dei in populo constructa priore,
112.1595B| Ecclesia est Christi, scenaque clara Dei.
Haec quoque candelabrum est septem distincta lucernis,
Quod luceat mundo, haec quoque candelabrum est.
Arca Dei tegitur nam propitiante tabella,
Ecclesia, et Christo arca Dei tegitur.
Continet haec tabulas, urnam sceptrumque triumphi,
Cum Christo binas continet haec tabulas
Victima hic placita est, araque, ille ipse Sacerdos,
Pro mundi offensis victima hic placita est.
Fratribus ipse quidem cunctis praefertur honore
Chrismatis, et dono fratribus ipse quidem.
Virginis hunc thalamus habuit, meretrice negata,
Ecclesiae sponsae virginis hunc thalamus.
Ecce duo referunt vectores arbore botrum,
112.1595C| Et populi Christum ecce duo referunt.
Carpitur igne sacro munus votumque priorum,
Seditiosa tribus carpitur igne sacro.
Regna beata Patris legis non contigit haeres,
Jesus dispensat regna beata Patris.
Pellitur atque foras pugnis possessor iniquus,
Cum vitiis zabulus pellitur atque foras.
Destruit arca Dei muros dum circuit urbem,
Sic urbem mundi destruit arca Dei.
Hostis enim mulier perfodit tempora palo,
Et crucis in clavo, hostis enim mulier.
Arca vellus habet, madido sed vellere sicca est,
112.1596A| Siccum tota madens area vellus habet.
Hostica castra fugat, lagena, lampade, sistro,
Victor victorum hostica castra fugat.
Vincit honore Dei promisso in munere Jephte
Affectum natae vincit honore Dei.
Agmina plus moriens stravit hostilia Samson.
Salvator noster agmina plus moriens.
Tu decus omne tuis, qui sternis caede Goliam,
Qui vincis mundum, tu decus omne tuis.
Fortis et ipse manu, qui conteris ora leonis,
Immanis beluae fortis et ipse manu.
Rex quoque pacificus construxit moenia templi,
Ecclesiam Christus Rex quoque pacificus.
Astra petivit ovans vatis quondam aurea curru,
Cuncta super Christus astra petivit ovans.
112.1596B| Morte propheta refert puerum, quod virga nequivit,
Quod lex non valuit, morte propheta refert.
Ventre foratus enim latuit ut piscis Ionas,
Sic terrae Christus ventre voratus enim.
Dux bonus ille quidem redeunt quo a carcere plebes,
Quo ad vitam justi dux bonus ille quidem.
Maxima dona Dei cuncti cecinere prophetae,
Implevit Christus maxima dona Dei.
Virgo Deum genuit, verum hominemque Maria,
Nam praegnata Deo Virgo Deum genuit.
Casta virago nitet nullo temerante pudorem,
Post partum Pueri casta virago nitet.
Unicus adveniens complevit vota priorum,
Firmavit nostra unicus adveniens.
Sic homo, qui Deus est, spes dudum optata piorum,
112.1596C| Spes in fine piis, hic homo, qui Deus est.
Gloria cuncta bonis tua fit praesentia, Christe,
Tormentum omne malis, gloria cuncta bonis.
Gloria magna tibi trinus vere et Deus unus,
Conditor omnipotens, gloria magna tibi.
XI.--AD FRIDERICUM EPISCOPUM.

Spiritus alme veni, dulces mihi condere versus,
Dilecto ut praestes mittere dona Patri.
Qui mox ut notus, fidus mihi adhaesit amicus,
Non nostri merito, sed bonitate sua
Spiritus hunc cernens pietatis munere plenum,
112.1597A| Ex humili in celsum extulit ipse locum.
In quo Evangelii sententia vera probata est,
Quae Salvatoris edita voce manet:
Qui se humilem praebet, sursum exaltabitur ille,
Quique superba petit, pronus in ima cadit.
Sic te, chare Pater, antistes sancte, sacerdos,
Erexit Dominus millia multa super,
Ut verbum fide claro tu famine narres,
Sis via, dux plebis ad sacra regna Dei.
Vos dixit Christus lux mundi, vosque lucernam,
Vos quoque sal terrae, hoc memorare pie.
Luceat en vestra lux ceu sol splendidus orbi,
Fiat opus vestrum gloria magna Deo.
Condat dogma bonum fluitantia corda reorum,
Ne male putrescant nec ea vermis edat.
112.1597B| Nomen posco tuum, videas quid continet ipsum,
Et sic extemplo discere facta potes.
Sic monet ergo pie, resonans, ulciscere pactum,
Quod gemino sensu vertere rite valet.
Foedus cum vitiis hominum tua ut ultio scindat,
Et Christi pactum firmet ubique pie.
Nam dedit hoc nomen dudum tibi cura parentum,
Baptismum quando sorte tua tuleras.
Nunc quoque valde tibi nomen hic conferat ordo,
Perpendens disce mystica dona Dei.
Nam superintendens pie episcopus ipse vocaris,
Quod monet ut cante omnia semper agas.
Sic, Pater alme, modo facias ut diceris ipse,
Nomine et utroque actio digna tua est.
Solers intendas super omnes pastor honestus,
112.1597C| Pactum et defendat ultio digna Dei,
Sisque memor nostri, precibus insiste sacratis,
Pro tibi devotis semper ubique pie.
Nam precibus Christum pulsamus perpete voto,
Ut tua de coelis tempora rite regat.
Hoc quoque nos omnes deposcimus ore fideli,
Hoc Friderich semper Raban et ipse peto,
Ut vivas sospes in terris tempore multo,
Et post haec scandas regna superna poli.
Quod peto, tu facias sacris altaribus astans,
Me ut Christo reddas, sanctae Pater, precibus,
Christus rex coeli, terrae Rex, conditor orbis,
Me tecum faciat lucis habere locum.
XII.--AD OTGARIUM ARCHIEPISCOPUM.

112.1597D| Spiritus alme, veni, supera directus ab arce
Ut praestes famulo dona sacrata tuo.
Pectoris arcanum comple, da munera linguae,
Dilecto ut Patri carmina grata canam.
Quem primum ut vidi, dilexi semper, amavi,
Cui bona hic opto laeta et in arce poli.
O Pater, o pastor, cui Christus dona superna
Jam dedit et plebem pascere vice sua
Tu renovator ades patriae, spes, rector honorque,
112.1598A| Dulcis amor cunctis, dignus amore Dei.
Pande viam cunctis per dogmata sacra salutis,
Ut sis perpetuae lucis iter populo.
Tempora sunt hujus vitae nunc plena periclis
Nunc ruit orbis honor, corruet ipse cito.
Quae ventura Deus praedixit Christus in orbem,
Saepius adveniunt signa tremenda nimis.
Gentibus en gentes, regna contraria regnis
Existunt bello, pax perit, hostis ovat,
Fames cum peste cruciant ac fortiter urgent
In terris, populos mors et amara premit.
Sic haec signa diem Domini testantur adesse,
Qua pius et justus Rex Deus adveniet.
Eripe, sancte, piis monitis precibusque sacratis
Commissum tibimet pastor ab hoste gregem,
112.1598B| Ne saevus perdat quem verus jure redemit
Filius Altithroni sanguine nempe suo.
En servare jubet rex terrae foedera certa,
Legemque ac jussa vult retinere sua.
Sic Rex coelestis mandat divina docere
Praecepta, atque sequi rite sua monita.
Nec sinit humana praeponi lance nefanda
Divinis potius, sed superesse cupit:
Jusque poli mavult praecelli et in arce teneri
Mundano juri negotioque simul.
Lex terrena quidem hic in multis utilis exstat,
Sed lex coelestis sola salubris erit.
In hac vera quidem fulget sapientia tantum,
In qua est laus merces, vita, salus hominum.
Hanc tu prae cunctis opibus gazisque caducis
112.1598C| Semper amato, Pater, firmiter atque tene.
Haec te illaesum exaltat, servat, proteget atque,
Et cunctis placitum ipsa satisfaciet.
Qui sequitur Christum, gaudebit in arce superna,
Cum sanctis pariter regna tenendo poli.
Quem peto rite sequens tu ejus vestigia serva,
Semper in hac vita, sic quoque victor eris.
Proteris atque hostes, coelum penetrabis et ipse,
Liber ovas semper lucis in arce manens.
Quod Deus aeternus, mundi mitissimus auctor,
Christus Salvator conferat ipse tibi.
Protegat atque regat longaevo tempore sanum,
Virtutum titulis augeat et meritis,
Ut tua multiplici concrescat gloria laude
Cum Domino et sanctis semper in arce poli.
112.1598D| Sexies en denis cecini has versibus odas,
Summa bona exoptans, sancte Pater, tibimet.
Doctrina ut sis sanus, perfectus moribus atque,
Perfectum Dominum rite sequens famulus.
Vive Deo grate, felix sic vivis in aevum,
Ergo beata bona est vivere vita Deo.
Vita tua valeat sospes, sanctissime pastor,
Semper in aeternum vita tua valeat.
Meque juvet precibus orando sceptra superna
112.1599A| Commendans Domino, meque juvet precibus.
Lucis in arce manens, quod tecum gaudia carpam
Aeternae vitae lucis in arce manens.
XIII.--AD BRUNWARDUM CHOREPISCOPUM

Versibus his paucis liceat mandare salutes
Doctor amate tibi, dulcis amice, vale.
O quem te vocitem, ne controversia constet,
Vulgus ut omne vocat, an aliena petis?
Dicite, Pierides, illum quo nomine dicam,
Carmine quem memoro, oreque mente, manu.
Hoc quoque pollente vultu, hoc ordine sacro,
Nescio, quae fraus est nominis in capite,
Ultima quem clarum, hunc causat prima nigellum
Syllaba, nec certum res dabit ipsa modum.
112.1599B| Dicunt Pierides, consentit Maurus et ipse,
Nec dissensio, nec nomine fraus latitat.
Te, Deus, ex humili summum exaltavit in orbe,
Ut rector populis sis amor atque decus.
Prima monet, fueras quod nunc es, syllaba laudat
Ultima, lux, speculum, praesul in aede Dei.
Sic reor ut sponsa hymnorum in carmine cantat,
Illi quid virtus, quidque labor tribuat.
Sum nigra, sed pulchra, coelestis filia regni,
Castrorum utque acies terribilis decore.
Te rogo, teque tui ut factor sis nominis almus,
Utque operi verbum consonet atque fides:
Urbs aeterna Dei estis vos et lumina mundi,
Vos Christus statuit castra tuere sua.
Vos fontes vivi, paradisi et flumina sacra;
112.1599C| Doctores populi, laus gregis atque duces,
Sal terrae, lapides pretiosi, in stemmate Christi
Vos mater, frater ipsius atque soror.
112.1600A| Multiplica ergo pio praecepta talenta labore,
Maxima quod coelo praemia percipias.
Ne judex veniens thesaurum quaerere promptus
Terra defossum turpiter inveniat.
Omnibus exemplum [vitae] sis normaque recti.
Justitiae cultor et pietatis amor.
Ebria divina rogo sint praecordia laude,
Impia non Bacchi pocula corda premant.
Saepius excubiis visites et moenia Christi,
Pro te quoque tuis ipse precare Deum.
Septies inque die Dominum laudare memento,
Ut Psalmista canit David ab ore Dei.
Hinc tua multiplici concrescit gloria laude,
Cum Christo et sanctis perpes in arce poli.
Sis memor utque mei, testor per sceptra Tonantis.
112.1600B| Te, Pater et pastor, sis memor ipse mei.
Vive Deo felix, felix et vive per aevum
Cum Christo et sanctis regna beata tenens.
XIV.--AD RATGARIUM ABBATEM SUUM.

Te, Pater alme virum, monachorum atque optime pastor,
Invoco propitium ipse tuus famulus.
Ut tua nunc pietas miserum me exaudiat alma,
Ad te clamantem, rector ubique pius.
Jam mihi concessit bonitas tua discere libros,
Sed me paupertas suffocat ingenii.
Me quia quaecunque docuerunt ore magistri,
Ne vaga mens perdat, cuncta dedi foliis.
Hinc quoque nunc constant glossae parvique libelli,
112.1600C| Quos precor indigno reddere praecipias.
Servi quidquid habent, dominorum jure tenetur,
Sic ego quae scripsi, omnia jure tenes.
112.1601A| Nec mihi ceu propria petulans haec vindico scripta,
Defero sed vestro omnia judicio.
Seu mihi haec tribuas, seu non, tamen Omnipotentis
Divinitas semper det tibi cuncta bona,
Certamenque bonum cursu consummet honesto,
Cum Christo ut maneas semper in arce poli.
XV.--AD EIGILUM, DE LIBRO QUEM SCRIPSIT.

