Carmina Archipoetae/Omnia tempus habent, et ego breve postulo tempus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Omnia tempus habent, et ego breve postulo tempus
XII saeculum p.Ch.n.

Omnia tempus habent, et ego breve postulo tempus,
Ut possim paucos presens tibi reddere versus,
Electo sacro, presens in tegmine macro.
Virgineo more non hec loquor absque rubore.
Vive, vir immense, tibi concedit regimen s[...]e,
Consilio cuius regitur validaque manu iu[...]s.
Pontificum flos es et maximus inter eos e[...]s.
Incolumis vivas, plus Nestore consilii va[...]s.
Vir pie, vir iuste, precor ut moneam precibus t[...]e.
Vir racione vigens, dat honorem tota tibi gen[...]s.
Amplecti minimos magni solet esse viri mo[...]s.
Cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec t[...]e.
Pauperie plenos solita pietate fove no[...]s.
Et transmontanos, vir transmontane, iuva no[...]s.
Nulla mihi certe de vita spes nisi per t[...]e.
Frigore sive fame tolletur spiritus a m[...]e.
Asperitas brume necat horriferumque gelu m[...]e;
Continuam tussim pacior, tamquam tisicus si[...]m.
Sencio per pulsum quod non a morte procul su[...]m.
Esse probant inopes nos corpore cum reliquo pe[...]s.
Unde verecundo vultu tibi verba precum d[...]o
—In tali veste non sto sine fronte penes t[...]e—:
Liber ab interitu sis, et memor esto mei t[...]u.