Carmina (Ioannis Cotta)

This is the stable version, checked on 7 Iulii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina
saeculo XIV
editio: incognita
fons: thelatinlibrary.com

GIOVANNI COTTA

(1480-1510)

CARMINA

I

AD MAGNIFICUM DOMINUM MARINUM SANUTUM
PATRONUM OBSERVANTISSIMUM

Magna quod innumeris implere volumina rebus
    Pergis et immensam colligis historiam;
Quod reseras tulerint quos Itala regna labores
    Et quae vexarit Gallicus arva furor,
Quod mare, terribilis quas Thracius occupet urbes,
    Quae Venetus contra fortiter arma ferat,
Denique quod terras ferventia bella per omnes
    Prosequere, et scriptis terminus orbis erit:
Grande opus, et cunctis fuerit mirabile saeclis,
    Et qui perpetuet tempora nostra labor.
At, Sanute, oneri tanto succumbere virtus
    Nescia maiorem quem probat esse viro,
Cum fatum superes aeternaque saecula condas,
    Es deus, aut equidem te facis ipse deum.

II

IN PICTURAM URBIS ET AGRI VERONENSIS

Cum sibi Sanutus Veronae grata rogaret
    Palladia pingi moenia et arva manu,
Hac tantum tabula cari Dea pressit alumni
    Pectora, et his fecit ectypon e protypis.

III

AD VERONAM

Verona, qui te viderit
Et non amarit protinus
Amore perditissimo,
is, credo, se ipsum non amat
Caretque amandi sensibus
Et odit omnes gratias.

IV

EPITAPHIUM QUINTERII

Me longe effigie venustiorem
Narcissi vel Apollinis comati
Parcarum Lachesis nimis severa
Isti Quinterium dedit sepulchro.
Cur non flosculus exeam, requiris,
Cum tantum fuerim puer decorus?
Tellus est nimis arida, o viator,
Nostri facta perustione amoris:
Sed si lacrimulis tuis madescet,
Forsan flos novus ibit e sepulchro.

V

AD LYCORIM

Amo, quod fateor, meam Lycorim,
Ut pulchras iuvenes amant puellas.
Amat me mea, quod reor, Lycoris,
Ut bonae iuvenes amant puellae.
Huic ego, ut semel hanc videre visus
Sese ostendere fixiore ocello,
"Quando, inquam, mea lux, mei laboris
Das mi praemiolum, meique cordis
Tot incendia mitigas, Lycori?"
Hic illa erubuit, simulque risit.
Ridebat simul, et simul pudebat.
Dumque molliculos colens amores
Simul virgineum colit pudorem,
"Quid negem tibi?" dixit, et capillum
Qui pendens levibus vibratur auris
Et formosa vagus per ora ludit,
Hunc secans trepida implicansque in auro,
"Haec fila aurea et aureum capillum
Pignus, inquit, habe meique amoris
Meique ipsius; hoc tuum puellae
Tuae pignore lenias calorem".
Hei hei quid facis? hei mihi, Lycori,
Haec sunt flammea texta, non capilli;
Sunt haec ignea vincla: ni relaxes,
Qui tanto valeam valere ab aestu?
Anne ignem iuvat ignibus perire?
Comae flammeolae, subite flammas,
Crines igneoli, venite in ignes;
Sat me, flammea vincla, nexuistis,
Nunc vos solvimini et subite flammas;
Ussistis nimis, ignei capilli,
Nunc vos urimini et valete in ignes.
Hos meos age laetus ignis ignes
Perge extinguere, tuque flamma flammam
Exedas, mea corda quae exedebat.
At tu, sic reliqui tui capilli
Vernent perpetuum tibi, Lycori,
Quod tuos ferus usserim capillos,
Parce: nam volo amare, non peruri.