Lex pia cumque Dei latum dominans regit orbem,
Quam sanctum est legem scribere namque Dei.
Est pius ille labor, merito cui non valet alter,
Aequiparare manus quem faciat hominis.
Nam digiti scripto laetantur lumina visu,
Mens volvet sensu mystica verba Dei.
Nullum opus exsurgit, quod non annosa vetustas
112.1601B| Expugnet, quod non vertat iniqua dies.
Grammata sola carent fato, mortemque repellunt,
Praeterita renovant grammata sola biblis.
Grammata nempe Dei digitus sulcabat in apta
Rupe, suo legem cum dederat populo,
Sunt, fuerant, mundo venient quae forte futura,
Grammata haec monstrant famine cuncta suo.
XVI.--ITEM AD EUMDEM.

Presbyter aetate, meritis et presbyter alme
Eigil, te Christus salvet in orbe Deus.
Sis mihi quod posco, quodque opto, hoc esto benignus
Praeceptor, Pastor, semper amicus, honor.
Nec me contristant tua corripientia verba
Cum scio quod semper pectora amica tenes.
112.1601C| Verum dico tibi, nec me sententia fallit,
Te unum prae multis corde tenere volo.
Sis mihi semper idem, quia sum tibi semper et idem,
Semper amicus amat, semper amandus erit.
Omnipotens Dominus Regnator summus Olympi,
Omnibus horis te protegat incolumem.
In terris servet, coeli perducat ad arcem,
Me tecum pariter, dulcis amice, vale.
XVII.--AD GERHOHUM PRESBYTERUM.

Clavipotens frater simul homonymusque sagittae
Parvula haec liceat carmina ferre tibi,
Quae rapuit calamus subito dictantis ab ore,
Musaque lassa dedit tempore non solito.
Carmina sacra tibi resonent, charissime frater,
112.1601D| Sit semper Christus carmen in ore tuo.
112.1602A| Ipse prophetarum ore fuit electa sagitta,
Hic clavis David, sophia et alta Dei.
Qui te perpetuis clemens conservet in annis.
Gaudentem secum semper in arce poli.
Dicere quid possum de magna laude librorum,
Quos sub clave tenes, frater amate, tuo,
Quidquid ab arce Deus coeli direxit in orbem,
Scripturae sanctae per pia verba viris.
Illic invenies, quidquid sapientia mundi
Protulit in medium temporibus variis.
Hae te deliciae larga pietate fluentem
Delectent, habeant, possideant, teneant.
Nil tibi cum mundo, mundus dum praeterit omnis,
Illius ac pariter et decus, et species.
Verbum namque Dei, et verbi scrutator honestus,
112.1602B| Perdurant semper lumine perpetuo.
Vive Deo vita felix, et vive per aevum.
Nempe beata bona est vivere, vita Deo.
Dulcis amor Christi, dulcisque domuncula semper,
Dulce melos tibi sit, dulcis amice, suum.
Sis memor atque mei sacris altaribus astans,
Sit memor utque tui gratia magna Dei.
Haec relegens valeas multis feliciter annis,
Cumque choro fratrum haec relegens valeas.
XVIII.--ITEM AD EUMDEM.

Te Deus omnipotens semper, charissime frater,
Prospere conservet tempora cuncta bene.
Et maneas sospes, nobis et sospita poscas,
Auctor ut ipse Deus pacifica tribuat.
Sic Psalmista docet: Quae ad pacem sunt, rogitate,
112.1602C| Urbe Dei copia est haec et amantis erit.
Pacem animus nulla trepidus formidine servet,
Nec timeat pravae crimina dissidiae.
Sic et ames, frater, semper sic rursus ameris,
Mutuus ut nullo tempore cesset amor.
Instantes precibus simus in laude Tonantis,
Hesperus hoc videat, Lucifer hoc videat,
Poscamus veniam, poscamus munera Christi,
Liberet e poenis, augeat et meritis.
Conditor omnipotens coeli mundique Redemptor,
Conservet Christus nos rogo pace simul;
Ut sicut semper sunt vere ille et Pater unum,
Unum sic in se nos fieri faciat
XIX.--AD SAMUELEM PRESBYTERUM.

112.1602D| Vive meae vires lassarumque anchora rerum,
112.1603A| Naufragio et littus tutaque terra meo.
Solus honor nobis, urbs tu fidissima semper,
Curisque afflictio tuta quies animo.
Sintque licet montes inter cum fluctibus arva
Mens tecum est, nulla quae cohibetur humo.
Te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
Exoptans animo prospera cuncta tibi.
Qui mihi te notum dedit et concessit amicum,
Conservet sanum Christus ubique mihi.
Ante solum terrae coelique volubile * cyclum
Praetereant, noster quam quoque cesset amor.
Hocque, Pater, monui, moneo te, iterumque monebo.
Sis memor utque mei, sicut et ipse tui.
Ut Deus in terris quos hic conjunxit amicos,
Gaudentes pariter jungat in arce poli.
XX.--ITEM AD EUMDEM.
112.1603B|
Te Deus aeternus hominum sanctissimus auctor
Stelligeram coeli summus qui continet arcem,
Perspicit atque omnem fortis dominator abyssum,
Exaltet, salvet, servet te, diligat, ornet,
Concedatque tui homonymi meritumque locumque,
Exstitit ut templi typici hic servitor, amator,
Utque habeas omnem Samuel Samuelis honorem.
Esto memor proprii quem nominis ultima notet
Syllaba; hicque tui cordis laus sit hic fervor amoris.
Sit tibi vita, salus, tibi sit via, gloria, virtus
Protector, rector per saecula cuncta valeto.
XXI.--ITEM AD SAMUELEM PRESBYTERUM.

112.1603C| Qui coeli culmen, terrae qui continet una;
Qui ponti fluctus, sidera quique regit,
Cujus quae fuerant ac sunt, et cuncta futura,
Stant in conspectu, ipseque cuncta videt.
Vestrum fructiferum custodiat ipsa laborem
In coeli regno praemia digna parans.
Sis memor ergo mei sacris altaribus astans,
Praesul sancte Dei, sit Deus utque tui.
Ast tibi si possum quid clam conferre susurrans,
In precibus dignum ipse libenter agam.
Concedat Dominus vitae jam munus utrisque
Effectum precibus, dulcis amice, vale.
XXII.--AD SAMUELEM PRESBYTERUM.

Est animus promptus, sunt sensus, accipe votum,
112.1603D| Non spernas socium, semper amicus amat.
Non hunc tempestas quatiet, non turbidus Auster,
Nec Boreas glacie stringere nempe valet.
Libertas animi munus expendit amoris,
Dignum est ut mentem provocat ipsa piam.
Nullus in orbe fuit quem non consumpserit aetas:
Quisquis enim possit, semper amica paret.
Rabanus posco seniorem te Samuelem,
Haec tu perpendas, cuncta jure legas.
Christus in arce Deus conservet semper utrumque,
112.1604A| Hoc, Pater, ipse petas, tu sine fine vale.
Quondam nempe meum gaudebam te esse sodalem,
Inter lectores, frater amate, mihi.
Nunc quoque te gratulor retinere, jura magistri,
Crescere virtute, patris habere locum,
Sis memor ergo mei sacris altaribus astans,
Sum memor utque tui, sic memor esto mei.
Quod quondam docuit Albinus rite magister,
Hoc pectus teneat, hoc opus omne probet.
Gratia sic Christi tecum permanserit alma,
Sic memet tecum ducit ad astra vale.
XXIII.--ITEM AD EUMDEM.

Tu meus es placitus, placeas super aethera Christo,
Sis charus sanctis, tu meus es placitus
112.1604B| Unicus esque meus, auctor te protegat unus,
Unum cum multis unicus esque meus
Omnibus ipse bonis repleat te Christus amator
Spiritus atque Dei omnibus ipse bonis.
Optima quaeque tibi tribuat divina potestas,
Deposcens opto optima quaeque tibi.
Tu maneas, vigeas semper in saecula sospes,
Hic et in aeternum tu maneas, vigeas,
Inclyte, vive, vale, Samuel laetissimus audi,
Hic finis verbi est, inclyte, vive, vale.
XXIV.--AD SAMUELEM PRESBYTERUM.

Has tabulas senior gratanter percipe quaeso,
Quam tibi devotus junior exhibuit.
Buxus canitiem signat, claustrumque secretum
Consilium cordis, tu, Pater alme, vale.
XXV.--AD SAMUELEM PRESBYTERUM.
112.1604C|
Sis felix sospes, sis laetus semper ubique,
Te omnipotens Dominus protegat atque regat.
Vivis mente mea, vivas per saecula Christo,
Vivas cum sanctis regna beata tenens.
Hos senos versus transcripsi tempore parvo,
Perfectum senio aethera te capiant.
XXVI.--AD ISANBERTUM PRESBYTERUM.

Accipe primitias Musae, Pater, hoc breve carmen
Et nostris studiis tuque faveto pius.
Dignus nam docta cum sis ut carmina solvas
Ignoscas nostris, rustica cum videas.
Cuncta quidem tibimet virtutum insignia condunt,
Nomen, quo clarus dignus honore fias:
112.1604D| Ferrum te fortem, clarum, virtute decorum
Signant, per multas crescis in arte vias.
Altithronus Dominus, cunctorum conditor almus,
Te virtute beet, augeat et meritis,
Atque mei memorem conservet gratia Christi.
Semper in aeternum, dulcis amice, vale.
XXVII.--AD EXSULEM PRESBYTERUM.

Fortia dicta dabas, exhortatoria verba,
Qui tale exemplum ventris in ore profers.
Pro se sollicita nam mandat Apostolus esse,
112.1605A| Membra, nec ventrem excipit inde pigrum.
Currere cum pedibus, oculis ac cernere fas est,
Auribus audire, oreque verba dare.
Ergo manus solum ventri si porrigat escam,
Cuncta et membra simul hunc satiare student.
Quis tegumenta parat, ornatum quaerit et aptum,
Quis clypeum ad pugnam, quis rogo tela rapit.
Venter sit escae, ventri deserviat esca,
Hunc Deus atque illam destruet ipse cito.
Sed mihi communis nempe ac justum esse videtur,
Membrorum ut cura par fiat atque labor.
Ut manus ipsa operi deservit, sic quoque venter
Consiliis certet cuncta monere suis.
Quae domus ex parte defenditur, haec patet hosti;
Quae quoque vallatur undique, tuta manet.
112.1605B| Providus en mente cautus sis semper et actu,
Prudens cuncta cave, tristia nulla time.
Victor sit Christus, sic est victoria vera,
Qui Regem hunc sequitur, victor et ipse manet.
Tot versus scripsi quot horae nempe diei
Sunt, optans semper sospes ut ipse fias.
XXVIII.--AD IRMINGILDUM.

Omnipotens, summi Patris sapientia, Christe,
Qui infima cum superis cuncta tenendo regis.
Tu mihi dilectum conserva semper amicum,
Ut vigeat sospes, regna superna petens.
Ut crescat meritis, crescit seu temporis aevo,
Post obitum mortis dona beata metens.
Hoc tu virgo Dei, genitrix intacta Tonantis,
112.1605C| Impetres precibus, sancta Maria, precor.
Agmen apostolicum primus et in ordine Petrus
Fratribus ascitis poscite valde Deum.
Praeco propheta Dei, paranymphus, martyr et ipse
Cum vatum turba saepius hoc rogitas.
Sic peto, tu facias * Levita * protomartyr et ipse
Cum sociis Stephanus sceptra superna precans.
Hoc justi, electi, felices poscite cuncti
Buoloni ut regnum det super astra Deus.
Hoc, Pater alme, modo dum * vacat quaerere regnum,
Quaerere non cesses, ut capias, cupias,
Vim aula poli patitur, violenti et sidera prendunt,
Qui bene nunc certat, dona futura capit.
Certasti valide, et hostem nunc sternere certa
Vincenti in fine rite corona datur,
112.1605D| Os resonet Christum, palma quoque pascat egenum.
Pes aegrum inviset, corda Deum cogitent.
Te sibi totum extra famulantem sentiat auctor,
112.1606A| Te sibi totum intus vindicet ipse Deus.
Haec tibi, sancte pater, optando grammate pinxi,
Ut fias felix dogmata sacra sciens.
Hoc quoque posco Deum per psalmos rite canendo.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
  ( Desunt caetera, foliis quatuor circiter amissis. )

XXIX.--AD BONOSUM.

