- I
Ad Martinum episcopum Galliciae
DOMINO SANCTO ATQVE APOSTOLICO ET IN CHRISTI REGIS EXERCITV POST DVCEM
PAVLVM PRIMIPILO MARTINO EPISCOPO FORTVNATVS.
Felici propulsa flatu recreabilis opinionis vestrae nostras aures aura demulsit et molli blandita lapsu, sibilo crepitante paradisiaci horti odoramenta saburrans, suavium florum nuntia nares ipsas aromate respirante suffivit, admodulanter indicans, sicut ad orientem Eden a principio, ita decurso saeculo alterum ad occasum deus plantasset Elysium, in quo fortior Adam, id est Martius Martinus, inexpugnabilis accola, Christi fide ditior viveret perpetuo servante mandato; quem non tam ad auram dominus revisendum post meridiem pergeret, quam ipse vir factus paradisus inter perspicui cordis zmaragdinas plateas et vernantis operis inumbrantes corymbos (non quod ficus tegeret, sed fructus ornaret) inambulantis in se beati redemptoris adhaesura vestigia coherceret fide figente: unde nec ad momentum pii conditoris laberetur praesentia quia nec in atomo plasma notaretur in culpa, sed per illas beatitudines velut odori nemoris inlectus deliciis et vernulam dominus et verna dominum possideret; utpote cum, alternante sibi concatenati dulcedine, nec iste fugaretur admissu nec ille fraudaretur amplexu.
(2) Hinc inhiantibus animis, medullis aestuantibus, oculis suspectis, palmis extensis, fervens magis quam sitiens praestolabar epistolae vestrae magna, si vel parva nubecula madidanti vellere bibulus umectarer, desiderii conscius, vota voto praeveniens, si (102) quid de vobis certissime vel per undas mobiles fixa mihi littera nuntiaret, ita ut ariditatem meam conloquii vestri temperaturus imber sic inrigaret, paginam ne deleret.
(3) Quo tamen providentiae divinae consulto per filium vestrum, venerandum mihi Domitium, sancta caritate refertam suscepi crescens epistolam quae, ut vos nostis arte conpacta, ut ego sensi flore confecta, bibentem se potius quam legentem fere per singulos apices pigmentato affamine inebriatura dives pauperem propinavit et, ut ita dixerim, quasi Falerni nobilis ipso me prius odore pincernante supplevit, gemina dicendi fruge congesta, condita sale, melle perfusa, permixta blanditie cum vigore, me[que] peregrini poculi quantum desuetum plus avidum dum pars inlicet, pars deterret (in ancipiti posito conviva rusticulo nec sustinente magna bibente) consentio dulcedini qui cedo virtuti.
(4) Hoc igitur fluente dono venit ad me, fateor, per cana ponti fons poculi, venit, pater optime, per salsum mare quod sitim restingueret, venit Oceanitide miscente [e] fluctu mera dulcedo, cuius liquor non fauce tenus saperet, sed arcana mulceret: quippe quod non carnem foveris tali potu, sed spiritum; unde, ut vere prosequar, huius uva palmitis nobis sitim prorogat, dum propinat.
(5) Hac inopina fruge delapsa per gurgitem primus iste mihimet venit fructus e fluctibus: detulit puppis illa reliquis forsan alumen, mihi vestri conloquii certe lumen. commercio tali discrepante mercatu, quod aliis illud ad pretium, hoc nobis inemptum: illinc restinguitur, hinc purgatur; illud inficit, hinc nivescit.
(6) Quid loquar de perihodis epichirematibus enthymemis syllogismisque perplexis? quo laborat quadrus Maro, quo rotundus Cicero, quod apud illos est profundum, hic profluum, quod illic difficillimum, hic in promptu: comperi paucis punctis quoniam quo volueris colae pampinosae diffundis propagines, quod vero libuerit acuti commatis falce succidis, ut cauti vinitoris studio moderante nec in hoc luxurians germinet umbra fastidium et illuc tensa placeat propago cum fructu.
(7) Nam quod refertis, in litteris post Stoicam Peripateticamque censuram me theologiae ac theoriae tirocinio mancipatum, agnosco quid amor faciat, cum et non merentes exornat. cur tamen, bone pater, in me reflectis quod tuum est ac de me publice profers quod tibi privatum est? cum prima sint vobis nota et secunda domestica: nam Plato Aristoteles Chrysippus vel Pittacus cum mihi vix opinione noti sint nec legenti Hilarius Gregorius Ambrosius Augustinusque (103) vel, si visione noti fierent, dormitanti; et ego vere senserim (eo quod copiae artium apud vos velut in commune diversorium convenerunt) ipsa vobis tenacius quae sunt caelo propinquius, quia non oblectamini tam pompa dogmatum quam norma virtutum. unde procul dubio caelestium clientela factus es Cleantharum.
