I Comitis carmina
recensereSi qua meis, ut lector erunt, errata libellis
offendent aures indiciumque tuum,
si nec in exculto nitor est aut gratia versu,
nec varium multo flore virescit opus,
5
si rude, nec dignum domini quod scrinia linquat,
et iactet merita laurea serta coma :
sunt mihi quae venim quovis sub iudice praestent,
ut prorsus culpa non sine laude vacem.
utque ego praeteream, quod nec vitalibus ulla
10
docta soporatis repserit umbra meis,
nec dederit mihi Musa cavae sub vallibus Ascrae
cingere odorata nobile fronte caput.
quae raucum nostrae stridorem excuset avenae,
inter stagnatas patria languet aquas.
15
illa leves nugas docuit, calamoque palustri
vix tulits haec possent qualiacumque cani.
quippe nec illa sacras lauros nec Bacchica novit
serta nec Aoniis flumina pota deis.
vix dedit e corylo tenues umbrare capillos,
20
limosisque sitim pellere gurgitibus.
quod si etiam bifidi vocali in vertice montis
esem laurigeras propter adultus aquas,
si gravidum multo gestassem numine pectus
oreque lusisset Calliopea meo
25
non suffecisset coeptis mea grandibus aetas,
illa est censoris digna favore sui.
pene puer quaecunque legis mea carmina lusi,
quando fuit nostro nullus in ore pilus.
necdum bis denas, haec cum sint edita, messes
30
attigeram, tenerae debile mentis opus.
prima papavereis repleta humoribus aetas
plurima inexperto noscere corde nequit.
nec nisi corporea sit docte exercita in umbra
mens de Letheis excita surgit aquis.
35
illa sub ingressu latebrosi obtunditur antri,
labitur unde rudi caeca iuventa pede.
inque dies fit clara magis crescentibus annis
antiquae incipiens plus meminisse domus.
et gemina attollens esse feliciter ala
40
exul adhuc patrias advolat illa plagas
cognatosque polos aequaleque sydus oberrat,
nec mortale sua compede carcer obest.
qui luteam effringit molem moribundaque membra
opprimit et propria sub ditione tenet.
45
at mihi contigerat nondum haec victoria, nondum
nostra gravi fuerant corda animata deo.
sub molli primae nabam rudis amne iuventae
atque hisdem pariter nunc quoque versor aquis.
adde (quod et venia dignum est) pars temporis huius
50
utilior Phoebo sub graviore fuit.
hanc studiis servire suis Sophia alta coegit,
iudicio cunctis anteferenda meo.
nec nisi mens reliquis iam lassa horroribus ibat
in campos, Erato desidiosa, tuos,
55
cum nimis a rigidis languescens otia chartis
grata faticato quaereret ingenio
at nostrae quaecunque magis valuere lucernae,
versarunt Stagyri nil nisi dicta senis,
et quid Sicaniae sensit telluris alumnus,
60
et quid inexplicitus sensit Anaxagoras
atque alii quoscunque tiluit foecunda vetustas,
sive ea Graia fuit, sive Latina fuit.
hoc studium semper nobis preciosius, idque
quod fuit una mihi nunc quoque cura manet.
65
est cura abstrusas rerum cognoscere causas
cum veri hoc unum sit sapientis opus.
et modo pugnantes pacis sub foedera sectas
ducere, et ancipites dissolvisse dolos,
et mode quae brevior quisquam collegit in arctum
70
effusa in plures explicuisse modos.
quae fuerint tanti meditor primordia mundi.
quis faber, aut quaenam subdita materies.
Iapetionades spirarit in aethera limo,
an magis in veris Iuppiter Elysijis,
75
machina in aeternum victura sit, anne aliquando
artificis nutu dissolvenda sui,
quo pacto natura creet, quo cuncta resolvat,
praescripti leges ordinis unde datae,
quodlibet ut ceto de semine gignitur, utque
80
fit nihil ex nihilo, nil redit in nihilum.
contemplor, quo massa rudis formetur ab actu,
gignendis rebus commoda materies,
ut sit pene nihil,fieri tamen omnia possit,
ut sit foemineo mobilis ingenio,
85
ut multis lassata viris, satiata nec illa
appetat antiquos pellere, habere novos.
solane frigescat, pariterque calescere passit,
an quod natura constat utrauqe simul.
nunc rata fatalis perscrutuor foedera coeli,
90
nunc, avidos fugiat num levis umbra rogos.
horrendumne aliquod regnum tellure sub ima
sit ne aliquis nigro sub Phlegethonte deus.
saeviat an viridi crines impexa colubro
Tisyphone, an latret Cerberus ante fores.
95
detur an incisas iterum revivere cupressus
et liceat Stygii bis vada nare lacus.
an tristes prohibere fabas pascique polenta
Troianum fas sit credere Panthoidem.
an summus pater ille deum convolvat eadem
100
sydera, qua torquet tela trisculca manu.
quie coelum impellat, quo impulsu, quidve perennem
vim motus nunquam deficientis agat,
cur Venus in medio niteat, curaetheris udum
roscida possideat Cynthia vestibulum.
105
cur varii Zephyro flores spirante resurgant,
vernantem et viridis velet amictus humum.
sylvifragis Boreas flabris cur concita quasset
aequora, cur pluvias humidus Auster agat.
quale sit id, cuius metitur palma fluentes
110
motus et stabiles irrequieta moras
perpetuumque virens rabido terrestria morsu
rodit et hic nostrum nil sinit esse diu;
et cum letifera passim omnia nube recondat,
non exoranda praecipita rota.