Una dies ridet, cassus cras altera plangit,
Nil fixum quomodo tessera laeta dabit.
Aestas clara micat, autumnus conferet umbras,
Ver floret gemmis, has fera tollit hiems.
Quid porro est quod non properatis effugit alis,
Et varium non sit quod teget arce polus.
Aerias pinus inclinat pigra senectus,
112.1606B| Dissolvit rupes, flumina sicca facit.
Dum loquimur, seges alta viret, maturiet, aret,
Canescunt violae, lilia fusca cadunt.
Ipsa suos citius gratos rosa ponit amictus,
Agrestes flores moxque sequuntur eam.
Omnibus his brevis usus, et est sub lege noverca,
Alternant vicibus, et simul intereunt.
Tuque tuum credis quod mendax commodat hora,
Aeterno et simili semper habere cupis.
Paulatim miseros effert ad vota senectus,
Et modo qui fuimus, jam modo desinimus.
Nutricis gremio subito puer altius exit,
Miraturque truci se dare voce sonum.
Jam celeres barbae, jam tincti morte capilli,
Jamque acclinis humo praedaque mortis erit.
112.1606C| Omnia fert aetas, atque omnia finis ademit,
Nil manet aeternum, saecula praetereunt.
Cunctaque tempus habent, ni solus temporis auctor,
Qui fuit, est semper, et sine fine manet.
Hunc tu semper ama, hunc toto corde fatere,
Hunc precibus posce, hic tibi grata dabit.
Non te conturbet sancte inconstantia frater,
Haec mundana quidem gurgitibus variis.
Sic fuit, est, et erit saecli versatilis ordo,
Laetitiae nunquam sit cui certa fides.
Multa quidem patitur sanctorum plebes in orbe,
Judicio occulto, nec ego scire queo.
Credo suos servos, quod nullo spreverit aevo,
Adjuveritque satis, cum sua vota petant.
Nam altera vita suis servatur in arce polorum,
112.1606D| Qua pax alma viget, praelia nulla fiunt.
Haec quoque semper erat justa tentatio vita,
Fornacis flamma ut aurea vasa probat.
112.1607A| Sic Deus omnipotens sanctos per saeva probalit
Verbera, post reddens praemia laeta polo.
Sta, precor, esto memor Christi, patrum memor atque
Pagina quos cecinit auribus alma tuis.
Fortis sis animo, sis verbo et providus actu,
Sic fuerunt sancti, proximus esto tibi.
Victima quod prima fuerat justissimus Abel
Fraterna caede hocque memento precor.
Improbe derisus infanda et prole Noea,
Quo reparata manet progenies hominum.
Quod reges sanctus capto Lot vicerit Abram,
Qualia perpessus sit pius ipse ab eis.
Damna quidem in puteis sensit quod saepius Isac,
Grassante invidia quae Philistea gerit,
Quantos pro sobole fletus effudit Iacob?
112.1607B| Et Joseph quanta passus in orbe fuit?
Dux pius ille quidem, qui totam stravit Egyptum,
Flagris eripuit dumque Dei populum.
Quomodo sit spretus, et qualia praestat alumnis,
Quomodo sit tractus, improbe conviciis.
Nam Samuel quoties Saulis tolerabat aerumnas?
Et David latitans impia sceptra fugit?
Qualiter in regna prolis hic sustulit iras,
Plurima et ex aliis turpia verba tulit.
Omnia nempe mea, poenarum millia quotquot
Passi sunt sancti, dicere musa nequit.
Elias, Daniel, Isaias, Michas, Ionas,
Jeremias, Jaddo, Job pater et Tobias,
Qui fuerant mundi ceu luminaria quondam,
Quam saevas poenas corpore pertulerant.
112.1607C| Perplures alios consumpsit flammeus ardor
Et lapides alios atque alios framea.
Sicque fide fortes vicerunt praelia sancti,
Fecerunt opera maxima justitiae.
Quid memorem vetera, gaudet cum sancta per orbem
Martyrio rutilans catholica Ecclesia.
Clare et apostolico micat irradiata tropaeo,
Vexillum et Christo fert dominante crucis.
Tantos ergo suos Dominus perferre labores
Hic voluit, quos ad regna superna vehit.
Quapropter potius coelestia semper amemus,
Et mansura polo, quam peritura solo.
Murmure jam nullo referamus ad aethera voces,
Cantantes Dominum, qui pius et bonus est.
Non est quippe Deus plagis culpandus in istis,
112.1607D| Sed nostra in melius vita ferenda cito.
112.1608A| Et pie flectenda est precibus clementia nostris,
Quatenus a nobis transferet ille flagra.
Quem pater est natum charo complectit amore.
Saepius huic tristi dira flagella dabit.
Horrida quapropter nunquam tentatio mentem
Ulla tuam superet, fortis ubique fias.
Si quid displicuit Christo jam cuncta videnti,
Moribus inque tuis, corrige hoc citius.
Hocque superna monet lex hoc et jura paterna,
Hoc fraternus amor, hoc studeas facere.
Te quoque jam facias tota virtute paratum,
Ut quo pervenias, tristia nulla fiant.
Quod tibi concedat auctoris sancta potestas,
Hoc nobis tecum summus in arce Deus.
Fistula has Mauri senis cantavit in horis,
112.1608B| Caenas ( sic ) dilecto, sancte Bonose, tibi.
XXX.--ITEM AD EUMDEM.

Nam pictura tibi cum omni sit gratior arte
Scribendi ingrate non spernas posco laborem.
Psallendi nisum, studium curamque legendi,
Plus quia gramma valet quam vana in imagine forma,
Plusque animae decoris praestat quam falsa colorum
Pictura ostentans rerum non rite figuras.
Nam Scriptura pia norma est perfecta salutis,
Et magis in rebus valet, et magis utilis omni est,
Promptior est gustu, sensu perfectior atque
Sensibus humanis facilis magis arte tenenda.
Auribus haec servit, labris, obtutibus atque,
112.1608C| Illa oculis tantum pauca solamina praestat,
Haec facie verum monstrat, et famine verum,
Et sensu verum, jucunda et tempore multo est,
Illa recens pascit visum, gravat atque vetusta,
Deficiet propere veri et non fide sequestra est.
Perspice qui fuerint auctores atque sequaces
Istarum rerum, tunc et certissimus inde
Noscere jam poteris tibi quae sint arte parandae.
Primitus Aegyptus umbrarum lumina pinxit,
Lumina tincturis varians formavit et umbris.
Haec sonat angustans tribulatio, fit, sonat et quod
Angustans tribulat, parum juvat arte reperta.
Ast petram Dominus legis cum grammate sculpsit,
Contulit insignia, et populi mandata magistro.
Mons sonat illa mea mensura atque amphora justa.
112.1608D| Amphora justitiam, vitam mensura modestam.
112.1609A| Jussa quoque ostendunt Domino nos lege teneri.
Quid laborem scriptis commenta edicere plura. (Defectus alius post pag. IV notatur. )
XXXI.-- DE FIDE CATHOLICA RHYTHMO CARMEN COMPOSITUM.