(8) Sed quid ego haec autumo, dulcissime pater et vere Christi discipule, qui. ad instar Samaritani vinum miscens et oleum aegroto decubanti, blandum mihi malagma porrexisti, mercedem pii operis relaturus cum venerit qui se stabulario aera pensare debiti repromisit, custodiens in vobis, pontifex summe, quod contulit, sciens suis oculis hoc placere dignissime, quod ipsam apud te vincit dignatio dignitatem.
(9) Quapropter sacratissimae, sincerissimae atque clementissimae apostolicae coronae vestrae plantas supra meum pectus stratus inponens et ultimus ego membra subdita vel pedum vestrorum recubatorium faciens ita vestrae pietati avido desiderio me commendans deposco in domino, ut inter peccatorem et redemptorem mundi alter quodammodo mediator accedens levigato delicto, probe pater, reprobum reconcilies post reatum.
(10) Et quia vestris litteris fiduciae pignus accepi, pietati vestrae filias et famulas Agnem et Radegundem una mecum devote earum desiderio mandato commendo, communiter supplicantes, ut apud domnum Martinum pro nobis verba faciens tam fidus intercessor accedas qualis apud dominum ipse tunc promptus extitit. cum cadaver exanimum non prius dimitteret quam mors mortuum dimisisset (est enim ratio consequens, ut per vos illinc nobis redeat spes patrocinii, quia ad vos hinc prodiit pars patroni) ; coram domino supplicans, pie pater, ut in gratia vestra receptus vel apud eos, qui vestri sunt, commendatus sentiam tam oratione quam carmine te doctore regi, genitore diligi, duce progredi, tutore muniri.
(11) Praesentium vero portitorem famulum vestrum vere mihi bonum Bonosum pietati vestrae supplex accedens nec prius relaxans pedes. quam dulcis pater promiseris, qua valeo prece Supplex commendo: qui interventu sanctorum cum vobis sospes occurrerit absentis vota praesens exsolvens, illud prius obtineam, ut quis quam primum huc commeat, me celebris verbi vestri gaudia festiva respergant.
- Martini meritis cum nomine nobilis heres,
- pro Fortunato, quaeso, precare deum.
- II
(103)
Item ad eundem
Lumen apostolicum cum spargeret una triades
exciperetque novum mundus honore diem,
ut tenebras animae lux sementiva fugaret
et claram hauriret mens oculata fidem,
redditur avulsis spinis urbs Romula princeps,
principis egregii vomere culta Petri;
Paulus ad Illyricos Scythicas penetrando pruinas
dogmate ferventi frigora solvit humi;
Mattheus Aethiopos adtemperat ore vapores
vivaque in exusto flumina fundit agro;
bellica Persidis Thomae subiecta vigori
fortior efficitur victa tiara deo;
lurida perspicuo datur India Bartholomaeo;
Andreae monitis extat Achaia seges.
ne morer adcelerans, Martini Gallia prisci
excellente fide luminis arma capit.
Martino servata novo , Gallicia, plaude :
sortis apostolicae vir tuus iste fuit.
qui virtute Petrum praebet tibi, dogmate Paulum,
hinc Iacobi tribuens, inde Iohannis opem.
Pannoniae, ut perhibent, veniens e parte Quiritis
est magis effectus Gallisueba salus.
in sulcum sterilem vitae plantaria sevit,
quo matura seges fertilitate placet.
Heliae meritis alter redit imber aristis,
munera roris habens, ne premat arva sitis:
neu iaceant stupidis arentia iugera sulcis.
influit inriguae fonte perennis aquae.
in ramis heresis fidei pia germina fixit,
quodque oleaster erat pinguis oliva viret.
quae stetit exilis viduatis frondibus arbor
iam paritura cibum floret honore novo. (105)
inponenda focis sine spe ficulnea tristis
praeparat ad fructum stercore culta sinum.
palmitis uva tumens, avium laceranda rapinis,
hoc custode bono non perit una lacu.
rebus apostolicis direxit vinitor antes,
arva ligone movens, falce flagella premens.
ex agro domini labruscam excidit inertem
atque racemus adest quo fuit ante frutex.
de satione dei zezania vulsit amara,
surgit et aequalis laetificata seges.
Martino servata novo , Gallicia, plaude:
sortis apostolicae vir tuus iste fuit.
pastoris studio circum sua saepta recurrens,
ne lupus intret oves, servat amore greges;
subportante manu trahit ipse ad pabula Christi,
montibus instabilem ne voret error, ovem.
cuius vox refluens plebi de fonte salubri
ut bibat aure fidem, porrigit ore salem.
hosti damna quidem, domino pia vota paravit
et commissa sibi dupla talenta refert,
vocem euangelicam expectans operarius almus,
ut sibi dicatur: ῾ servule perge bone:
quando fidelis enim mihi supra pauca fuisti,
supra multa nimis constituendus eris.
ecce tui domini modo gaudia laetior intra
proque labore brevi magna parata tibi᾿.
auditurus eris vocem, Martine, beatam,
sed Fortunati sis memor ipse tui.
quaeso precare, pater, videam tua gaudia tecum:
sic placeas regi poste patente Petri.
cum Radegunde humili supplex, pie, postulat Agnes,
ut commendatae sint tibi, sancte pater :
et crescente choro per carmina sancta sororum
conplaceant domino, te duce mite, suo;
atque adscita sibi servetur ab urbe Genesi
regula Caesarii praesulis alma pii,
qui fuit antistes Arelas de sorte Lerini,
et mansit monachus pontificale decus. (106)
sedulitate patris proprias tuearis alumnas,
ut tibi proficiat hae bona si qua gerant:
unde inlustre caput cingas diademate pulchro
et grates dignas pro grege pastor agas.
