Carmina aliquot (Hincmarus Rhemensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina aliquot
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125

Carmina aliquot

Carmina aliquot (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1202A

I. Epitaphium in honorem Tilpini Praesulis. [Apud Flodoard., Hist. Eccl. Rhem., lib. III.]

125.1201A|
Hac requiescit humo Tilpinus praesul honoris
Vivere cui Christus Vita et obire fuit.
Hunc Rhemi populo martyr Dionysius almus
Pastorem vigilem misit, et esse patrem.
Quem pascens quadragenis ast amplius annis,
Veste senectutis despoliatus abit.
Quartas cum Nonas mensis September haberet,
Mortua quando fuit mors sibi vita manet.
Et quoniam locus atque gradus hoc junxerat, Hincmar
Huic fecit tumulum, composuit titulum.
II. Epitaphium sancti Remigii. (Require supra in Vita ejusdem.)

III. In sepulcrum sancti Remigii. [Apud Flodoard. ibid.]

Hoc tibi, Remigi, fabricavit magne sepulcrum,
Hincmarus praesul, ductus amore tuo,
Ut requiem Dominus tribuat mihi, sancte, precatu,
Et dignis meritis, mi venerande, tuis.
IV. In altari beatae Virginis restaurato. [Apud Marlot., Metrop. Rhem. Hist. lib. III.]

125.1201B| Hanc oram Domini genetricis honore dicatam,
Cultor ubique suus decoravit episcopus Hincmar
Muneribus sacris, functus hac sede sacerdos
125.1202A| Jam bene completis centenis octies annis,
Quadraginta simul quinto volvente sub ipsis,
Cum juvenis Carolus regeret diademata regni,
Hunc sibi pastorem poscentibus urbis alumnis.
V. Ad imaginem Dei genitricis in ipso altari positam.

Virgo Maria tenet hominem, regemque, Deumque,
Visceribus propriis natum de Flamine sancto.
VI. Carmen inscriptum in libro Evangelii quem Hincmarus donavit ad usum altaris beatae Mariae.

Sancta Dei genitrix, et semper virgo Maria,
Hincmarus praesul defero dona tibi,
Haec pia quae gessit, docuit nos Christus Iesus
Editus ex utero, casta puella, tuo.
VII. Ex Ferculo y, Salomonis. [Apud Sirmund.]

Agnus, lux mundi, proprio nos corpore pascens,
In nobis maneat, mansio nostra fiat,
Agnus, fons vitae, proprio nos sanguine potans,
Semper more suo debriet atque regat
Hic Deus omnipotens, per quem Pater omnia fecit,
Naturas rerum mutat ut ipse volet,
Hic cruce nostra creat propriis et munera Verbis
Fitque caro et sanguis pane liquore suus.
In cruce nam corpus fixum est, sanguis quoque fusus
125.1202B| Chrysti, quem in coena jam dedit ante suis,
Cum nos indigni haec memoramus jussa, Redemptor
Emptorum pretium munera nostra facit.

(no apparatus)