VI

AD LYCORIM

Sive aliquid, seu forte nihil mea lumina cernunt,
    Dixi ea te semper, vita, referre mihi.
"Stulta ego sim, dixti, si credam talia: amantes
    Talia fallaces fingere multa solent".
Ergo non credis mihi? non mihi credis amanti?
    At, formosa, oculis crede, Lycori, tuis.
Tu propius nostris tua firmes oribus ora,
    inque meis figas lumina luminibus.
Dispeream nisi, ut in speculo te te ipsa tueris,
    Sic oculi referent te tibi, vita, mei.
Quod si ita sit, meritis tum tu des oscula ocellis;
    Ipse, ubi mi libeat, dem tibi basiolum.

VII

AD LYCORIM

Ne tua ne mea mi cane carmina, cara Lycori:
    Mi vox ista avida haurit ab aure animam.
Et vela faciem: me me liquat ipsa videndo
    Et trahit intentis ex oculis animam.
Et mihi conde sinum: istis dum paro pressa papillis
    Basia, mi rapiunt ore ab anhelo animam.
Nec mi ostende manum: illa mihi potis est aperire
    Pectus et e medio vellere corde animam.
Et mi ostende aliquid: moribundo abit aegra mihi mens;
    Nil video, cum te, lux mea, non video.
Quid tamen optarim ostendi mihi? quid tibi in isto est
    Corpore, quo viso, non subito peream?
Tolle, precor, tunicam tantillum, et pascere ocellos
    In pede languentes me sine candidulo.
Sed quid ego optavi mihi? paulo ante iste tuus pes
    Me incessu tenero dimidium abstulerat.
Quod si tunc imis e vestibus exeruisset
    Unum vel minimum forte aliqua digitum,
Linquere me cupide vidisses, me simul omnem
    Affusum dulci duice mori digito.
Verum age iam cane, lux mea; iam mihi, lux mea, totam
    Te retege, atque omnes mi face delicias.
Nam si mors obeunda, inhians in te, mea, malim,
    Vita, mori, vita est quod mihi amabilius,
Quam tristis desiderio tabescere amati
    Corporis, unde miser sim et decuplo peream.

VIII

AD LYCORIM

O factum lacrimabile atque acerbum!
Nunc certe lacrimaberis, Lycori:
Digna res lacrimis tuoque luctu.
Nanque lumina nostra, lumina illa,
Illa lumina, quae, Lycori, amabas,
Quae tuis solita anteferre ocellis,
Non sunt, o mea lux, amanda ut ante;
Non sunt lumina, sed malae tenebrae.
Illa, ut impia fata te, Lycori,
Abstulere mihi, tuoque longe
Me a vultu voluere abesse caro,
In rivos abiere lacrimarum;
Quodque amarius atque praeter omnem
Lacrimabile cogitationem,
Quantumcunque habuere lacrimarum
Iampridem evomuere: nunc ad ipsum
Ventum est sanguinem, ab intimoque cordis
Ducto flumine, turgidi horridique
Sanguinem lacrimant miselli ocelli,
Et cum sanguine amata diffluit lux;
Ac sic enecuere seque meque,
Dum meum miseri igneum furorem
Quaerunt diluere et rigare mentem,
Heu mentem Enceladi Typhoeique
Aestuosa anima aestuosiorem.

IX

AD CALOREM FLUVIUM

Ocelle fluminum, Calor, Calor pulcher,
Calor, bonarum cura amorque Nympharum,
Quem, caerulum fovens caput sinu blando,
Montelia secum amore vincit aeterno;
Dic, o mihi amnis conscie, anne nunc forte
Pulchra illa, simplexque adeo et omnibus felix
Soluta curis, mea Rubella per ripas
Tuas oberrat? et vel ex odoratis
Pingit corollas floribus, vel in densa
Sylva sibi suavi sopore blanditur?
Anne potius cum aequalium choro ludit,
Qua primum oriris ipse, quaque miscetur
Nitens nitenti Balnius Politinae
Tuosque laeti confluunt in amplexus?
Argenteumque pedem atque nuda formosos
Artus per undam et aureum lavit crinem?
Sic est: ibi illa membra eburnea atque ipsas
Papillulas beata frigeras lympha;
Atque inde, flammeo calore concepto,
Huc usque flammas in mea ossa transmittis,
Dum te subinde candidae memor nymphae,
Qua iam recepta Samnii tumes unda,
Samni et vetustas limpidus rigas urbes,
Exul, miser, suspiriosus inviso.
At tu, Calor, sic olim amoenus auratis
Dicare cornibus, arduusque Vulturno
Ferare victo, illique iam auferas nomen,
Fontem ad tuum recurre, dic meae luci
Meo te ab igne posse saepe siccari,
Meo nisi de fletu identidem crescas.
Dic me amplius nequire tanta celare,
Nequire ferre vulnera ac mori semper.
Tum, si ipsa prorsus haud sit immemor nostri,
Si sors amara illi mea et fides grata,
Dic me libenter ferre quicquid est duri.