- III
Ad cives Turonicos de Gregorio episcopo
Plaudite, felices populi, nova vota tenentes.
praesulis adventu reddite vota deo.
hoc puer exertus celebret, hoc curva senectus.
hoc commune bonum praedicet omnis homo.
spes gregis ecce venit, plebis pater, urbis amator:
munere pastoris laetificentur oves.
sollicitis oculis quem prospera vota petebant
venisse aspiciant, gaudia festa colant.
iura sacerdoti merito reverenter adeptus
nomine Gregorius, pastor in urbe gregis.
Martino proprium mittit Iulianus alumnum
et fratri praebet quod sibi dulce fuit.
quem patris Aegidii domino manus alma sacravit,
ut populum recreet, quem Radegundis amet.
huic Sigibercthus ovans favet et Brunichildis honori:
iudicio regis nobile culmen adest.
quo pascente greges per pascua sancta regantur
et Paradisiaco germine dona metant,
inmaculata pii qui servet ovilia Christi,
ne pateant rabidis dilaceranda lupis.
pervigili cura stabulum sine labe gubernet
commissumque gregem nulla rapina gravet.
muniat inclusos pretiosi velleris agnos
atque soporantes protegat ipse vigil.
florea divino pinguescat vinea cultu
et matura suo sit speciosa botro, (107)
fructibus aeternis ut compleat horrea caeli,
unde animae vivo fonte fluenta bibant,
ne sitis excruciet: digito quam Lazarus udo
ignem ut leniret, tunc petebatur opem.
sed magis in gremio Abrahae vernante locandas
pastor oves placido ducat ad astra sinu,
ut bene commisso sese duplicante talento
introeat domini gaudia vera sui.
laetus agat sub clave Petri, per dogmata Pauli
inter sidereos luce micante choros,
fortis Athanasius, qua clarus Hilarius adstant,
dives Martinus, suavis et Ambrosius,
Gregorius radiat, sacer Augustinus inundat,
Basilius rutilat Caesariusque micat.
quorum gesta sequens et dicta fideliter implens
perpetuae vitae participatus ovet,
atque coronatus digna mercede laborum
obtineat miles regis in arce locum.
- IV
Item versus in natalicio Gregori episcopi, cum antiphona dicere rogaretur,
in mensa dictum
Martini meritis per tempora longa, Gregori,
Turonicum foveas pastor in urbe gregem.
conciliis sacris sis norma et vita piorum
exemploque tuo crescat adeptus honor.
lumen apostolicum populis tua lingua ministret
et caeli donum te radiante micet.
- V
Item ad eundem de Iudaeis conversis per Avitum episcopum Arvernum
DOMINO SANCTO ET MERITIS APOSTOLICIS PRAECONANDO DOMNO ET IN CHRISTO PATRI GREGORIO PAPAE FORTVNATVS.
Instigas; pater optime, seria curiositate, sincera tamen dulcedine, carmine elinguem proloqui et currere pigrum versu pedestri atque (108) de laude laudabilis et apostolici viri domni Aviti pontificis ex eventu occasionis inlatae etsi non aliqua compte, saltim comiter praelibare; cum in me non inveneris quod dictionis luculentia diligeres, sed deleres et, ut ipse mei sum conscius, habeas apud nos non quod tam probes quam reprobes: praesertim cum instans portitor per verba singillatim hianti fauce cadentia quasi gravis exactor non me tam fenora solvere cogeret quam pensaret. (2) Sub quo, licet illum praeceps iter inpingeret, mihi interanhelanti vix licuerit respirare, tamen praeceptis vestris, licet inpliciter expeditis, paremus devoti potius quam placemus, vobis reputaturi nescio magis an tempori, quod illi hoc iniungitur qui non habebat apud se nec modum nec spatium. sed obsequella morigeri, servitute devoti, quod a vobis in laude praedicti pontificis amore praecipitur, honore cantetur.
In venerabilibus famulis operator opime.
condecet ut semper laus tua, Christe, sonet:
inspirans animum, votum effectumque ministrans,
et sine quo nullum praevalet esse bonum.
lumine perspicuo fecundans pectora vatum,
ut populis generent viscera sancta fidem,
supra candelabrum positi, quorum ore corusco
dogmatis igne micans luceat alma domus,
et velut est oculus capitis qui dirigit artus,
sic pia pastoris cura gubernet oves;
pectora pontificum ditans virtute superna,
tu deus omnipotens, summe, perennis apex,
spiritus alme, sacri labiis infusus Aviti,
per famulum loqueris, crescat ut ordo gregis.
qui non contentus numero quem accepit ab illo
vilicus hic domini dupla talenta refert.
plebs Arverna etenim, bifido discissa tumultu,
urbe manens una non erat una fide.
