EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Carmina

Carmina (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne 132.0560B

I. EPIGRAMMA AD SANCTUM MARTINUM.[ Batavia sacra, p. 121.] 132.0557A|

Sis pius ore mihi, Martine habitator Olympi,
Solamen misero sis pius ore mihi
Porrige, quaeso, manum ne me trahat ecce profundum
Portus naufragium, porrige, quaeso, manum.
Imminet umbra necis, nunc mihi proximus adsis,
Res nimis tristis, imminet umbra necis.
Eripe me tenebris, et diris subtrahe flammis,
Dilector lucis, eripe me tenebris.
Me quoque redde polo, regnum quo permanet agno,
Qui fuerit coelo, me quoque redde polo.
II. EPITAPHIUM, SIVE ENCOMIUM DE VIATICO CHRISTI.[Mabill., Act. SS. ord. S. Bened. t. VII.]
132.0557B|
Esuries, te, Christe Deus, sitis atque videndi
Jam modo carnales me vetat esse dapes.
Da mihi te vesci, te potum haurire salutis,
Unicus ignotae tu cibus esto viae.
Et quem longa fames errantem ambesit in orbe,
Hunc satia vultu, patris imago, tuo.
III. CARMEN ALLEGORICUM PRO S. SWIBERTO.[Apud Boll. Mart. I, p. 86.]

Lux nova Switbertus Francos lustravit et Anglos,
Quo clarum fidei lumen utrisque daret.
Saxonicos adiit cultor memorabilis agros,
Ut sereret Christi semen amoris ibi.
Nec sterili ac vacuo Fresonum defuit arvo,
132.0557C| Idque novi fecit germinis esse ferax.
Jam quia transierat veterum nox caeca malorum,
Coeperat et veri solis adesse dies;
Qui totum radiis perfundit mitibus orbem,
Ut mala consumens, sic bona clarificans;
O quantus, qualisque nitet sol iste per horas
Bissenas, sacrae plebis apostolicae!
Qualiter his nimios sese flagrante colores
Intulit, ut qui illis flammea corda dedit:
Inde est: quod gladios sic contempsere minaces,
Essent seu lethi dulcia jura sibi.
Ignis enim validus cordis fervebat ab ara,
Artus qui testae fecerat esse pares.
Corpus ad illati vim vulneris omne rigebat,
Sicque resultabat coestibus icta cutis,
Ut robusta silex ligno percusso tenello,
132.0557D| Sive adamas modica cum temeratur acu.
132.0558A| Stabant attoniti sua per tentoria reges
Mirantes galea durius esse caput:
Et catafractatis contradere pectus inermes
Nil veritos stricto scilicet ense premi.
Cumque per ambages traherentur bella; quis, inquit
Hic rigor aut durae tanta cupido necis?
Audi torva tigris, leo frendens rictibus audi,
Juncta quid his referat cum ratione fides:
Sol, cujus radiis totum perfunditur orbem
Diximus, hunc Christum noveris esse Deum:
Lucentem de luce Patris, de Patre calentem
Aeque flagrantem, vique, modoque pari.
Horum is perpetuo mentes accenderat igni,
Noxia quaeque cremans, seria cuncta fovens.
Quo velut ambusti, testae nihil flexilis instar
132.0558B| Duruerant, hostes instar et arma virum.
Unde nec adversis flecti potuere nec illis
Terreri effusis barbaro ab ore minis.
Nunc requie gaudent, celsaque ex arce potentum
Calcantes curvant colla superba sibi.
Est igitur calor iste bonus, quem tot comitantur
Divitiae, virtus, palma, corona, polus.
Hoc certe nostras veniens Switbertus ad oras,
Undique perfusus flammeus intus erat.
Unde nec horrendos, aderant si forte, Cyclopes,
Harpyasve truces, monstra nec ulla pavens;
Signifer insignis securus quolibet ibat,
Jure triumphali laurea serta gerens.
O felix miles, solitus qui credere nunquam
Marti, sed Martem vincere semper eras!
132.0558C| Quae tibi pro meritis reddemus carmina tantis?
Quasve tibi laudes tibia nostra canet?
Nonne tuas modulis oblectat dulcibus aures
Orbibus aplanes obvius empyreis;
Mundus ubi adversos cum praecipitatur in axes,
Atque parallelis cursibus astra fremunt,
Vera apud aethereos reboat tum musica cyclos
Omni canens, numeris et comitata suis,
Usque adeo crescens ut plusquam nete resultet
Ter quoque, sive quater, bis diapason agat,
Qui sonus humanos longo dyastemate sensus
Praeterit, ac superis nobile chroma canit?
Hic tibi suavisonum pangit, vir sancte, melodum,
Quod duo tresque canunt, quatuor, octo, novem.
Addo aliud, quod nemo valet sub sole mereri
Is nisi forte tibi par sit in arte boni.
132.0558D| Angelici coetus decies centena chororum
132.0559A| Millia symphoniis commodulanda sacris;
Auribus in coelo semper felicibus audis,
Quorum TER SANCTUS fine sine ora sonant.
Hoc frueris, praesul felix, feliciter hymno:
Hunc quoque cum reliquis nocte dieque canis:
Atque ideo nostro tua laus non indiget ore,
Horrendus scelerum personat unde fragor.
Nempe per immanes rapitur mens saeva reatus,
Proh dolor! et Stygio se implicat ipsa chao:
Quocirca diros blaterat vox rauca boatus,
Rugitu ac plangit tristitia fata gravi:
Sed te, qui typico psallis modulamine Christo,
Ac superas tantis organa cuncta modis,
Submissis animis, contrito corde rogamus,
Condescende, humili mitis adesto preci:
132.0559B| Ut quia te in tantum vitae provexit honestas,
Audire angelicos quo mereare tonos;
Hos quoque flagitii purgatos sordibus, aptum
Sancte, tibi facias laudis inire melos. Amen.
IV. EGLOGA PRO S. LEBWINO.[Ex Surio. Vit. SS. tom. VI, p. 1070.]