X

AD ANYSIUM

Ambo dulcia, ne verere, et idem
Salsa scribimus ambo, docte Anysi.
Scis quae, uti sumus uno amore iuncti,
Uno carmina scribimus libello;
Scis cervum quoque, quem sibi educarunt,
Suum ut Silvia delicata virgo,
Nostri filiolae boni Gevarae:
Ille tam cupide illa devoravit,
Ut omni sale salsiora et omni
Posses noscere dulciora melle.
O testem lepidum, bonique Anysi
Raram carminis approbationem!

XI

AD GEVARAS FRATRES

Ridete, o lepidi mei Gevarae,
Et vestri facinus probate Cottae.
Dum suae Anysius mihi puellae
Partem pernegat, hunc ego a puella
Huc in exilium ad Caloris amnem
Traxi blanditiis bonisque verbis,
Quasi ad delicias novas vocarem.
Hic hunc molliculum atque delicatum,
Probe testibus arbitrisque vobis,
Apici volo macerare in aestu,
Usto ut ore peraridoque vultu
Reversum tenera horreat puella.
Sic evenit Anysio, quod aiunt,
Tota perdere, tota qui requirunt.

XII

AD ACTIUM SYNCERUM SANNAZARIUM
DE MINOIS REGIS IMPIETATE

Cum gravis imperio Minos agitabat Athenas,
    Legifer et populis iura superba dabat,
Nescio qua bili percussus, ab urbe poetas
    Expulit, et pulsos egit in exilium,
Infestos adeo reddens sibi crimine vates,
    Ut Musae hunc coeli sedibus eiicerent.
Ab Iove prognatum misere in Tartara regem:
    Tantum illi nocuit vatum inimica manus.
Nomen, crede mihi, sanctumque piumque poeta est:
    Huic quicunque nocet, se periisse putet.
Testis Pasiphae, veneris nova monstra pudendae,
    Aspernata virum foemina amica bovis;
Altera natarum testis, data praeda Lyaeo,
    Heu misera in solis ebria littoribus;
Altera privigni renuentis perdita amore
    Contempta accumulans crimina criminibus.
Laedere credideras sanctos, rex dure, poetas:
    Poenitet, at sero, te nocuisse tibi.
Dedecus hoc generi manet aeternumque manebit:
    I nunc, et vates, stulte, perire puta.
Est vati immortale et non violabile pectus:
    Hoc itidem sonuit veridico ore deus.
Namque ferunt dixisse Patris mandata ferentem:
    "Mortis in hoc puero non habet umbra locum.
Sic maneat, donec se animae in sua membra receptent,
    Rebus et exitium deferat ignis edax
Atque hominemque deumque in maiestate sedentem
    Extremo videat terra cruenta die".
Scilicet ostendit iuvenem, quo clarior alter
    Nec prior ingenio nec probitate fuit.
Hunc Heliconiades sacris docuere sub antris
    Et Charites Paphiae dulci aluere sinu.
Murmure tum comites sanctum implevere senatum,
    Mirati merito morte carere hominem.
Musarum pretium est aeternum vivere, nec mors
    In sacros vates arma movere potest.
Gaude igitur, Syncere, tui saecli optime vatum:
    Immortalis enim lux geniusque tibi est.

XIII

DE VICTORIA LIVIANI

O quae alma grato carmine fortium
    Mori, Thalia, facta vetas virum,
    Nunc et per ora Livianum
    Omnium, et omne feras per aevum.