Christicolis Iudaeus odor resilibat amarus
obstabatque piis impia turba sacris.
extollens cervix domini iuga ferre recusans,
sic tumidis animis turget inane cutis. (109)
quos in amore dei monitabat saepe sacerdos,
ut de conversis iret ad astra seges.
sed caligosi recubans velaminis umbra
pectora taetra premens cernere clara vetat.
venerat ergo dies, dominus qua est redditus astris
ac homo sidereum pendulus iit iter:
plebs armante fide Iudaica templa revellit
et campus patuit quo synagoga fuit.
tempore quo Christi repedavit ad alta potestas,
ille quod ascendit, res inimica ruit.
hic tamen antistes Moysei lege rebelies
adloquitur blande, quos dabat ira truces:
῾ quid facis, o Iudaea cohors nec docta vetustas?
ut vitam renoves, credere disce senes.
lactea canities sapiat maiora iuventae;
sensum pone gravem quo puerile fuit.
non pudeat meliora sequi vel tarda veternos:
corpore deficiens crescat honore senes.
èst deus, alta fides, unus trinus et trinus unus :
personis propriis stat tribus unus apex.
nam pater et genitus, quoque sanctus spiritus idem:
sic tribus est unum ius opus ordo thronus.
legifer hoc reboat, patriarcha hoc credit Abraham:
hinc pater est nobis, est quia nostra fides.
tres videt aequales, unum veneratus adorat;
unum voce rogat, tres quoque pelve lavat.
sic patruo similis Loth suscipit hospes euntes;
quos cibat in Sodomis, hi rapuere Segor,
cum a domino dominus pluit igni triste Gomorrae:
filius et pater est, a domino dominus.
qui tuus, ipse meus stat conditor atque creator:
huius plasma sumus, qui est trinitate deus.
unius estis oves, heu, cur non uniter itis?
sit rogo grex unus, pastor ut unus adest. (110)
rennuis? an recolis quod canna Davitica pangit
quodque prophetali virgine fetus agit?
in cruce transfixus palmis pedibusque pependit,
sed corrupta caro non fuit ex tumulo;
post triduum remeans sanat nos vulnere longo:
quod rediit caelis, testis et ista dies,
crede meis aut crede tuis, convicta senectus;
si fugis ac trepidas, nec legis ista legens.
protrahimus verbum brevitatis tempore longum:
aut admitte preces aut, rogo, cede loco.
vis hic nulla premit, quo vis te collige liber:
aut meus esto sequax aut tuus ito fugax.
redde, colone, locum, tua duc contagia tecum :
aut ea sit sedes, si tenet una fides᾿.
haec pia verba viris miti dedit ore sacerdos,
ut sibi quo libeat semita cordis eat.
ast Iudaea manus, stimulante furore rebellis,
colligitur, rapitur, conditur inde domo.
Christicolae ut cernunt tunc agmina Manzara iungi,
protinus insiliunt qua latet ille dolus.
si fremerent, gladiis sentirent iusta cadentes:
vivere quo possint aut daret arma fides,
legati occurrunt vati mandata ferentes:
῾nos Iudaea manus iam tua caula sumus.
ne pereant, adquire deo qui vivere possunt;
si mora fit, morimur et tua lucra cadunt.
tende celer gressum: properes nisi praepete cursu,
funera natorum sunt tibi flenda, pater᾿.
fletibus his victus rapitur miserando sacerdos,
ut ferat adflictis rite salutis opem.
perveniunt quo clausa loco fera turba latebat,
quae occurrens lacrimis ingerit ore preces:
῾mens est tarda boni Iudaica iura tenenti,
lucem sero videt praetereunte die.
sic oculis cordis velum est ab origine tensum,
caecus ut ignoret quo via recta vocet.
sed tandem sequimur, pastor, quo saepe monebas,
qui sale tam dulci currere cogis oves. (111)
credentes iam crede tuos nec fallere falsis;
nos lavacrum petimus, sit tibi praesto lacus.
sensimus effectu quod agebas rite precando,
quod per te hominem nos deus ipse monet᾿.
hinc trahit ad lucem quos texerat umbra negantes
militiaeque novae rex aperibat iter.
agmina conveniunt quondam diversa sub unum,
partibus et geminis fit deus unus amor.
hinc oleare ovium perfunditur unguine vellus
aspersuque sacro fit gregis alter odor.
ecce dies aderat qua spiritus almus ab alto
missus apostolicis fluxit in ora viris.
res sacra ruricolas, urbanos excitat omnes
certatimque aditus ad pia festa terunt.
abluitur Iudaeus odor baptismate divo
et nova progenies reddita surgit aquis.