Aeterne rerum conditor,
Et clarus mundi formator,
Deus in adjutorium
Intende tu humilium;
Cordeque tibi devotum,
Festina in auxilium.
Da mentis fida regmina.
Ac verbi clara munera;
Da vota cordis optima.
112.1609B| Et facti dona plurima;
112.1610A| Sensum corde purissimum,
Famen ore pacificum.
Ut tuam laudem famine
In primis possim dicere,
Magnam, miram ac praeclaram,
Digna voce justissimam;
Meaeque sim miseriae
Compunctus memor ultimae.
Deus salus credentium,
Deus vita viventium,
Deus deorum omnium,
Deus et princeps principum,
Deus summus amabilis,
Deus inaestimabilis,
Altus prosator, vetustus
112.1610B| Dierum, et ingenitus,
112.1611A| Eras absque origine
Primordii et crepidine:
Qui es, eris in saecula
Saeculorum infinita.
Cui est unigenitus
Christus proles charissimus
Dicentis de corde verbum,
Satum ante Luciferum;
Coaeternus in gloria
Deitatis perpetua.
Cum quo simul et Filio
In sempiterno saeculo
Spiritus sanctus aequalis
Regnat, et honorabilis
In eadem substantia
112.1611B| Deus manens per saecula.
Non tres deos, nec profero,
Sed unum Deum praedico,
Salva fide in personis
Tribus glorisissimum
Summum, justum, rectissimum,
Super omnes mitissimum.
Deum Patrum piissimum,
Omnipotentem Dominum,
Factorem visibilium,
Simul invisibilium,
Deitatis principium,
Et creatorem omnium.
Christum Jesum charissimum,
Omnipotentis Filium,
112.1611C| Imaginem verissimam,
Dei et sapientiam,
Virtutem per quam fecerat,
Omnia quae formaverat.
Sanctum quoque paraclitum,
Vivificantem Spiritum,
Qui ex Patre et Filio
Procedit ab exordio,
Pignus, donum gratissimum,
Promissum lucidissimum.
Una trium essentia,
Una est et potentia,
Omousion, deitas,
Atque una aeternitas,
112.1611D| Beatitudo sanctitas,
Magnitudo et bonitas.
Solus Deus in saecula,
Concludens cuncta tempora,
Quibus formavit aethera,
Terram simul et maria.
Excelsus in coelestibus,
Gaudens primus agminibus.
Bonos creavit angelos,
Ordines et archangelos,
Principatus et virtutes,
Thronos, dominationes,
Potestates et cherubin,
Gloriosa et seraphin.
Uti non esset bonitas.
112.1612A| Otiosa ac majestas
Trinitatis in omnibus
Largitio muneribus,
Sed haberet coelestia,
Quibus det privilegia.
Sed coeli regni apice
Stationis angelicae
Claritate prae fulgoris,
Venustate speciminis
Superbiendo ruerat
Lucifer, quem plasmaverat.
Apostataeque angeli
Eodem lapsu lugubri
Auctores cenodoxiae
Pervicacis invidiae,
112.1612B| Caeteris remanentibus
In suis principatibus.
Draco magnus, teterrimus,
Terribilis et antiquus,
Qui fuit serpens lubricus,
Sapientior omnibus
Bestiis, animantibus
Terrae ferocioribus.
Tertiam partem siderum
Traxit secum in barathrum
Locorum infernalium.
Diversorumque carcerum,
Refugus veri luminis
Parasitus praecipitans.
Dum pius mundi machinam
112.1612C| Praevidens et armoniam,
Polum et siccum fecerat,
Atque aquas diviserat,
Herbarum format germina
Virgultum ac arbuscula.
Solem, lunam ac sidera,
Ignem ac necessaria,
Aves, pisces et pecora,
Bestias, animalia,
Tum demum honorabilem
Ipse condidit hominem.
Huic praecepit firmiter
Manere immortaliter,
Suam sacram imaginem
Servare venerabilem,
112.1612D| Sequique jussa Domini,
Vicarius cum sit Dei.
Esto, dixit, humillimus,
Rector mundi et dominus,
Nam cuncta tibi tradidi,
Ac dominatu subdidi,
Quae sunt mundo viventia
Ac terra germinantia.
Utere ei sapiens,
Omnia quaevis comedens,
Fructus ligni pomiferi
Simulque salutiferi,
Pomum ne ligno vetitum
Mandas tibi mortiferum.
112.1613A| Haec saevus, ut audierat,
Chelydros et inviderat
Dira pestis timuerat;
Unde illa corruerat,
Ne homo coelum habeat,
Quem jam plasmatum viderat.
Adire et tentat feminam,
Quem sator junxit copulam,
Suadet pomum mandere,
Ac viro suo tradere
Promittit deis similes,
Si frangatur esuries.
Consentit illa citius
Quod si non foret satius,
Mandit et viro tradidit,
112.1613B| Et ambo simul decepit,
Dum contra jussum Domini
Est pomum ligni vetiti
Ambo miserabiliter
Cernunt se nudos turpiter,
Certant cum perizomate
Commissum scelus tegere,
Cataphronysis folio,
Sed non latet a Domino.
Excelsus visitaverat,
Quos jam sanos reliquerat,
Adam timens sub arbore,
Latitabat umbramine,
Quem voce ita duriter
Increpavit et fortiter.
112.1613C| Adam, cernis nunc ubi es,
Inobediens lapsus es.
At ille se tutamine
Excusabat excedere,
Alteri causam criminis
Vindicabat peccaminis.
Post hoc eis Altissimus
Fecerat, quod justissimus,
Cinxit eos velamine
Byrsae et decentissime
Morituri pelliculo
Ut vestirentur mortuo.
Tunc paradisum liquerat
Adamus quem ejecerat.
Deus quoque pertinacem
112.1613D| Nunc durae terrae cultorem
Ydrost ei et tribulos
Pareret atque carduos.
Hic generavit sobolem
Nam binam cum discrimine:
Alter alterum vulnere
Prostravit impiissime,
Hoc venenum invidiae
Anguis saevit in homine.
112.1614A| Grassatis sicque duobus
Protoplastis parentibus,
Post tota ruit propago,
Et absque adminiculo
Auctor peccatum auxerat,
Ad inferna detraxerat.
Creverunt homicidia
Dum crevit philargyria,
Abundabat luxuria
Dum anxit gastrimarchia,
Tota nefanda crimina
Jam possidebat glarea.
Noe Deus temporibus
Mersit aquis ultricibus
Totam mundi progeniem,
112.1614B| Adam et claram sobolem,
Praeter quos arca vexerat,
Et Excelsus servaverat.
Sed item ptyra coepere
Sordidare terricolae,
Neque laverunt flumina,
Ut non crescerent crimina,
Nec quos mors absorbuerat
Epistimi domaverat.
Hoc Abraham post viderat,
Nec tamen hunc juvaverat,
Isaac quoque et Jacobus,
Celsi patrum cum coetibus.
Legislator et Moyses
David simul et prophetes.
112.1614C| Nec profuit industria
Ullius atque stychia
Post mortem infernalia
Penetrabunt cubilia.
Regnabat mors latissime
Super omnes durissime.
Ni solius clementia
Auctoris et potentia
Subveniret miserrimis
Jacentibus in infimis,
Totus homo cum sobole
Interiret peccamine.
Omnipotens mitissime
Misit Pater ab aethere
Filium unigenitum
112.1614D| Amatum et dulcissimum;
Ut hominem a tellure
Sublevaret piissime.
Aliena astutia
Quem seduxit versutia
Diri draconis spicula
Vulnerabant praecordia.
Et sontem sibi subdidit,
Quem cleps ipse non condidit.
112.1615A| quanta Dei pietas,
Et sempiterna bonitas
In se Deus susceperat
Hominem quem creaverat,
Illum sibi quaesiverat,
Quem non juste perdiderat.
Virgo Deum conceperat,
Gabriel quem praedixerat;
Postque novem curricula
Mensium et volumina,
Incarnatum ex Virgine,
Verbum venit cum salute.
Pastores natum praesepe
Gaudebant Jesum cernere,
Stella flagrans et lumine
112.1615B| Magos duxit cum munere.
Herodes coepit quaerere
Christum regem occidere.
Parvulorum in millibus
Saeviebat cum cladibus,
Talia in initio . . .
Mundus obtulit Domino,
Studet morte perimere,
Qui venit vitam reddere.
Ter denis magnis orbibus
Annorum actis mensibus
Ab Joanne in Jordane
Vinctus erat baptismate,
Lavit se unda latior,
Quod ipsa esset purior.
112.1615C| Spiritus super columbae
Jesum mansit in specie,
Pater prolem testaverat
Mundo, quod non crediderat
Trinitatis mysterium,
Consecravit sic baptismum.
Ivit Jesus in eremum,
Ferarum habitaculum,
Illic tempus jejunii
Peregit salutiferi,
Quater denosque noctibus
Junxit soles inesibus.
Erepton [serpens] ibi callidus
Aderat cum doloribus [dolis],
Suasit hunc de lapide
112.1615D| Nam sibi panem condere
Dipsitis, vult velamine
Verborum Christum noscere.
De templi alto culmine
Jubet Jesum descendere.
In monte mundi gloriam
Ostendit et monarchiam,
Se cuncta dare promisit,
Si cadens se oraverit.
Tantum perverse locutus,
112.1616A| Quantum fuerat perversus,
Seps ipse se plaudaverat
Posse quod nunquam poterat,
Sed cupiebat sternere,
Quem se sperabat vincere
Adam primum hic vicerat,
Quem secundus prostraverat
Gula et philargyria,
Simul et cenodoxia,
Cum quibus illum repulit
Jesus et igni tradidit.
Postquam zabulus pulsus est,
Angelis ministratus est,
Advocavit discipulos,
Plures jam et apostolos,
112.1616B| Inter quos signa plurim
Fecit atque miracula.
In Chanan vinum fecerat,
Simul et firmaverat
Fidem rudem tum comitum,
Dum perfecit miraculum,
Eisque altum abyssum
Patefecerat dogmatum.
Late per Judae termina
Coruscabant miracula,
Dum missa virtus coelitus
Operatur divinitus,
Monstrabat se hominem,
Qui regnabat in aethere.
Caecorum multa millia
112.1616C| Cernebant clare lumina,
Multi surdi per agmina
Currunt, quaerunt salvamina
Saltat claudus laetificus,
Gaudet sanus et leprosus.
Tota draconis horrula
Vis fugit omos callida,
Cum ex multis clamantia
Exiebant daemonia,
Christum Domini testantia,
Quem non capiunt saecula.
Venit jam salutiferae
Tempus mortis Dominicae,
Summus quo secum decrevit,
Ut hominem redimeret,
112.1616D| Redderet saevo merita
Et poenarum dignissima.
Movit Judaea praelia,
Contraxit plebis agmine
Sanctum ad tribunalia
Duxerunt et concilia
Comes Judas trucissimus
Quod sanxit cum principibus.
Traditur vinctus gentibus
Christus a pontificibus,
112.1617A| Sputis, flagellis, alapis
Illusus atque spinetis
Crucifigitur innocens
Consentit rex insipiens.
Terra expavit, facinus
Hoc motu notans citius,
Elementa tremuerant,
Astra et se celaverant,
Solus homo non timuit,
Quod solus ipse confecit
Tum revixerunt mortui,
Et patuerunt Erebi
Obscura loca carcerum,
Cum venit auctor luminum
Vectes, serae confractae sunt.
112.1617B| Justi et liberati sunt.
Gemit hostis in catena,
Cum fecit Rex judicia
Et sanctis liberamina,
Quod doluerunt tartara;
Victor Christus ascenderat
Suos et secum duxerat.
Tertia lux redierat,
Christus et resurrexerat,
Jam victurus in gloria
Victor clarus per saecula,
Deus virtutum Dominus,
Rex regum potentissimus.
Quater denis post diebus
Versatus cum laetantibus
112.1617C| Ostendit se miraculis
Vere vivum discipulis,
Omne tulit mirantium
Corde quod erat dubium.
Jubens eis discurrere
Per mundi plagas dogmate.
Ite, ait, per populos
Et ferte fructus plurimos,
Docete verbo fideli,
Servare hoc quod docui.
Eos qui velint credere,
Lavate sacro flumine
Dei Patris in nomine
Natique cum Spiramine,
Laxantes cuncta crimina,
112.1617D| Et docete remedia.
Ast vobiscum in saeculum
Ego sum non solatium,
Cum videritis fervere
Mundum bellis et errore,
Nolite tunc pavescere,
Nec pugnis malis cedere.
Omnis terra cum sobole,
Ponto simul et aethere,
Data mihi regimine
Cedit, servit et munere,
Vinctus hostis expulsus est,
Mundus et liberatus est.
Ascendo nunc lucidum jam
112.1618A| Chari Patris ad solium,
Qui me misit ab aethere
Totum mundum redimere,
Carpere regna debita,
Et esse in Patris dextera:
Nulla vestra tristitia
Teneat nunc praecordia,
Mitto vobis laetissimum
Nam paraclitum Spiritum,
Ipse vobis ut ego sum
Est magister in saeculum.
Ipsi tenent quod monuit,
Ille ivit quo debuit,
Super astra celsissima
Sedet in Patris dextera,
112.1618B| Judex nempe novissime
Venturus et in aethere.
Ipse de coelis Domino
Descendente altissimo
Praefulgebit clarissimum
Signum crucis et vexillum.
Plangor super se nimius
Erit tum cunctis gentibus.
Tectisque luminaribus
Duobus principalibus
Cadent in terram sidera
Ut grossus de ficulnea,
Eritque mundi terminus
Ut fornacis incendium.
Clangor buccinae quaternas
112.1618C| Sonabit terrae per plagas.
Discurrunt coruscantia
Fulgura et tonitrua
Tunc in montium specubus,
Abscondent se exercitus.
Ergo erit dies ille,
Dies planctus et lacrymae,
Dies irae et vindictae,
Tenebrarum et nebulae
Dies magnae angustiae,
Laboris ac tristitiae.
In quo cessat mulierum
Amor ac desiderium,
Hominumque contentio,
Mundi hujus et cupido
112.1618D| Cum coelo, terra, ardore
Conflagrant atque lumine.
Turba primi archangeli
Strepente admirabili,
Erumpent munitissima
Claustra ac polyandria,
Surget homo a tellure
Restauratus a pulvere.
Undique conglobantibus
Membrorum paginibus [compagibus],
Animabus aetralibus
Eisdem obviantibus,
Certant sancti cum munere
Christo Regi occurrere.
112.1619A| Altithronus glorioso
Rex sedebit in solio,
Angelorum tremebunda
Circumstabunt et agmina,
Cunctis judex cum propria
Secundum reddet merita.
Stabimus et nos pavidi
Ante tribunal Dei
Reddemusque de omnibus
Rationem affectibus,
Nostra videntes posita
Ante obtutus crimina,
Librosque conscientiae
Patefactos in facie;
In singultus erumpemus,
112.1619B| Et fletu diro gememus,
Subtracta necessaria
Operandi materia.
Tunc fideles nam coelestem
Urbis summae Hierusalem
Sustollentur ad patriam,
Introibunt ad gloriam,
Ubi fulget vera pacis
Lux Christus, sol mirabilis.
Hymnorum cantionibus
Sedulo tinnientibus,
Sanctis tripudiantibus
Angelorum ex millibus
In paterna claritate
Se gaudent Christum cernere.
112.1619C| Sic viginti felicibus
Quatuor senioribus
Coronas jam mittentibus
Agni Dei sub pedibus
Laudatur tribus vicibus
Trinitas aeternalibus.
Bis binis coram stantibus
Unitis animalibus,
Terna laude sonantibus
Sanctus Sabaoth Dominus.
Hac sancti manent gloria
A saeculis in saecula.
Zelus ignis furibundus
Consumet adversarios,
Nolentes Christum credere
112.1619D| Deo a Patre venisse,
Retro ruunt perpetui
In ignis flammas impii.
Ubi habentur tenebrae
Vermes et dirae bestiae,
Ubi ignis sulphureus
Ardet flammis edacibus,
Ubi rugitus hominum,
Fletus et stridor dentium.
Ubi gehennae gemitus,
Tonitruus et horridus,
Ubi ardor flammaticus
Sitis famisque maximus,
Ubi tortor durissimus
112.1620A| Auget poenam cum laribus.
Satan atro cum agmine
Quo tenetur in carcere
Religatus in Tartara
In aeterna incendia
Cocytique Charybdibus
Submergetur in gentibus,
O Deus veri luminis
Auctor et omnis hominis,
Miser ego quid faciam,
Tunc ubi atque fugiam,
Cum tremet mundi machina
Sub flammarum monarchia?
Quo me tum possum vertere
Et suffragia quaerere,
112.1620B| Cum contra me sententia
Profertur in magna angustia?
Accusor reus criminis,
Cum non sit favor operis.
Damnant me facta propria,
Verborum multa millia,
Amor malus cum rubore.
Ira rixae et maculae
Totum patet in lumine
Mentis et penetrabile.
Cerno tremens quod feceram,
Et diu quod celaveram,
Nec adjuvant solatia,
Patris et matris famina,
Turba nec amicabilis
112.1620C| Praestat juvamen debilis.
Unde salus jam, Domine,
Mihi veniet propere
Praeter tuam clementiam
Solam, et veram gratiam;
Aut quis dat indulgentiam
Praeter tuam potentiam?
Te, bone Jesu, deprecor,
Auctor vitae et redditor,
Salva tuum mancipium,
Munus et da perpetuum,
Verax ut tuo famine
Justificeris, Domine.
Tibi grates ex pectore
Redemptus a discrimine,
112.1620D| Deo vivo ut referam
Laeta voce victoriam,
Sequens te Regem proprium
Raptus ex hoste Dominum.
Nuncque rogo uti jubeas,
Et in me hoc perficias,
Quandiu in ergastulo
Sum clausus, carnis sedulo,
Ore, corde et opere
Te canam faudem, Kyrie.
Doxa tibi, Altithrone,
Rex coelorum sanctissime,
Qui me tuo juvamine
Consolaturus optime
112.1621A| Laus et honor eum gloria
In saeculorum saecula.
Pro me, quisque legas versus, orare memento
Raban dicor ego, tu sine fine vale.
XXXII.-- METRUM DE TRANSITU MONACHORUM.

