Lingua balbus, hebes ingenio,
viris doctis sermonem facio.
sed quod loquor, qui loqui nescio,
necessitas est, non presumptio.
Nulli vestrum reor ambiguum,
viris bonis hoc esse congruum,
ut subportet magnus exiguum,
egrum sanus et prudens fatuum.
Ne sim reus et dignus odio,
si lucernam premam sub modio,
quod de rebus humanis sentio,
pia loqui iubet intentio.
Brevem vero sermonem facio,
ne vos gravet longa narracio,
ne dormitet lector pre tedio
et "Tu autem" dicat in medio.
Ad eternam beatitudinem
lapsum deus revocans hominem
verbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem virginem.
Est unita deitas homini,
servo suo persona domini,
morti vita, splendor caligini,
miseria beatitudini.
Scimus ista potentialiter
magis facta quam naturaliter;
scrutantibus spiritualiter
scire licet quare, non qualiter.
Arte mira, miro consilio
querens ovem bonus opilio
vagantibus in hoc exilio
locutus est nobis in filio.
Sanctum sue mentis consilium
patefecit mundo per filium,
ut reiecto cultu sculptilium
deum nosset error gentilium.
Poetarum seductos fabulis
veritatis instruxit regulis;
signis multis atque miraculis
fidem veram dedit incredulis.
Obmutescant humana somnia;
nil occultum, iam patent omnia:
revelavit fata latentia
non sapiens sed sapientia.
Conticescat falsa temeritas,
ubi palam loquitur veritas;
quod divina probat auctoritas,
non inprobet humana falsitas.
Huius mundi preterit orbita;
stricta ducit ad vitam semita.
qui scrutatur renum abscondita,
trutinabit hominum merita.
Iudex iustus, inspector cordium
nos ad suum trahit iudicium
redditurus ad pondus proprium
bona bonis, malis contrarium.
In hac vita misere vivitur:
vanitas est omne quod cernitur;
heri natus hodie moritur:
finem habet omne quod oritur.
Sed qui dedit ad tempus vivere,
vitam brevem potest producere;
vitam potest de morte facere,
qui mortuos iubet resurgere.
Nos ad regna vocat celestia,
ubi prorsus nulla miseria,
sed voluptas et vera gaudia,
que sit deus omnibus omnia.
Puniamus virtute vicium,
cuius caret fine supplicium.
terreat nos ignis incendium,
fetor fletus et stridor dentium.
Sciens deus nos esse teneros
et gehenne dolores asperos
pia voce revocat miseros
ovem suam ponens in humeros.
O pietas inestimabilis!
omnipotens incorruptibilis
creature misertus mobilis
est pro nobis factus passibilis.
Est alapas passus et verbera,
ludicrorum diversa genera,
spura spinas et preter cetera
crucis morte dampnatus aspera.
Cum creator in cruce patitur,
ferreus est qui non conpatitur;
cum salvator lancea pungitur,
saxeus est qui non conpungitur.
Conpungamur intus in anima
iram dei placantes lacrima:
dies irae, dies novissima
cito venit, nimis est proxima.
Ecce redit districtus arbiter,
qui passus est misericorditer;
redit quidem, sed iam minaciter;
coactus est, non potest aliter.
Mundus totus commotus acriter
vindicabit auctorem graviter
et torquebit reos perhenniter
quamvis iuste, tamen crudeliter.
Vos iudicis estis discipuli,
in scriptura divina seduli,
christiani lucerne populi,
contemptores presentis seculi.
Vos non estis virgines fatue,
vestre non sunt lampades vacue,
vasa vestra manant assidue
caritatis oleo mutue.
Vos pascitis gregem dominicum
erogantes divinum triticum
quibusdam plus, quibusdam modicum,
prout quemque scitis famelicum.
Decus estis ecclesiasticum.
cum venerit iudex in publicum,
ut puniat omne maleficum,
sedebitis in thronis iudicum.
Verumtamen in mundi fluctibus,
ubi nemo mundus a sordibus,
que dicitis in vestris cordibus
conpungendum est in cubilibus.
Insistite piis operibus
bene vestris utentes opibus;
nam deo dat, qui dat inopibus:
ipse deus est in pauperibus.
Ut divina testatur pagina,
opes multe sunt iusto sarcina;
summa virtus est elemosina,
dici debet virtutum domina.
Hanc conmendo vobis pre ceteris;
abscondatur in sinu pauperis.
crede mihi: si quid deliqueris,
per hanc deum placare poteris.
Hanc conmendo vobis precipue,
hec est via vite perpetue;
quod salvator ostendens congrue
dixit: Omni petenti tribue.
Scitis ista, neque vos doceo.
sed quod scitis, facere moneo:
pro me loqui iam tandem debeo;
non sum puer, etatem habeo.
Vitam meam vobis enucleo,
paupertatem meam non taceo:
sic sum pauper et sic indigeo,
quod tam siti quam fame pereo.
Non sum nequam, nullum decipio:
uno tantum laboro vitio:
nam libenter semper accipio
et plus mihi quam fratri cupio.
Si vendatur propter denarium
indumentum quod porto varium,
grande mihi fiet obprobrium;
malo diu pati ieiunium.
Largissimus largorum omnium
presul dedit hoc mihi pallium
magis habens in celis premium
quam Martinus qui dedit medium.
Nunc est opus, ut vestra copia
sublevetur vatis inopia;
dent nobiles dona nobilia:
aurum, vestes et his similia.
Ne pauperi sit excusacio,
det quadrantem gazofilacio;
hec vidue fuit oblacio,
quam divina conmendat racio.
Viri digni fama perpetua,
prece vestra conplector genua:
ne recedam hinc manu vacua,
fiat pro me collecta mutua.
Mea vobis patet intencio.
vos gravari sermone sencio;
unde finem sermonis facio,
quem sic finit brevis oracio:
Prestet vobis creator Eloy
caritatis lechitum olei,
spei vinum, frumentum fidei
et post mortem ad vitam provehi,
Nobis vero mundo fruentibus,
vinum bonum sepe bibentibus,
sine vino deficientibus
nummos multos pro largis sumptibus.
Amen.