vincens ambrosios suavi spiramine rores
vertice perfuso chrismatis efflat odor.
ingenti numero celebratur pascha novellum
ac de stirpe lupi progenerantur oves.
excepit populus populum, plebs altera plebem :
germine qui non est, fit sibi fonte parens.
undique rapta manu lux cerea provocat astra,
credas ut stellas ire trahendo comas.
lacteus hinc vestis color est, hinc lampade fulgor
ducitur et vario lumine picta dies,
nec festiva minus quam tunc fuit illa coruscans,
diversis linguis quae dedit una loqui.
quis, rogo, pontificis fuit illic sensus Aviti?
quam validus fervor, cum daret ista deo?
inter candelabros radiabat et ipse sacerdos,
diffuso interius spiritus igne micans.
tum sibi qualis erat, tam vera holocausta ferendo,
cum libeat vivo hostia viva deo?
si patriarcha placet, quoniam natum obtulit unum,
qui tantos offert quam placiturus erit?
Moyses non valuit fidei quos subdere nostrae
qui Christo adquirit, quod sibi munus erit? (112)
fudit aromaticum domini libamen ad aram
incensumque novum misit ad astra deo.
obtinuit votum, quia iunxit ovile sub uno,
et grege de niveo gaudia pastor habet. –
Haec inculta tibi reputa, pater alme Gregor,
qui Fortunato non valitura iubes;
adde quod exiguum me portitor inpulit instans
et datur in spatiis vix geminata dies,
novimus, affectu potius quo diligis illum
hinc quem corde vides semper et ore tenes.
hoc tibi nec satis est, huius quod es ipse relator:
conpellis reliquos plaudere voce sibi.
non fuit in vacuum, quod te provexit alumnum:
sic cui mente fidem, reddis amore vicem.
annuat omnipotens, longo memoraliter aevo
ut tu laus illi, laus sit et ille tibi.
me quoque vos humilem pariter memoretis utrique
et pro spe veniae voce feratis opem.
- VI
Ad Syagrium episcopum Augustidunensem
DOMINO SANCTO ET APOSTOLICA SEDE DIGNISSIMO DOMNO SYAGRIO PAPAE
FORTVNATVS. Torpore vecordis otii, quo mens ebria desipit diutina tabe morbescente brutiscens, et velut ignavi soporis hebetante marcore suffectus, negotii indulti nulla mordente cura dormitans, cum videretur scilicet tam lectio neglegi quam usus abuti, neque nancisceretur quicquam occasionis ex themate quod digereretur in poesi, et, ut ita dictum sit, nihil velleretur ex vellere quod carminaretur in carmine, intra me quodammodo me ipsum silentio sarcofagante sepeliens, et, cum nulla canerem , obsoleto linguae plectro aeruginavissem; tandem nec opinato concaptivo meo, sed tamen ut arbitror vestrae felicitatis ad me sorte delato, quis, unde, quidve deferat dum percontor, de fili calamitate suae necessitatis, meae conpassionis, vestrae mercedis causas, (113) indice singultu vix laxante, prorupit: quo voce intercepta tam viscerum maerore quam luminum flumine dum loqui non permittitur, ipso silentio patrem lacrimae fatebantur; quia, dum anxius in verbo genitor pendet nec exprimit, tacente faucis organo pupilla fletibus loquebatur. tantum est in caritate natura quod praevalet, ut parens ante se prodat affectu quam labio. (2) Fluebant igitur lumina suggestionem suam blandito ploratu conpunctam , ut etiam quamvis crudelem redderent lamenta clementem; inrigabant lacrimae tam semen miseriae quam frugem misericordiae: uno fonte manabant res maeroris et muneris, uno luctus et merces, ut unus rigans oculis alter bibens auribus quod iste torcularet in fletu ille apothecaret in fructu. (3) Itaque signo singulti fecit se intellegi mens captivi. et quasi speculariter traxit maeror in facie qui videbatur angor in corde. unde inter tacentes causa rerum cognita, dum apud me valuit hoc fari quod flere, videbatur affectus mire sine lingua sic loqui. (4) Igitur cum me moveret lamentabilis concivis tam iactura quam patria, cum cernerentur vultus patris pietatis imbre perfundi, ut paene totus et ipse in alieno affectu migrarem, lacrimantes oculi querellas mihi fixerunt ad vicem incausti et admirabili modo aqua, quae delere solet, per fletus scripsit. quis enim flenti non crederet quem lapis non genuit? quem non humanitas flecteret quem partus tigridis non effudit? cum lentiscat blanditiis cursus pardi, virtus apri, dens leonis et moles elephanti. (5) Qui tandem sedato querellarum strepitu doloris sui prosperum te designat antidotum: scilicet dum aeger mente sibi poscit medellam, si se dignanter inpendat vestra lingua sit malagma. quo loquente media per verba me miscens, mihi de vobis credulus fidem feci homini, ex hoc per me te consuli, se non flere. (6) Restabat tamen conici, utrumne pro redemptione dirigerem: quod suboles valeret? an quod vobis proficeret? de conpendio cogitans, ne vilitate pretii depretiaretur tibi merces captivi; illud certe metuens, si caperetur in nummo, res periret in talento: praesertim cum desiderem, thesauros ex aequo te tuo frui cum martyre. (7) Quid vero pro munere modicitas proferret? cum in electione cunctarer, venit in mentem letargico dictum Flacci Pindarici :
- pictoribus atque poetis
- quaelibet audendi semper fuit aequa potestas.