Currens, charta, procul nuntia porta
Dilecto gravia munera fratri,
Quae infausta tulerat temporis hora.
Quae dudum eripuit sorte nefanda
Sons, fraus atque dolor, et labor ingens
Longas compulerat quaerere terras.
Pars ablata fuit parsque remansit,
Cum divisus homo proh donor! unus
Est voto atque anima corpore bino.
112.1621B| Postquam tu, unanimis frater, abisti,
Ast mox per varios torsus ubique
Sum casus, odiis laesus et atris.
Sed nunc doleo pectore tristi
Multum posse malum heu! generale,
Quam soli mihimet condere damnum.
Ex quo seditio noxia dudum
Inter nos orta est, nemo valebat
Lenire hanc precibus, nec dare finem.
Crescens sed nimium tempore multo
Aucta est perque dies sorte maligna,
Vastavit populum Patris ob iram.
Durescit qui animo, et cedere nescit,
112.1622A| Trux deturbat oves, caede cruenfat
Nullius miseret, saevit in omnes.
His commota malis turba reliquit
Antiquum stabulum, fit peregrina,
Laesis una salus pergere longa est.
Venit summa dies, tempus amarum,
Quando extrema pati turba coacta est,
Et convicta malis linquere sedes.
Cuncti conveniunt undique fratres
Queis mens una fuit parque voluntas,
Immitem ut precibus flectere certent.
Duratus qui animo spreverat omnes,
Irritans populum pellit ab aede.
Desperare dedit Patris amorem.
Diverso interea moenia luctu
112.1622B| Miscentur, resonant cymbala cumque
Et signum Ecclesiae convocat omnes.
Accurrunt tumulo martyris almi
Flet mixta senibus plebs juniorum,
Ex imo gemitus pectore ducunt.
Expanduntque manus cum prece fusa. (Defectus post pag. ult. VI notatur.)
  TITULI ET INSCRIPTIONES

  ALTARIUM BASILICAE S. SALVATORIS FULDENSIS.

XXXIII.

Hoc altare Deo fulget honore novo
Candida Wirina, Concordia, cum Mederisma
112.1623A| Assistunt tecum Gertrud et ipsa simul.
Nam dilecta Deo hic rite Theophila mixtim
Adjungit vota atque favet precibus.
Virginei flores, meritis pulsate Tonantem,
Placatum et nobis reddite, quaeso, Deum.
XXXIV.-- Et in dextro altare iste.

Hoc altare tenet Timotheus apostolus almus,
Vitalis martyr, Vitus et ipse simul,
Fortunatus adest, Felix Tiburtius atque,
Servilianus amor, Sulpitiusque pius.
Marius et Martha pariter cum pignore bino,
Martialis martyr cum Diogene simul.
Sanctus Firminus, Liberalis Fuscianusque,
Rusticus et Firmus, Castulus atque Zenon.
Cum quibus en gaudet hic Victoricius apte,
112.1623B| Gentianus martyr congratulando manet.
Hos peto tu, orator, precibus placare patronos,
Si velis summi scandere regna Patris.
XXXV.-- Ad altare sancti Stephani.

Levita hanc Stephanus simul et Laurentius aram
Exornant meritis, Pancratiusque pius.
Donatus, Victor, Vincentius, et Cyriacus,
Quintinus martyr atque Sebastianus,
Cumque quater denis Ferrutius ipse precando
Instat martyribus, poscite lucis opem.
XXXVI.-- Ad altare sancti Clementis.

Hic Clemens martyr, pariter cum martyre Lino,
Sanctus Alexander et Favianus adest.
112.1623C| Marcellus, Stephanus, Cornelius et Cyprianus,
Lactantum et turba sanguine tincta suo.
Aureus hic praesul Justinus martyr et ipse
Rite juvant precibus atque bonis meritis,
Hisque Saturninus martyrque Georgius apte
Exorat junctus pro populis Dominum.
XXXVII.-- Ad altare sanctae Agathae virginis

Martyr Agatha Dei, Petronella, et tu Juliana,
Lucia, Perpetua, nosque Sabina fove.
Praxede cum sacra foveas nos, virgo Basilla,
Sicque piis meritis sancta Pudentiana.
Regina virgo conjuncta sororibus istis,
Tu nobis pandas regna poli precibus.
XXXVIII.-- Ad altare sancti Lucae evangelistae.
112.1624A|
Lucas qui scripsit cum gestis dogmata Christi,
Vinclis hic Petri mixta locat spolia.
Augustinus adest, Germanus, ipse Remeius,
Maximinus praesul atque Medardus ovat.
Ambrosius doctor, Eusebius atque Vedastus
Suppremi nobis numen adesse petunt.
His simul adjunctus pro nobis martyr et Hermes
Exorat Dominum, postulat et veniam.
XXXIX.-- Ad altare sancti Marci evangelistae.

Marcus Evangelium qui scripserat arte Pelasga,
Martyre cum Paulo hic atque Joanne manet.
Ipse Valentinus, Gorgonius atque Nazarius,
Germani, et septem, Gordianusque simul.
112.1624B| Candidus Exsuperus, Victor, Mauritius atque
Silenus martyr et Timotheus ovat.
Abdoque cum Senne, Prothus martyrque Hyacinthus,
Quos nobis, Christe, rite favere facis.
XL.-- Ad altare sanctae Agnetis Virginis.

Agnes et Euphemia, Genoeva, Susanna, Columba,
Hoc altare ornant rite suis precibus.
Cum queis tu, Brigida, et tu, virgo Scholastica, semper
Placatum nobis Altithronum facias.
XLI.-- Ad altare sancti Benedicti in crypta occidentali.

Hanc, Benedicte Pater, cryptam tutaberis aram,
Sanctus Honoratus hanc simul ipse colit.
Eucherius, Trudo, Arnulphus, Servasius atque,
112.1624C| Cuthbertus, Beda hic Equitiusque manent.
Hicque Columbanus fixa stat rite columna,
Martyris et tumulo subsidia apta feret.
XLII.-- Ad altare sancti Ignatii.

Hunc titulum martyr Ignatius et Florianus,
Ursicinus servat atque Rogatianus.
Emmeramus adest, Julianus, Patriciusque,
Sanctus Wigbertus, martyr et Hippolytus.
XLIII.-- In caemeterio fratrum in Ecclesia sancti Michaelis, in primo altare.

Hoc altare Deo dedicatum est maxime Christo,
Cujus hic tumulus nostra sepulcra juvat.
112.1625A| Pars montis Sinai Moysi et memoratio digna,
Hic Christi Domini et genitale solum.
Hic Michael princeps Domini symmysta Joannis
Victoresque foci tres simul et pueri.
Privatus martyr pariter et Habundius ipse
Suscipiunt vota atque Deo referunt.
Sulpicius praesul simul et confessor Amandus,
Hic monachus Mammas, hic ovat et Simeon.
Cum quibus hic semper votis assiste precamur,
Virgo sacrata Deo, martyr Anastasia.
XLIV.-- In sinistro altare.

Hic Anianus adest, martyr Desiderius atque
Rex Sisemundus ovat, Genesiusque simul.
Tu quoque, Christophore, nostris pie mentibus adsis,
112.1625B| Cumque tuis sociis ipse juvato preces.
XLV.-- In dextro altare.

Paulinus praesul, Brixius quoque Perpetuusque
Sanctus et Isidorus, Martialisque Pater.
Hanc aram meritis semper vivacibus ornant,
Assistunt precibus, quas pie quique dabunt.
XLVI.-- In ecclesia Sanctae Mariae, in monte qui vocatur Episcopi, in dextro altare.

Hoc altare tenens Bonifacius ipse sacerdos,
Et Christi martyr, rite patronus adest.
Cui quoque conjunctus sit papa Gregorius isthic
Aequati et meritis regna superna tenent.
Non minor ergo fide martyr Laurentius istis,
Hic ovat et precibus, adjuvat ipse pios.
XLVII.-- In sinistro altare.
112.1625C|
Hic, Pater alme virum, monachorum maxime pastor,
Tu Benedicte, tuos rite juves precibus,
Cui soror adjuncta Scholastica sancta virago:
Tu tibi devotis posce salutis opem.
Martyr Anastasia, simul tu funde, precamur,
Pro nobis Christo semper et ipsa preces.
XLVIII.-- In monte qui vocatur episcopi in turre ecclesiae Sanctae Mariae.

Annue Christe Deus, Michael archangelus isti
Assistat votis, nos juvet et precibus.
Martinus praesul, martyr Dalmatius atque,
Propitium nobis te faciant meritis.
Cassius, Anthimus, sanctus Florentius astent,
112.1626A| Memmius antistes hic soror Etpumia.
Credimus ergo satis placatum te adfore nobis
Si hi prece nos studeant rite fovere sua.
XLIX.-- In abside ecclesiae Sancti Petri quae est in monte sita.

Ecce sator hominum victor super aethera scandit,
Discipulisque suis regni sacra limina pandit,
Quem sic venturum angelica huc oracula spondent
Coetus apostolicus pariter cum plebe fideli
Dona Paracleti igne micante capit.
L.-- Ibidem.

Hic locus ecce tenet sanctorum condita rite
Ossa simul memorans et pia facta colit,
Mater Felicitas, sancta et Concordia nutrix,
Hippolyti hic pausant Candida et Eutropia.
112.1626B| Pauli namque hospes, Aquila hic et Prisca [Priscilla] quiescunt,
Eugenia hic virgo atque Basilla manent.
Virginis Agnetis hic collactanea sistit,
Nempe Emerentiana martyr et ipsa sacra.
LI.-- In dextro altare.

Martyribus Christi cunctis haec ara locata est,
Praecipueque istis, littera quos numerat.
LII.-- In sinistro altare.

Sors confessorum Christi hanc obtinet aram,
Quos aula coeli possidet atque tenet.
LIII.-- In crypta subtus ad altare primum.

Hac Baptista potens sacra venerabitur ara,
112.1626C| Hac vatum turba atque Patrum colitur.
LIV.-- Ad altare medium.

Virgo Dei genitrix hanc aram rite teneto,
Hanc tecum habeat virgineusque chorus.
LV.-- Ad altare tertium.

Hoc altare Dei Michael archangelus ornat,
Hocque colunt pariter agmina et angelica.
LVI.

Qui regit imperium mundi, qui continet astra,
Hanc aulam adventu dedicat ipse suo.
Cum quo baptista simul et symmysta Joannes
Hanc aedem inhabitant, Christe, tui famuli.
LVII.

Marcellus clemens, Bonifacius et Cyprianus,
112.1627A| Cum Sixto et Lino hic ecce aderunt sociis.
Deprecor, o lector, quicunque cernuus intres,
Ut studeas votis rite placare Deum.
LVIII.

Coetus apostolicus cum hic pictis rite ministris,
Hoc altare tenet atque juvat meritis.
LIX.

Virgo Maria Dei genitrix hanc continet aram,
Coelica martyr Agnes Agatha simul.
LX.

Lucia, Juliana simul et Scholastica virgo,
Valde juvant precibus atque piant meritis.
LXI.

