EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina a Grutero edita
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

Carmina a Grutero edita (Damasus papa), J. P. Migne

I.
(0413D)

Omnia, quaeque vides, proprio quaesita labore,
Cum mihi gentilis jamdudum vita maneret,
Institui, cultum cupiens cognoscere mundi.
Judicio post multa Dei meliora sequutus,
Contemptis opibus, malui cognoscere XPM:
Haec mihi cura fuit, nudos vestire petentes,
Fundere pauperibus, quidquid concesserat annus;
Psallere et in populis volui modulante Propheta:
Sic merui plebem XPI retinere Sacerdos.
II.

Tempore, quo gladius secuit pia viscera matris,
Sexaginta duo capti feritate Tyranni,
Extemplo ducibus missis sua colla dedere
(0414D)Confessi XPM, superato Principe mundi
Aetheriam petiere domum, regnumque piorum.
III.

Discite, quod meriti praestet pro rege feriri,
Foemina non timuit gladium, cum natus obivit;
Confessa XMP meruit per saecula nomen.
IV.

Stringe, dolor, lacrymas; quaeris, plebs sancta, redemptum
Levitam, subito rapuit sibi Regia coeli.
Dulcia nectareo promebat mella canore,
Prophetam celebrans sacro modulamine senem;
Haec fuit insontis vita laudata juventus:
Invidia infelix tandem compressa quiescit;
Nunc Paradisus habet, sumpsit qui ex hoste tropaea.
V. THEODORA, QUAE VIXIT ANNOS XXI. MENSES VII. DIES XXIV. IN PACE.(Ex Spon. Itiner. tom I. pag. 317.)
(0415A)
Amplificam sequitur vitam dum casta Aphrodite
Fecit ad astra viam, XPI modo gaudet in aula:
Restitit haec mundo semper, coelestia quaerens,
Optima servatrix legis, fideique magistra;
(0416A)Dedit egregiam sanctis per saecula mentem
Inter eximios paradisi regnat odores,
Tempore continuo vernant ubi gramina quaevis:
Expectatque Deum, superas quo surgat ad auras.
Hoc posuit corpus tumulo, mortalia linquens,
Fundavitque locum conjux Eva. . . . A. N. S.
DEP. DIE . . . . ANTONIO ET SUAGRIO CONS.