considerans versiculum, si quae vult artifex permiscet uterque, cur [non], etsi non ab artifice, misceantur utraque, ut ordiretur una tela simul poesis et pictura? (8) Dehinc (114) cum pro captivo velim versu suggerere, adtendens quae fuerint tempora redemptoris, quoto nos suae aetatis anno Christus absolverit, totidemque versiculis texerem carmen quot litteris, hac protenus operis difficultate repulsus aut magis difficulter inclusus tam metri necessitate quam litterarum epitome quid facerem, quo prodirem? nova calculatione angustus mihi numerus angustias dilatavit, quia praefixo termino non erat nec ubi se prolixitas excuteret aut brevitas angularet, nec evagari propter descendentes versus frenante repagulo orditura permisit. in quo quippe exordio supercrescente apice non licuit vel solvere vel fila laxare, ne numerum transiliens erratica se tela turbaret. (9) Hinc cura commoveor, ut duo per capita, duo ex obliquo, unus vero per medium descendentes integri versiculi legerentur. altera pars restiterat, quam inter omnes litteram meditullio conlocarem, quae sic reciperet omnem ut offenderet neminem. (10) Igitur huius telae cum licia numero collegissem, ut texere coeperam, et se et me fila rumpebant; incipiens ego opere propter absoluturo ligari, atque mutata vice, dum captivi solvere lora cupio, me catena constringo. nam huius opusculi quae sit hinc conicitur difficultas: ubicumque volueris, si addis, crescit linea; subtrahis, perit gratia; mutas, non consonant capita: figis nec fugis litteram. (11) Itaque cum penderet haec tela versibus laqueata, ut si duo transirem, adhuc tria non fugerem, ego incautus passer quasi mentita per nubila incurri pantheram, quia quod cavere volebam huc pinna ligabar, aut magis. ut dictum sit, velut plumis inlitis quinquifida viscatura tendebar; inter haec illud me commovens, quod tale non solum feceram, sed nec_exemplo simili trahente ducebar. (12) His incertus et trepidus, ipsa novitate suspensus utrumne temptarem quae numquam adgressus sim, an cautius respuerem quam incaute proferrem, tamen, licet invitus. loquor paene quae nescio; et tu me vincis amore, ne vincar ab opere. ecce exigis a me et quod in me vix invenis; violentiam facis qui tuus, non rebellis est: extorques nec repelleris; amor blandus tyrannus est. (13) Vt hoc pararem conmercii, per incertum pelagi rudis nauta vela suspendi: affectu raptus deferor per fluctus et scopulos. urgues me praecipitem per ignota transire: quid est quod non obtineas? sicut amas, sic imperas. (14) Habes igitur opus sic uno textu quadratum, ut sit legendo quinquifidum; et cum sint triginta tres tam versus quam litterae, ad similitudinem Christi carnalis aetatis, qua nos absolvit unus resurgens, adhuc duo per capita, duo ex obliquo, unus quoque per medium legitur in (115) descensu: unde fit ut se finito versu littera non finiret, quia etsi indirecto pervenit ad terminum, tamen cursus illi superest in descensu, quia adhuc coniungitur in finali versiculo. (15) In meditullio autem parvi huius opusculi illam fiximus litteram quae inter viginti tres numeratur permedia ac tantas ante se respicit quantas et post se transilit, quia concurrentibus versibus et dividitur tota et manet integra res divisa. littera vero quae tinguitur in descenderiti versiculo, et tenetur in uno et currit in altero et, ut ita dicatur, et stat pro stamine et pro trama currit in tramite, ut esse potest in pagina: licia litterata. (16) Ne tamen causa nos oneret, quod velut aragnaea arte videmur picta fila miscere: quod vobis conpertum est in Moysi prophetae libris, polymitarius artifex vestes texuit sacerdotis. unde, cum desit hic coccinum, res est texta de minio. versus autem ex obliquo descendentes ab angulis ratione stant, etsi positione succlinant. qualiter autem conexi sint singulive quid continent satis est prudentiae sine indice rem probare. (17) In summa, commendato me piae beatitati et exuberanti vestrae dulcedini, tribuentes petita confidenti vicarietate servitii, si placet, hoc opere parieti conscripto pro me ostiario pictura servet vestibulum. ora pro me. (117)
Augustidunensis opus tibi solvo, Syagri.