112.1627B| Martinus praesul, Antonius et Benedictus
Hanc cryptam inhabitant et titulum retinent.
Hic papa Gregorius, hic Gallus Equitiusque
Cum Columbano vota pia accipiant.
LXXII.-- Exhortatio fratrum ad orationem.

Currite vos, fratres, ad coeli culmina prompti,
Christus in arce sedens praemia magna parat.
Sanctus Anastasius promittit gaudia vera,
Quae vobis Christus Rex pius ipse dabit.
Nos quoque vobiscum, quo gaudia prenditis alma.
Poscimus hinc rapide ecce valete simul.
Si tu, lector, amas custodem noscere templi
Accubitor Domini ipse Joannis adest.
Hic frater Domini Jacobus, hic virgo Maria,
112.1627C| Martyr et antistes hic Bonifacius est.
Clemens clementer, Pancratius et Julianus
Excipiunt vota hic atque Deo referunt.
LXIII.-- Versus in ecclesia Dei genitricis.

Suavior et roseo nimium rubicundior ostro,
Vincis aromaticas mentis odore comas.
Chara, benigna, micans, pia, sancta, verenda, venusta
Flos, decus, ara, nitor, palma, corona, pudor.
LXIV.-- In ecclesia S. Mariae, quae in loco qui vocatur Holzkyricha est constructa, juxta introitum ejus hi descripti sunt versus.

Quisquis hanc aulam petiturus gressibus intrat,
Agnoscat primum quid locus hic habeat.
112.1627D| Virginis hic matris sacra pignora rite locantur,
Hanc aulam et totam ipsa dicat meritis.
Cum qua sanctorum turba hic pie nobilis astat
Suscipiens vota atque Deo referet.
Unde decet valde quod cordis pura voluntas.
112.1628A| Sermoque cum factis dona superna petant.
LXV.-- In sepulcro SS. martyrum qui ibi requiescunt hi continentur versus.

Ecce viros istos praeclaros valde patronos
Roma decus orbis miserat huc pariter:
Quos quoque Rabanus humilis susceperat abbas,
Praesule cum Humberto rite locavit et hic.
Hic pausat Magnus, martyr Januarius atque,
Officio insignes atque sacris meritis
Qui cum pontifice Xysto mucrone perempti
Levitae coelo reddiderant animos.
LXVI.-- In primo altare.

Virgo Maria Dei genitrix, haec aula resultat
Ecce tibi, et tota fulget honore tuo.
112.1628B| Virginibus praesens sacra haec decoratur et ara,
Qua supra pietas absida laeta notat,
Cum quibus et sancta Praxis ovat atque Basilla,
Candida virgo simul atque Pudentiana.
LXVII.-- In dextro altare.

Coetus apostolicus hanc sacram continet aram,
Adjuvat et precibus, ornat, amore colit.
Vos quoque qui intrastis, cervices flectite vestras,
Devoto hic corde poscite lucis opem.
LXVIII.-- In sinistro altare.

Clarus in orbe soli martyr Bonifacius istud
Obtinet altare cum sociis pariter,
Quorum si lector tu noscere nomina quaeris
112.1628C| Inspice picturam, et relege titulos.
LXIX.-- Ad crucem.

Qui crucis lignum, quo Christus saecla beavit,
Emblemate inclusum arx tenet ista crucis.
Baptistae et Christi spolia tenet ara sacrata,
Doctoris Pauli relliquias pariter.
Scriptor Evangelii Marcus cum compare Luca,
Sennen atque Abdo hanc et amore colunt.
Sanctus et Hippolytus Prothus, martyrque Hyacinthus,
His simul adjuncti mixta locant spolia.
LXX.-- In crypta.

Martinus praesul simul et Gregorius almus
Hanc aram meritis rite colunt propriis;
Cum quibus Equitius ovat atque Antonius abbas,
112.1628D| Sanctus Maximinus pastor et ipse pius.
LXXI.-- In capella.

Culmen apostolicum Petrus Paulusque magister,
Hoc altare suis rite dicant spoliis.
112.1629A| Pontifices summi Xystus Bonifacius atque,
Martyrio insignes, hic habitant pariter.
Commanet hicque simul Felicissimus Agapitusque,
Levitae sacri, testis uterque Dei.
Flectite vos genua, qui intrastis limina sacra,
Christus adest rector, poscite lucis opem;
Per quam omnes fines terrae meruere salutem
Gaudet et orbs totus, pontus, arena, polus.
Vellere candidior, fulvo rutilantior auro,
Fulgidior radio, dulcior ore favo.
Haec tibi, sim indignus quamvis, corde, ore susurro
Spes mihi sis veniae, que vehis orbis opem.
LXXII. ( Defectus.

Hic quoque, qui astatis, cervices flectite vestras,
112.1629B| Solvite vincla pedum, mundi secludite curas,
Christus adest rector, sanctorum exercitus omnis,
Poscite lucis opem, tenebrarum linquite curas.
LXXIII.-- Versus more litaniae facti.
112.1630A|
Arbiter omnitenens, rerum tu summe creator,
Aspice de superis omnipotens genitor.
Omnipotens genitor, ex quo sunt omnia vere,
Principium aeternum, tu miserere tuis.
Filius ipse Dei, per quem sunt condita cuncta,
Tu clemens nostras suscipe, quaeso, preces.
Spiritus alme Dei, coeli terraeque repertor,
In quo sunt cuncta, tu pia vota vide.
Trinus personis, natura conditor unus
O Deus altithrone semper adesto pius.
Clara Dei genitrix, sanctissima virgo Maria,
Ora pro nobis, rite favendo, Deum.
Pro nobis poscas Michael archangelus ipse,
Et Gabriel fortis et Raphael medicus.
112.1630B| Cum aethereis turmis placantes sceptra superna,
Propitium nobis Celsithronum facite.
Zachariae natus, praeco, cunctique prophetae,
112.1631A| Et sancti Patres, conciliate Deum;
Coetus apostolicus, Christi comitatus honestus,
Tu precibus nobis limina pande poli.
Claviger aethereus Petrus Paulusque magister,
Andreas, Jacobus atque Joannis amor:
Thomas cum Jacobo, Philippus, Bartholomaeus,
Matthaeus et Simon, Thaddeus et Mathias.
Doctrina gratulans, rutilans et sanguine rubro,
Victorum alme chorus, nos rege tu monitis.
Barnabas, Silas, Stephanus Marcusque Titusque,
Lucas, et Clemens, sanctus Apollinaris.
Sixtus, Alexander, Cornelius et Cyprianus,
Felix, Urbanus, Mauritiusque prius.
Cum queis tu doctor Bonifacius, inclyte martyr,
Placans Altithronum, funde preces, petimus.
112.1631B| Alme tuos socios moneas, Martine, precamur,
Pro nobis Dominum poscere rite pium.
Hoc Leo, Sylvester simul, et confessor Amandus,
Ambrosius praesul papaque Gregorius.
Augustinus honor, doctor Hieronymus, atque
Maximinus pastor Eusebiusque gerat.
Hoc, Benedicte, tuis monachis impende precamur,
Cum Antonio et Paulo regna beata tenens.
Martyr Agatha Dei, foveas nos rite precamur,
Agnes sic virgo, sic et Anastasia:
Lucia, Balbina, Petronella, Eulalia, Thecla,
Regina, Euphemia, Cecilia, Sotheris,
Eugenia, Prisca, Monegundis, Praxidis, Afra,
Christina, Brigida, turbaque casta poli.
Coelicolae cuncti, sanctorum exercitus omnis
112.1631C| Hoc precibus agite, ut nos Deus ipse juvet.
Expurget miserans, exaltet, diligat, ornet,
Illaesos servet, protegat atque regat.
Det pacem veram, det plenum munus amoris,
Actus det placidos spemque fidemque bonam.
Virtutum copiam tribuat mentemque benignam.
Et carnem castam, tempus et omne bonum,
112.1632A| Dei victum, vestem, fidos det semper amicos,
Atque hostes cunctos arceat ipse procul.
Famem depellat, morbos simul auferat omnes,
Conterat et longe daemonis insidias.
Curramus laeti, ut capiamus regna beata,
Cum Christo sursum semper in arce poli.
Agnus sancte Dei, qui tollis crimina mundi,
Semper in aeternum tu miserere tuis.
Tu nos, Christe, audi, tu exaudi, Christe, precamur,
Te sequimur, Christe, te volumus, cupimus.
O Domine, salva, quia vitam quaerimus abs te,
Redde tuum vultum, sic erit atque satis.
Tu quo virtus, tu vita es, Christe, perennis,
Tu, Christe, eleison, tu, Kyrie, eleison.
Amen.
LXXIV.-- De prudentia.
112.1632B|
Virtutum species primum prudentia pandit,
Haec recolit cuncta, dictat honesta bona.
LXXV.-- De justitia et pietate.

Justitia et pietas par pactum servat et omne
Judicium ritu ordinat ipsa suo.
LXXVI.-- De fortitudine patientiae.

Fortiter adversa virtus patientia suffert,
Victrix confidens tristia cuncta fugat.
LXXVII.-- De temperantia.

Temperat ergo bene jam cuncta modestia virtus,
Et clemens placide jura superna dabit. (Defectus ad pag. VIII.)
  TITULI ET INSCRIPTIONES ECCLESIAE N. AB OTGARIO ET RABANO RELIQUIIS ET ALIIS ORNAMENTIS INSTRUCTAE. 112.1632C|

LXXVIII.-- Versus in tumulo sancti Sergii.

Martyribus sanctis honor exstat maximus orbe,
Nomine pro Christi qui meruere mori.
112.1633A| Excellens inter quos gaudet Sergius almus,
Qui cum fratre Baccho supplicia arcta luit.
Romulea ex urbe hos praesul Otgarius ambos
Advexit, tantum Sergium et hic posuit.
LXXIX.

Hanc thecam tibimet, Sergi, sanctissime martyr,
112.1634A| Rabanus fecit, servulus ipse Dei.
Ex parvo sumptu devoto sed tamen actu,
Temet patronum quaerit et esse suum.
Delicti ei veniam poscas et dona quietis
Indigno miserans reddat ut Omnipotens.
LXXX.-- Super confessionem ipsius sepulcri.
112.1635A|
Quisquis dona velit rite impetrare Tonantis,
Supplex poscat opem hic, martyrum et auxilium.
LXXXI.-- Super ciborio altaris sancti Martini hi versus sunt conscripti.

Otgarius coepit, Rabanus rite peregit,
Ciborii hanc arcem, Christe, tui famuli.
His tu mercedem tribuas in arce benignus,
Et requiem aeternam omnipotens Dominus.
Praesul Martinus, martyr et Sergius almus,
Hos sacris meritis atque juvant precibus.
Peccati ut veniam accipiant ac munera lucis
Gaudia cum sanctis regna beata simul.
LXXXII.-- Versus in tabula inter seraphin posita.

112.1635B| Hic Deus est Christus Dominus qui regnat ubique,
Et cruce confixus noxia vincla rupit.
LXXXIII.-- Versus . . .

Pontifices isti hanc sedem rite tenebant,
Postquam hunc Hunni diripuere locum.
Sed numerum annorum certum quo quisque regebat,
Ecclesiam nusquam reperire haud potui.
Ast postquam summus praesul Bonifacius isthic
Ex Roma est missus rector ubique pius.
Isti post ipsum hanc sedem jure regebant
Ordine pontificis officioque simul.
LXXXIV.-- In ecclesia sanctae Mariae juxta sepulcrum sancti Bonifacii.

Postquam martyrium explevit Bonifacius almus,
112.1636A| Martyr et antistes, aethera celsa petens,
De Fresia huc vectus cum theca hac rite locatus,
Sanguinis hic partem liquerat hinc abiens.
Desuper hunc tumulum Rabanus condere jussit
Ad laudem sancti exiguus famulus.
Indignus praesul vernaculus attamen hujus,
Pro quo tu, lector, funde preces Domino.
LXXXV.-- In ecclesia sancti Michaelis.

Hanc aulam precibus Michael archangelus ornat,
Martinus praesul adjuvat et meritis.
Scriptor Evangelii, Marcus, Bonifacius atque,
Agnes et virgo hic vota Deo referunt.
LXXXVI.-- In ecclesia sancti Salvatoris.