Inclytus Anglorum veniens Lebuinus ab oris,
Sacris virtutum remis et remige Christo,
Saeva procellosi compressit flumina Rheni,
Cujus forte gravi turgebant ostia flatu,
Exagitata feris persaepe aquilonibus ante:
Atque ea divinae fuerant sic invia navi.
Sed postquam sanctus rabidas perflaverat undas,
Coelitus emisso semel impetravit ab austro,
132.0559C| Corruit immitis Boreas, moxque aequore tuto
Suscepit placidus pacis navigia Rhenus.
Haec ubi successu portum petiere secundo,
Urbis in antiquae perfixa est anchora glebis,
Et lapidis firmata situ, ne forte solutas
Turbine quassaret rursus vis horrida puppes.
Tum vero insignem mirata est terra colonum
Condemnare suas coelesti fomite messes,
Ac male nata solo divinis urere flammis.
Hos allegoricis decernere vicibus agros,
Illos sinceri sulcis addicere ferris,
Arboribus quosdam fidei exercere locandis,
Qui sua vicino collustrent germina coelo.
Cernere erat steriles splendescere floribus herbas,
132.0559D| Fecundumque nemus fruges nutrire salutis,
Nil non proficuum compos redolere per omnes,
Postquam divo seges felicibus haeserat arvis.
Haec typice noster gessit Lebuinus, amice,
Si bene perpendis, quid spiritus innuat odis.
Nam pepigit vites, cum multos codicis almi
Struxerat eloquiis, cum dogmata mystica sparsit.
Triticeam posuit messem, cum pectora munda
132.0560A| Esse dedit castumque Deo subtexuit agmen.
Porro autem arboreas studuit plantare novellas,
Robora cum fidei statuit, cum pacis olivam
Crescere, cum fructus fecit pollere perennes.
Jure igitur summo a nobis tractatur amore,
Jure illi venerandus honos impenditur, altor
Qui probitatis erat, verique assertor opimus,
Errorum domitor, vitii calcator avari,
Ara pudicitiae, frugi quoque virginis aula,
Virtutum turris, pacis seu lucis oliva.
Postremo ipsius, quam carmina cuncta verentur,
Et quae terreno spoliat se dapsilis auro,
Quaeque Deo cognata, mori pro fratribus optat,
Virtutis, cum spe aeternae custodia vitae.
Ergo tibi, prudens lector, tibi consule, quaeso,
132.0560B| Et mecum, sancto Domini solemnia vota,
Ne tardes offerre, virum hunc quia diligit omnis
Dilectus Christo. Christum nam diligit ipse,
Atque ipsum Christus, flagrans amor ardet utrinque,
Sed Christi de parte magis, minus est quia totum
Quod mortalis agit, superant divina caducum.
Nos quoque, quos semper famulos Lebuinus habebit,
Nos quia semper amat, devote hunc semper amemus,
Suavibus et modulis Christi cantemus amicum,
Ipsius et nomen Latio sermone canatur,
Quale sonat, toto divisus ab orbe, Britannus.
Namque illic puerum dixere crepundia parvum
Liafuvim, quod sacrum post haec baptisma probavit,
Decrevitque Deo dulce et memorabile nomen.
Nam si vertatur Liafuvim, quod cuna sonabat,
132.0560C| Carus amicus erit, sed verbum augere necesse est,
Cujus, sive cui. Melius quid convenit istic,
Quam si lege metri Christo, Christive subaudis?
Haec duo si copules, sancti vocitamen adimples.
Atque in utroque places, cum Romanus et Angius
Audiat exsultans, laudat idioma docentem
Quod patrium armatos, translatum laudat inermes.
Ecce autem cohibere monent fastidia carmen,
Ne musis doctas laedam ruralibus aures:
Quod facile, stipulis cum quidem garrio nostris
Accidit, Arcadici quae rudunt more peculi,
Vixque aliquis curet calcem exspectare canoris,
Cui neque saltem obolo primordia digna videntur.
Sed refert, quid quisque canat: nos otia foeda
132.0560D| In melius mutasse rati, spirantis amomi,
Palmarumque inopes silvano extorsimus algam.
Quam, Lebuine, vide sacer ac memorande sacerdos.
Hanc precor, ut Christum recolens, nil fortibus usum,
Pallentis viduae potius cessisse minutis,
Gratam habeas, precibusque tuis mea vincula solvas,
Et vera facias, post diversoria carnis,
Libertate frui, sacris cum coetibus Agni.

(no apparatus)