Dic ut superbae contuderit minas
    Germaniae atque a Caesare barbaro
    Fessae tot annos imminentem
    Ausoniae arcuerit ruinam.

Nam quis, malorum heu heu veterum memor,
    Non expavebat, cum populos truces
    In nos remotis usque ab oris,
    Qua glacie riget Amphitrite,

Audiret armari, asperaque Alpium
    Iam vincere altis cum nivibus iuga
    Feris inaccessa, atque fines
    Undique iam populare nostros?

At Livianus in trepidis docens
    Audere rebus, qua violentior
    Vis hostium ingruit, citatis
    Obvius agminibus cucurrit.

Ductore tandem hoc, scilicet Italas
    Videre montes insoliti manus,
    Tormenta, atque equos et arma
    Alpicolae stupuere Fauni.

Tandemque nostra impune nimis diu
    Bacchati in arva Theutones horridi
    Sensere in antiquumque robur
    Inque novum Marium incidisse,

Cum caesa, pubis flos Alemanicae,
    Repente in alta valle Cadubrii
    Phalanx nives cruore tinxit
    Purpureo, rapidumque Plavem,

Arx et recepta est; pectora militum
    Cum saeva nostrorum ardua non via,
    Non saxa, non arcere muris
    Terrifici potuere nimbi,

Cadente ahena fulminis in modum
    Contorta ab igni sulphureo pila,
    Qua terra subsultat nigerque
    Curil sonitu ferit astra fumus:

Dirum repertum, et ingenium male
    Sagax sacrumque, quo truculentius
    Nil invenire atrox Megaera,
    Saeva nec ira potest deorum.

Sed cuncta praesens horrida temnere
    Dux acer urget; hunc sequitur cohors
    Secura, praesentemque mortem
    Magnanimo duce freta vincit.

Dis cura nostri est; et Venetus pater
    Probe Latinae consuluit rei,
    Cum ius tibi omne copiarum,
    Liviade, tribuit suarum,

Corneliumque mox socium dedit
    Magno e senatu, cui sapientia
    Insignis ac fortuna avorum
    Scipiadum reparant honores.

Non imperatorem ille queat sibi
    Optare, Mavors quem mage diligat;
    Non tu senatorem ferendis
    Consiliis animosiorem.

Vos nuper hostium unanimes feram
    Fregistis audaciam, ac pavidos patres
    Firmastis, ac suam attulistis
    Semianimis populis quietem.

Vos iam timebit barbarus, ac suis
    Pedem cavebit tollere finibus,
    Ni laeva mens est diique nostros
    Adcumulare volunt triumphos.

XIV

EPITAPHIUM CANIS

Caparion ego sum, quem vivum maxime amavit
    Liviades; tumulum post dedit et titulum.
Plura cani ingenue de se sibi non licet; at mi
    Nunc audita meo accipe de domino:
Latrantem me forte phalanx Germana per umbras
    Ut novit, de more affore herum timuit,
Et fugit trepida; at ridens ait una dearum,
    Quae ante Iovis solium ferrea pensa trahunt:
"Ne trepidate: semel satis est timuisse; neque illum,
    Quem fugitis, prius huc fata venire sinent
Quam Gallos male foedifragos demiserit Orco
    Et quisquis vexat barbarus Italiam".
Quisquis ades, domino haec referas, precor; haec quoque pauca
    Addito: "Amat te etiam trans Styga Caparion".

XV

AD NAUGERIUM
ET JOHANNEM BAPTISTAM TURRIANUM

Iam valete, boni mei sodales,
Naugeri optime, tuque, amice Turri,
Vere candidi et optimi sodales,
Quos nunquam sat amaverim, licet vos
Quam fratres mage, quamque me ipsum amarim.
Quibus perpetuum frui per aevum,
Vota si mea Di audiant benigni,
Sit una ampla animi mei voluptas.
Verum dura necessitas repugnat,
Invitumque alias adire terras
Cogit, atque alios parare amicos.
Vos ergo, memores mihi esse vestri
Fixam in pectore imaginem bonamque
Vobis partem animae meae relinqui,
Iam valete, boni mei sodales.