Dius apex Adam ut fecit, dat somnia, donec
avulsa costa plasmata est Eva nec inpar:
felices pariter, diploide lucis operti,
ore coruscantes inter pia rura iugales;
ripae iucundae nari grata aura redibat,
turis deliciae saturabant ubere flatu,
una fovens ambos florosa sede voluptas,
nota bonis regio pascebat Tempe beatos.
at cum tam magno pollerent maius honore,
tota hominum mire parebat terra duorum,
occultus mendax mox exerit arma veneni:
serpens elatus, zelator, larveus hostis,
atrox innocuos evincens felle nocenti
conlisit suasu quos gratia diva bearat.
et homo de terra tum denuo decidit illuc
reptantisque dolo Eoois excluditur ortu.
hac nati morimur damnati lege parentum.
at deus excellens aie et de lumine lumen
e caeli solio dum munera providet ultro,
castae carne rudi vivax introiit agnus.
prodiit inde salus matutinive lucerna
intactae partu lux eruit excita mundum:
a patre iure deus, homo dehinc carneus alvo,
ut nos eriperet, vili se detrahit auctor.
o regis venale caput, quod de cruce fixit,
telo voce manu malfactus verbere felle,
ac tu hac solvis captivos sorte, creator:
sero vera data est vitalis emptio morte;
ymnos unde deo loquor absolvente reatu.
at vos, aeternae suffulti laude coronae,
Gallorum radii, vobis quo fulgeat et nox,
rumpite lora iugis et sumitis arma diei:
ipsave libertas vos liberat atque beabit.
Da Fortunato sacer haec pia vota Syagri.
Captivos laxans domini meditatio fies.
Cristus se misit cum nos a morte revexit.
Dulce dei munus quo merx te care coronet,
Cara deo pietas animam dat de nece solvi.
- VII
(117)
Item ad Felicem episcopum Namneticum
Sentio, summe pater, lumen venerabile cunctis,
urbis dulce caput, mihi nomen amabile, Felix,
amplectens quem corde gero pietatis in ulnis,
pondus suave meum (nec onus gravat istud amantem)
cur humilem me, summe, vocas loca visere blanda
quae te, care, tenent? tecum modularer in illis.
qua tua rura lavat vitrea Liger algidus unda.
Cariaci speciosus ager devexus in amnem,
hinc ubi flumen aquis recreat, hinc pampinus umbris
et crepitans Boreas pineta comata flagellat:
liber nempe solum, piscoso litore pulchrum.
sed Fortunato facies tua reddit amoenum.
- VIII
Ad Gregorium episcopum post itiner
Culmen honoratum, decus almum, lumen opimum,
pastor apostolicae sedis amore placens ,
amplectende mihi semper, sacer arce Gregori,
nec divulse animo, vir venerande, meo:
gaudeo quod rediit Turonis antistes honore
laetificorque mihi te remeasse patrem.
plaudimus instanter communia vota tenere,
civibus et patriae te revocasse diem.
praesentem famulum mecum commendo, sacerdos,
optantes longe vos moderare gregem.
a Ad eundem
Officiis generose piis, pater alme Gregori,
mente salutifera qui petis astra palam,
et quicumque tuis monitis animatur inermis.
militiae sacrae victor habebit opem; (119)
commendans humilem famulum me solvo salutem
semper amore pio, vir benedicte deo.
pagina si brevis est, non est brevis ardor amantis,
nam plus corda colunt quam mea verba canunt.
b Ad eundem pro libro praestito
Carmina diva legens proprioque e pectore condens,
participans aliis fit tibi palma, parens.
haec quoque, quae pridem tribuisti pastor ovili,
grates persolvens debite laudo libens.
vos tamen hinc maneant donaria celsa tonantis,
qui sacras inopi distribuistis opes.
quae cum percontare queam, pro munere tanto
tunc magis ore meo gratia vestra sonet. –
praesentem famulum Prodomerem, summe sacerdos,
commendo supplex, dulcis amore pater.
cui sua concedens iustae moderamine librae
crescat honore dei palma futura tibi.
- IX
Ad eundem pro invitatione
Invitas pietate patris sacer ire Gregori
qua domini Turonis pascis amore greges.
quo sacer antistes meritis Martinus opimis
quas prius obtinuit, has tibi cessit oves.
nunc quoque per caulas et florea pascua Christi
rite gubernantes ducitis ambo greges.
sed mihi vim faciens vester modo frater honore,
ad vos ne properem nempe, retorsit iter,
saepe rogans voto, mandato et missile verbo;
et coniuratus sum sibi pollicitus.
vir bonitate placens et pastor pacis amator:
foederis ob studium sit veniale, precor.
vos quoque sed genitae propriae, venerande, salutant,
ast ego commender, quaeso, beate pater.
- X
(119)
Ad eundem pro commendatione mulieris
Summe pater patriae, specimen pietatis opimae,
dulce caput Turonis, religionis apex,
iugiter alta sequens, clementi corde Gregori,
unde animae decus est huc ratione petens:
quam commendasti venientem, celse sacerdos,
hanc redeuntem ad te suscipe more patris.
sis quoque longaevus cunctorum, care, recursus,
et mihi vel reliquis sit tua vita seges.