112.1636B| Hanc pius ecce domum Salvator consecrat orbis
Hanc Baptista Dei vindicat atque sibi.
Hoc altare Petrus, Bonifacius et Kilianus,
Exornant meritis, laudibus atque suis.
Hicque Valentinus martyr Dionysius atque
Assistunt precibus, hicque Sebastianus.
Martinus praesul, Ambrosius atque sacerdos,
Hanc aram servant, sanctus et Hilarius.
Virgo Maria Dei genitrix hic cerne precantes,
Martyr Agatha Dei et Petronella simul.
Cor tibi sit mundum, sacra cum libamina tractas,
Sacrificans puras offer et ipse preces.
Hostia fit laudis semper gratissima Christo,
Cor quoque contritum respicit Omnipotens.
LXXXVII.-- In ecclesia Vodilhohi.
112.1637A|
Scriptor Evangelii dilectus rite Joannes,
Cum Luca hanc aulam consecrat en socio.
Imbuit hanc aram Cornelius ac Cyprianus,
Ipse Bonifacius atque Dionysius.
Hic praecibus astat Vincentius et Cyriacus,
Cumque Valentino Rusticus astat ovans.
Gorgonius martyr, Pancratius ipse, Naborque,
Assistunt precibus hicque Sebastianus.
Hoc altare Petrus, Andreas, Paulus et ipse,
Exornant meritis atque sacris precibus.
Cum quibus hic gaudens Martinus praesul ovando,
Assistit votis sanctus et Hilarius.
Virgo Maria Dei genitrix intacta Tonantis,
Hic praesens adsis ipsa tuis famulis.
112.1637B| Lucia, Cecilia, atque Agnes et martyr Agatha,
Adsint hic tecum nosque juvent precibus.
LXXXVIII.-- In capella Mauri.

Omnibus est locuples, qui rebus abundat honestis,
Cui superas Christus divitias tribuit.
Flecte genu, qui intras, Christum tu et pronus adora,
Cujus imago super picta colore micat.
Lux, via, vita, salus, sit merces omnibus isthic,
Qui Christo reddunt debita vota pic.
En una templum Domino hic parte ministro,
Devotis aliam reddo domum famulis.
Quam dulce et gratum est, fratres perpendite cuncti,
Stare choro, et placidis coelestia psallere verbis!
LXXXIX.-- Item in eadem capella de figuris.
112.1637C|
Gratia clave aperit quae clausa prophetia condit,
Quae lex significat, et quae hagiographa figurat,
Psallite vos, pueri laeti, et benedicite Christo,
Ipse dabit vobis praemia laeta polo.
XC.-- De cruce.

Vexillum Domini qui vicit tartara Christi,
En rubet hic pictum luce micando nova.
Quisquis hanc cernis, laetus tu dicito Christo:
Semper in aeternum gloria magna Deo.
XCI.-- Item.

Crux veneranda Dei solis haec fulget ab ortu,
Mitigat haec Austri minitantia flabra procellas.
Haec Zephyri nimbos et flumina pellit ab aede,
112.1637D| Haec Boreae gelidos compescit frigora flatus.
Christe pius Dominus visum cor dirige dextra,
Verba Deus famulo redde probata tuo.
XCII.-- In ara Mauri vel in capsa.

Haec plaga martyribus decoratur namque beatis,
Haec confessorum spoliis pars rite refulget.
Hac praeco et sancti numerantur parte prophetae,
Virginibus sacris hic praestat virgo Maria.
112.1638A| Omnibus hic sanctis digni celebrantur honores
Omnibus hanc aram Raban et ipse dedit.
XCIII.-- De cruce.

Crux micat alma Dei, divino munere plena,
Sanguine quam Christus consecrat ipse suo.
Quam precor astantes cuncti cunctique sedentes,
Condigna laude semper amate piam.
XCIV.-- Item.

Qui cruce confixus praestavit dona salutis,
Vos corde et carne protegat atque regat.
Consilium prudens tribuat atque utile verbum,
Actum pacificum, tempus et omne bonum.
XCV.-- Item.

Qui cruce confixus renovavit sanguine mundum,
112.1638B| Per crucis hoc signum hanc dicet ipse domum.
XCVI.-- Item.

Crux haec sancta Dei consignet munera mensae,
Divino dono pocula cum dapibus.
Et Pater ipse sedens expenso munere, largus
Sis inopi, semper hospitis esto memor.
XCVII.-- Item.

En crux alma Dei venerando fulget amictu,
Quae Salvatoris tincta cruore fuit.
Hanc, precor, orate submissi dicite laudes,
A Christo Domino poscite lucis opem.
XCVIII.-- In cruce Gundramni comitis.

Crux quoque certa salus, mundi et concessio regni est,
112.1638C| Perpetuam vitam conferet ipsa piis.
Nam crucis hoc signum Gundramnus jusserat esse,
Cui Deus omnipotens praemia laeta paret.
XCIX.-- De reliquiis in quadam arca positis.

Angelicis alis haec arca tegatur ubique,
Ecce beata cohors Agnum circumdat honeste.
Et praeco, et mater, sors et apostolica.
C.

Quos vetus atque nova habuit lex ecce piorum,
Hic Patrum spolia nostra pie viscera condunt.
CI.

Martyris hic almi pie condita membra quiescunt,
Quae Christus signis glorificare cupit,
Hic claudis gressus, lumen hic redditur orbo:
112.1638D| Infirmus curam, sons capit et veniam.
CII.-- Ad altare sancti Petri.

Coetus apostolicus pariter cum principe Petro,
Hoc altare tenens ecclesiam dedicat.
Ipse sibi commissum pastor servat ovile,
Protegat atque regat, collocet atque polo.
CIII.-- Versus juxta corpus Permenii scribendi.

Permenius praesul Christi, confessor et ipse,
112.1639A| Hanc aedem inhabitat, consecrat atque locum.
Qui propter Christum praesentia gaudia mundi,
Spernens, pauperiem elegit atque sibi.
Deseruit patriam gentem simul atque propinquos,
Ac peregrina petens, aethera promeruit.
Gentem hic Francorum quaesivit dogmate claro
Plurima construxit et loca sancta Deo.
Hic quoque nunc pausat deponens corporis artus,
Atque anima sursum regna beata tenet.
Adjuvat et quousque [hos] qui digne coelestia quaerunt,
Riteque conservat ipse suos famulos.
CIV.

Crux ovat orbis honor, Christi victoria clara,
Gloria sanctorum, palma, decus fidei.
CV.
112.1639B|
Hic sal et corpus, sanctorum hic pignora sacra,
Exorcismi, oleum, medicina, hic chrisma salutis.
CVI.-- Versus in sepulcro sancti Ferrutii martyris.

Martyris ergo sacri dudum huc transtulit ossa,
Ferrutii Lullus praesul et Urbis honor.
Riculphus post haec, Haistulphus praesul et ipse,
Amplificant aulam, aedificant tumulum.
Quorum successor vilis Rabanus, ad instar
Majorum, hanc arcam condidit et titulum.
CVII.
112.1640A|
Grandis honor Christi cultoribus exstat ubique,
Maxime qui pro ipso jam posuere animam.
Horum nam unus erat Ferrutius almus et aptus
Martyr, cum Albano testificans socio.
Praemia queis Christus tribuit pro sanguine fuso
Aeternam vitam et regna superna poli.
Edidit hos versus Rabanus, coactus amore
Sanctorum, omnipotens cui miserere Deus.
CVIII.-- Versus ad sepulcrum sancti Justini confessoris.

Presbyter egregius simul et confessor honestus
Isthic Justinus pausat honorifice.
Quem Otgarius praesul Romana ascivit ab urbe et
112.1640B| Ecclesiam aedificans ossa sacra hic posuit.
Iste quidem sanctus, quanquam non sanguine fuso
Carne esset martyr, mente tamen fuerat.
Corpora sanctorum, qui sunt pro nomine Christi
Carne trucidati, condidit et tumulo.
Hinc laudem in terra meruit, atque insuper arce
Coelorum vitam et regna beata simul
Hos ego Rabanus versus feci, et precor ut me
Commendes, lector, tu precibus Domino.
CIX.-- De capsa quam Isanbertus monachus fecit.

En arca haec claustro custodit maxime capsam
112.1641A| Quae Salvatoris pollet honore pio.
Virginis hic matris conduntur munera sacra,
Quae Dominum mundi edidit ex utero.
Martinus praesul, simul hic Sabaque eremita,
Princeps et Petrus, pariter martyrque Emeramnus.
En Jesu Christi picto consistit imago,
In capsae gremio quattuor et procerum.
Petrus cum Paulo sanctissima virgo Maria,
Et Michael princeps recte tenent latera.
Hoc opus, hoc etenim jussu confecit Isanbert,
Hoc Rodulph pictor arte manuque dedit.
Ambobus Christus regna tu redde polorum,
Hoc, omnes sancti, poscite vos precibus.
CX.-- Versus in theca Evangelii conscripti.

112.1641B| Hanc thecam ad laudem Christi sic condere jussit,
Rabanus praesul, servus et ipse Dei.
In quo et Evangelium sanctum gestetur honeste,
Quando lecturus hoc diaconus erit.
CXI.

Presbyter et martyr Christi, Theodule, precamur,
Qui in coelis gaudes cum sociis pariter,
Artifici ut veniam poscas et dona salutis,
Gratia quod Christi salvet eum arce poli.
CXII.-- In Ecclesia monasterii quod dicitur Clinga hi versus sunt conscripti juxta primum altare.

Hanc aulam Dominus Salvator consecrat ipse,
Cujus haec ara pignora sacra tenet.
Sanctus Alexander papa hic, Urbanus et almus,
112.1641C| Cornelius, Sixtus sacra locant spolia.
Hos, Theodule sacer martyr et presbyter alme,
Juxta tuum corpus hic habeas socios.
Qui populum juvent precibus, placentque Tonantem,
Ut famulos semper protegat ipse suos.
CXIII.-- In secundo altare.

Principe cum Petro hanc aram Pauloque magistro,
Andrea et Jacob coetus apostolicus
Ornat, amat multum meritis conservat et almis,
Devotisque astat hic precibus populi.
CXIV.-- In tertio altare.

Alma Dei genitrix, sanctissima virgo Maria,
112.1642A| Hoc altare tene atque juvato prece.
Quod tibi virginibusque sacris erectum constat et optat,
Semper ut adsitis hic precibus populi.
Cecilia hic maneat, virgo Agnes, martyr Agatha,
Lioba et Anastasia ac Juliana simul.
CXV.-- In quarto altare.

Praecursor Domini, sacer et Baptista Joannes,
Sanctus Callistus, et Fabianus, ovant.
Quos tu, Christe Deus, facias nos rite juvare
Cum precibus sacris atque bonis meritis.
CXVI.-- In quinto altare.

Martinus praesul, Britius confessor et almus,
Sanctus Germanus Remigiusque pius.
Gregorius papa hic, sanctus Benedictus et abbas,
112.1642B| Ornant hanc aram atque juvant precibus.
CXVII.-- In alia ecclesia isti versus. In primo altare.

Hanc aedem sacram Michael archangelus ornat,
Protegit et servat, adjuvat atque piat.
Hic Leo papa manet, hic Marcellinus et almus,
Praxis et Eugenia hic aderunt precibus.
CXVIII.-- In secundo altare.

Ecce Dionysius, martyr Laurentius atque,
Vitus et Albanus hunc titulum retinent.
Hunc ornat meritis martyr Bonifacius almus,
Cum precibus sacris huncque Sebastianus.
CXIX.-- In tertio altare.

112.1642C| Quattuor ergo viri scriptores rite probati,
Sancti Evangelii haec loca sancta tenent.
CXX.-- In sepulcro sancti Theoduli martyris.

Corpora sanctorum pro Christi nomine passi,
Qui luxum mundi spernere consueverant.
Pluribus ecce locis venerantur rite sepulta,
Ipsi aderunt parti sat precibus populi.
Quorum praecipuus Theodulus martyr et almus,
Papa cum Alexandro passus in Italia.
Huc Caroli ascitus studio atque adductus ab urbe
Romana, hic multis pausat ad auxilium.
Sed vario eventu consumpsit flamma nefanda
Domata haec cuncta, tegmen et Ecclesiae:
112.1643A| Per pluresque annos combustus mansit inepte
Hic locus, et nullus jam reparavit eum;
Indignus donec Christi compunctus amore,
Rabanus praesul hunc renovandum adiit.
Cui ecclesiae hanc aedem solers renovavit et aram,
112.1644A| Construxit sancti corpus et huc retulit.
CXXI.--a Hi versus scripti sunt in ecclesia sancti Wiberti confessoris, hoc est, in abside orientali, ubi ipse sanctus corpore quiescit.