- XI
Ad eundem de itinere suo
Iugiter opto libens, sacer amplectende Gregori,
cernere vos oculis, quaerere litterulis.
dulce videre mihi, at si desit copia cerni,
spes erit oranti vel dare verba patri.
nuper ab aspectu decedens concite vestro
per glaciem vitreas me loquor isse vias.
sed crucis auxilio, Martino operante patrono,
perveni ad matres salvus, opime pater.
quae vos multiplici veneranter honore salutant:
ast ego pro reditu vota salutis ago.
- XII
Ad eundem salutatoria
Summe sacerdotum, bonitatis opima facultas,
culmen honore tuo, lumen amore meo,
officiis venerande sacris, pietatis alumne,
pignore amicitiae corde tenende meae,
florens in studiis et sacra in lege fidelis,
semper agens animae dona futura tuae:
te? pater, ergo precans terram freta sidera testor.
ut velis ore sacro me memor esse tuum.
- XIII
(119)
Ad eundem pro pomis et grafiolis
Officiis generose piis, sacer arce Gregori,
absens fis praesens munere, summe pater:
qui mihi transmittis propria cum prole parentes,
insita cum fructu: surcula, poma simul.
det deus omnipotens, meritorum fruge repletus
mala legas avide quae paradisus habet.
- XIV
Ad eundem de commendatione puellae
Cum graderer festinus iter, pater alme Gregori,
qua praecessoris sunt pia signa tui,
quod fertur convulsa iacens radicitus arbor
Martini ante preces exiluisse comis,
quae fidei merito nunc stat spargendo medellas,
corpora multa medens, cortice nuda manens:
fletibus huc genitor genetrixque puella,
voce inplendo auras et lacrimando genas,
figo pedem, suspendo aurem: mihi panditur ore
vix per singultus vendita nata suos.
quaero adhuc: questus perhibet nullo indice furto
furti ex obiectu hanc pater ire iugo;
se voluisse dare et iurantes ordine testes
nomine quemque tenens, nec potuisset egens.
non aderat iudex, erat accusator adurguens:
hic ego quid facerem, posse vetante, sacer?
῾si plus hic᾿, dixi, ῾praesens Martinus adesset,
nil permisisset perdere pastor ovem᾿.
sed tamen invalui recolens te, summe sacerdos,
spem praecessoris qui pietate refers,
discute, distringe ac, si sit secus, eripe dulcis
et pater adde gregi: hanc quoque redde patri.
me simul officio famulum tibi, care, subactum
protege perfugio, pastor opime, pio.
- XV
119)
Item ad eundem de commendatione peregrini
Vir bone, pro meritis adipiscens culmen honoris,
nobile praesidium. pontificale caput,
quem gradus et genium fructu pietatis opimo
dignius adtollunt amplificante deo:
ut tibi sit famulans memoratus amore benigno,
Fortunati humilis te, pater, orat apex.
hic peregrinus item laetetur, summe sacerdos,
pastorem et patriam te meruisse suam.
- XVI
Ad eundem salutatoria
Pastor honoris apex, venerabilis arce sacerdos
et decus alme patrum, religionis amor.
gloria pontificum, meriti pia palma, Gregori,
adsurgente gradu nobile iure caput;
Fortunatus, opem tribui qui poscit Olympi,
per te, care pater. quo mereatur age.
- XVII
Item ad eundem salutatoria
Visitat a vobis dignanter epistula currens
me, sacer antistes, vir pietate pater.
hanc avidus capiens oculis animoque recurro.
sospite te gaudens, quod referebat apex.
longius huc vestro sub nomine, papa Gregori,
pagina me recreet missa salutis ope.
- XVIII
Dominis sanctis atque apostolicis in Christo patribus ecclesiae pontificibus
Fortunatus
Gloria pontificum, veneratio Christicolarum,
norma sacerdotum, culmen et orbis honor,
qui loca perspicitis propriae mercedis amore.
succurrendo viris vester ut extet apex: (123)
ecce venit praesens Italus, peregrinus et hospes:
cernens pastores ne, precor, erret ovis.
qualiter ad patriam properet, solacia poscit:
inveniat munus vos vagus exul inops.
me Fortunatum proprium pietate parentum
conciliate polo, quaeso, precando deum.
- XIX
Ad Aredium abbatem
Opto, benigne pater, verbo tibi ferre salutem,
si minus hinc oculo cernere te valeo.
est etenim vestri tantus mihi cultus honoris,
ut pro me occurrat hinc tibi missus apex.
quaeso, beate, tamen per dulcia pabula Christi:
me quoque commemores, cum dabis ore preces.
munera credo dei tribui mihi, pastor Aredi,
si Fortunati sis memor, alme, tui.
pro me etiam sanctam genetricem, care, salutans,
cum redit iste puer, redde loquentis opem.
vos itidem genitae propriae, pater ample, salutant,
Agnes amore pio cum Radegunde simul.