Haec domus alma Dei sacrata est nomine Christi,
112.1645A| Cujus relliquias ara dicata tenet.
Praesepis hic pars est, et portio sancta sepulcri,
Montis Oliveti mensaque grata manet.
Discipulus Domini Thomas, Simonque Zelotes,
Cum Juda Jacobi sacra locant spolia hic.
Scriptor Evangelii Marcus, martyr Bonifacius atque,
Sixtus et Albanus, Ferrutiusque manent,
Landebertus amor, Pancratius atque Georgius,
Cum Valentino ecce aderunt socio.
CXXII.-- In abside vero australi, juxta altare S. Petri et Pauli, hi versus continentur

Hoc altare Petrus princeps Paulusque magister,
Cum sancto Andrea rite juvant meritis.
Hic Clemens pastor, Marcellus papa beatus,
112.1645B| Sanctus Alexander, atque Callistus ovant.
Inclytus Urbanus, Sylvester ac Fabianus,
Pontifices summi hic vota pia suscipiunt.
CXXIII.-- Super proximum vero altare, in sinistra parte isti positi sunt.

Hoc altare tenet Stephanus, Laurentius atque,
Levitae officio martyrioque sacri.
Agapitus pariter et Felicissimus almus,
Hunc titulum retinent atque dicant meritis.
Hic ovat et Zenon, Vincentius, ambo ministri
Qui fuerant Christi, nunc et in arce manent.
CXXIV.-- Supra dextrum vero altare isti sunt conscripti.

Martyrio insignes Venantius atque Quirinus,
Pontifices clari hunc titulum retinent.
112.1645C| Sanctus Alexander, Cornelius atque beatus,
Rectores summi sedis apostolicae.
Hic Isidorus ovat, praesul Theodulus et almus,
Qui Christi testis clarus in orbe fuit.
Maximus Hippolytus, Victor et Candidus ipse,
Cum quater hic denis martyribus aderunt.
CXXV.-- In abside vero aquilonali, juxta aram Dei genitricis, hi versus continentur.

Virgo Dei genitrix hanc aram tu ipsa dicato,
Hic tecum maneat virgineusque chorus.
Agnes, Cecilia, Juliana et martyr Agatha,
Euphemia, Eutropia atque Pudentiana.
Rufina, Prisca, Emeritaque, et Lioba beata,
Hic astent votis Brigida et Eugenia.
CXXVI.-- Cui proximum altare, quod in aquilonali parte constat, hos versus continet.
112.1645D|
O Benedicte Pater, monachorum maxime pastor,
Hoc altare juva rite tuis precibus.
112.1646A| Cuthbertus praesul, Arnulphus episcopus almus,
Hic adsint tecum, nosque juvent meritis.
Felix Justinus, Goar et presbyter almus,
Cum Fortunato hoc simul et faciant.
CXXVII.-- In dextra vero parte hi versus super altare scripti sunt.

Hoc altare tenet Gervasius atque Protasius,
Martyrio insignes sicque Sebastianus.
Vitus, Sinizius, Cosmas simul et Damianus,
Gordianus pariter atque Epimachus amant,
Sergius et Bacchus, Protus simul atque Hyacinthus,
Sanctus Nazarius martyr et ipse pius.
CXXVIII.-- Ad crucem erga altare positam has reliquias continet.
112.1646B|
Pars crucis hic Domini est, qua Christus secla beavit,
Portio sudarii chlamydis atque sacrae.
Papa en Gregorius, Martinus praesul et almus,
Ambrosius doctor atque Medardus ovant.
Maximinus adest, Germanus, hicque Remigius
Virgine cum insigni et martyre Anastasia.
CXXIX.-- In abside etiam occidentali ipsius ecclesiae, juxta altare praecursoris Domini, isti versus scripti sunt.

Hic praeco insignis Christi et Baptista Joannes,
Scriptor Evangelii atque Joannes ovat.
Hicque Dionysius, Chylianus martyr et almus
Astantes orant cum sociis pariter.
112.1646C| Marcellinus adest martyr, et Petrus honestus,
Nereus, Achilles, Priscaque et ipse Aquila.
Romano Marcus, Crispino Crispinianus,
Adjuncti assistunt ecce sacris precibus.
Ecce Tiburtius hic praesens cum Valeriano
Caesarioque simul vota pia accipiunt.
Quapropter moneo cunctos qui huc rite propinquant.
Orandi causa, ut mente proba hoc faciant.
CXXX.-- Ad Fuldam vero ecclesia Sanctae Mariae, quae in monte sita est, in crypta, orientali has reliquias continet.

En montis Sinai tabularum ac portio sacra
Condita hic Domini est praesepis atque sui.
112.1646D| Hic Sixtus papa, Magnus Januarius atque,
Levitae sacri martyrio et validi.
Hermes hic martyr, Quirinus Sulpitiusque,
Eustratus, Romulus perpete laude manent.
112.1647A| Theodulus martyr, Humbertus praesul et almus,
Cum almo Wigberto hic ovat et socio.
Virgo digna sacra haec pariter et Emerita fulgent
Aequales meritis atque sacris precibus.
CXXXI.-- In ecclesia Sancti Justini confessoris, isti versus scripti sunt, hoc est in primo altare.

Hoc altare dicat Christi vere ecce sepulcrum
Virginis et matris relliquiaeque juvant.
Scriptor Evangelii Marcus, martyr Bonifacius atque,
Martyr et Albanus suscipiuntque preces.
CXXXII.-- In aquilonali altare hi.

Hic Stephanus martyr, martyr Laurentius aeque
Sacra locant spolia atque aram retinent.
112.1647B| Sanctus Alexander, Urbanus papa beatus,
Severus praesul mixta locant spolia.
CXXXIII.-- In australi vero isti.

Hanc aram Fabianus habet sanctissimus ecce
Cum Marcellino atque Petro sociis.
Hic ovat Agapitus, martyr Felicissimus atque
Sancta Felicitas martyr et ipsa sacra.
CXXXIV.-- Ad crucem isti.

Alma crucis Jesu hic portio condita Christi est,
Quo ascendit coelum, pars simul atque loci.
Principis hic Petri, Andreae fratris et hujus
Multorum ad vitam pignora sacra manent.
112.1647C| Ecce Tiburtius hic fratre est cum Valeriano,
Astat Martinus et Benedictus ovans.
Cecilia hic martyr, Lioba et sanctissima virgo,
Vota pia accipiunt atque Deo referunt.
CXXXV.-- In ecclesia Sancti Philippi

Hoc altare tenet in domate rite Philippi,
Relliquias sacras, lector honeste, lege.
Hic mensae Domini, hic portio sacra sepulcri est,
Hic Christi ascensus pars veneranda satis.
Hic Michael princeps turmae coelestis honorem.
Sortitur sancti atque viri pariter.
Albanus martyr, Bonifacius almus et ipse,
Cum Marcellino hic ovat atque Petro.
Martinus praesul, Benedictus nobilis abbas,
112.1647D| Gaudent orantes suscipiuntque preces.
Hic quicunque velis grata persolvere vota,
Hoc corde mundo tuo rogito facias.
CXXXVI.-- Ad altare in medio ecclesiae.

Continet haec ara sanctorum pignora sacra,
Et Christi Domini munera valde pia.
Nam crucis hic pars est, qua Christus saecla beavit,
Quo crucifixus erat Calvariaeque locus.
Praecursor Domini manet hic, Cyriacus et almus,
Martyr Fabianus, et Cyprianus adest.
CXXXVII.-- In dextro altare.
112.1648A|
Bis seni comites venerantur sorte beata,
Hic Jesu Christi, nosque juvant precibu.
CXXXVIII.-- In sinistro altare.

Hic genitrix Christi veneratur sancta Maria,
Virginibus sacris associata manet.
Hic Agnes martyr, Juliana martyr et ipsa,
Cecilia et Lioba, martyr Agatha simul.
CXXXIX.-- In ecclesia sancti Saturnini, in summo altare.

Hoc templum Domini sacratum est nomine Christi,
Cujus hic dona condita rite micant.
Praesepis Domini, mensae simul atque sepulcri
Ascensusque sui portio sacra manet.
112.1648B| Princeps hic Petrus pollet, Paulusque magister,
Insignesque viri martyrio rutilant.
Ecce Albanus adest, martyr Bonifacius atque,
Nomine pro Christi qui meruere mori.
Pontifices summi Martinus Remigiusque,
Confessorque simul rite Philippus ovant.
CXL.-- In dextro altare.

Eo comites Christi bis seno munere clari
Aram hanc jure dicant atque piant precibus.
CXLI.-- In sinistro altare.

Virgo Maria, Dei genitrix, hoc ipsa dicato
Altare, praesens atque juvato prece:
Virgineusque chorus pariter laetetur et almus,
Hic tecum gaudens adjuvet et meritis.
112.1648C| Cecilia virgo hic, Agnes et martyr Agatha,
Lucia cum Lioba et Juliana manent.
CXLII.-- Ad crucem in medio ecclesiae.

Pars crucis hic Domini est, qui summus regnat in arce
Sanguine qui fuso saecla beavit ovans.
Hic Michael gaudet, simul et Baptista Joannes,
Insignesque viri martyrio placiti.
Hic sanctus Stephanus, Fabianus cum Cyriaco
Atque Sebastiano martyrio rutilant.
Hic Benedictus ovat, hic papa Gregorius astat
Suscipiunt vota atque Deo referunt.
CXLIII.

Virgo Maria Dei genitrix intacta Tonantis
112.1648D| Cum Nato hanc aulam continet atque dicat.
Petrus et Andreas fratres, hic Paulus et almus
Scriptor Evangelii atque Joannes ovat.
Hic praeco insignis simul et baptista Joannes,
Martinus praesul et Bonifacius est.
Levita hic Stephanus, Laurentius et Cyriacus,
Adsunt cum Albano atque Dionysio.
CXLIV.

Sanctus Maximinus, Germanus, Gregoriusque,
Pontifices clari, hic Ferrutiusque manent.
Hic Agnes virgo pariter et martyr Agatha
112.1649A| Assistunt votis atque piis precibus.
Hos inter sanctos Cosmae simul ac Damiani,
Quorum hodie est festum, sacra manent spolia hic.
Ast tales socios, hic quorum membra quiescunt,
Nempe tenent sancti martyrio placiti.
Unde rogo ut tantos quaeratis rite patronos
Qui vobis placidum vultis habere Deum.
CXLV.

Hoc altare dicant comites testesque Tonantis
Ornantes meritis atque sacris precibus.
Matthaeus et Simon, Thomas ac Bartholomaeus,
Cornelius, Sixtus, Sergius atque Bachus.
CXLVI.

Hanc confessores aram, castae et mulieres
Consecrant precibus atque bonis meritis.
112.1649B| Hic Augustinus, Hieronymus Hilariusque est,
Praxis [Praxedis], Cecilia, Lucia et Eugenia.
Hic Fabianus adest, et sua pignora servat,
Antistes summus martyr et ipse sacer.
Cum quo sanctus ovat, spoliaque hic alma recondit,
Vir virtute potens ipse Sebastianus.
CXLVII.
112.1650A|
Agnes nam virgo hanc aram dedicat alma,
Agnum quae Christum sponsa Dei sequitur.
Cum qua Cecilia martyr et sancta virago
Assistit precibus rite juvando pios.
CXLVIII.

Ea altare tenet hoc Marcellinus honeste
Cum Petro socio consecrat et meritis.
Quos pariter Christus coelestem duxit ad arcem
Claros martyrio actibus atque bonis.
Ecce locum insignem retinet hunc martyr Agatha,
Commendatque suis ipsa piis meritis.
Lucia quem virgo, Christi et dulcissima sponsa,
Rite colit habitans adjuvat et precibus.
CXLIX.-- Versus isti sunt scripti in ara capellae.
112.1650B|
Expansis manibus sic totum amplectitur orbem
In cruce confixus Christus in arce Deus.
Exstinxit mortem, confregit sceptra tyranni
Aeternam requiem reddidit ipse suis.