115
fore dat semper, semperve fuisse nec unquam est,
ante fuit semper, post quoque semper erit.
haec et plura simul levibus non apta Camoenis
evigilo, hoc noster pulvere gaudet equus.
hoc praeter quicquid, praeter spem contigit illud,
120
id natura mihi, non mihi cura dedit.
II Ad amicum excusatio quod amet
recensere
Quid me nequitiae damnas ? quid dicis inertem
quem premat imposito pulchra puella iugo ?
quid virides annos studiis melioribus aptos,
quid frangi ingenium dicis, amice, meum ?
5
quod nec grande aliquid nec fortia bella capessam
enerventque animos carmen et umbra meos ?
uror amans, fateor, sunt haec mea proelia, flammas
nec volo nec possum dissimulare meas.
crimen at hoc certe nostrum, si crimen amare est,
10
non ego, si spectes, sed magis alter habet.
cogimur, est animo maior vis indita nobis,
quae negat arbitrio vivere quemque suo.
illa reluctantes violento vexat ab axe,
illa sua mentem sub ditione tenet.
15
stat fati series, stat non mutabilis ordo,
stant leges, vetita non licet ire via.
condita sunt primo firmataque foedera ab aevo
quae rata sanxerunt tempus in omne dei.
si sequor hanc vitam, nobis haec vita sequenda est;
20
vilvit ab imperio me mea stella suo.
illa dedit stimulos nacentique indidit ignem,
unde aliquid toto pectore semper amem.
quippe suae primum cum sub velamina testae
spiritus aequali venit ab orbe meus,
25
Libra sub aetherei veniens tunc luminis auras
nobile tollebat clara nitensque caput.
proximus haerebat telluris Scorpio proles
sanguineusque sua Mars quoque sede fuit.
tertia Thessalicae lustrabant tecta Sagittae
30
haecque inter longi cauda Draconis erat.
ima suae tenuit terrestris Iuppiter aulae,
principiumque hiemis humidus Aegoceros.
huic puer haerebat qui dis generosa coronat
pocula et a gelida nomina sumpsit aqua,
35
Saturnusque isdem nec non Cyllenius ales
sedibus excelsum tunc coluere polum.
purpureus Titan et lumine Cypris amico
et sexta Pisces enituere domo.
septimius hinc Aries sinuabat cornua longe,
40
navita Phrixeae praesidiumque fugae,
ast ea quae nostri luca sunt praenuntia fati
pingebat madidis candida Luna comis,
et qui per medios fluctus aequorque profundum
devexit praedam Taurus Agenoream;
45
cara sequebatur fratrum concordia quorum
alterna vivit semper uterque vice.
sublimis medio reptabat Cancer Olympo,
Thebani tinxit qui fera tela ducis.
huic assistebat fulvo Leo nobilis ore,
50
lucida qui meritis incolit astra suis.
postremo recubans Astrea puella cubili
divinum vitae munus amica dedit.
iudicet, Assyria qui stellas novit ab arte,
si mihi bella sequi, si nec amare licet.
III Conqueritur adversus sibi in amore deos
recensere
Ut furit ogygii resonans trieterica bacchi
Moenas, ut attonitam numinis ardor agit,
sic agor infoelix, sic me male vexat amantem
qui mea bacchatur soevus in ossa deus.
5
nulla quies misero, tantis mens saucia curis
angitur et tantis aestuat aegra malis.
ista tamen placidae quis me praeponere paci
non putet ? omne adeo est dulce in amore malum.
dulce mihi humentes dum captant coetera sommnos,
10
insomni humentes dissecuisse genas.
dulce mihi, medios agitat dum Cynthia currus,
nostra pruinoso credere membra polo.
meque per anfractus, ne quis deprendat euntem,
furtivo ad caros tramite ferre lares.
15
dum quae non possum dominae, do plurima posti
oscula, do lacrimis oscula mista meis.
tunc iuvat afflictae deflere incommoda vitae,
et mea cum surdo limine fata queri,
donec ab Eois tollens caput aureus undis
20
fulva fuget picto Lucifer astra polo,
astra fugat, nostros sed non fugat ille dolores,
convenit ad curas tempus utrunque meas.
tempus utrunque nocet, mihi tempus utrunque nocebit,
dum fiant dominae mollia corda meae,
25
dum veniat blandae praenuncia caera salutis.
o mihi quo fastus, gaudia quanta dabit.
tunc Asiae imperium, tunc sceptra potentia temnam,
quicquid et a rubro littore nauta vehit.
interea incerta dum sic agitator ab aura,
30
vexabunt animum spesque timorque meum,
credita sic dubio quassatur cymbula ponto,
sic solitus buxum fune rotare puer,
at non est teneris semper mens dura puellis
si qua venit sero gratia, magna venit.
IV De somniis ei amicam referentibus
recensere
Vox est grata viris et nox est grata puelis,
blanda quibus facili spirat amore Venus.
pergit ad optatam cupidus vir nocte puellam,
excipit optatum nocte puella virum.
5
hinc videas utrunque queri, quod serus Hibero
Phoebus anhelantes aequore mergat equos,
Cynthia quod cesset tenebris obducere terras,
segniter et tardos increpet illa boves
at mihi quem surda puer hic premit improbus aure,
10
nox quoque, sed causa dispare grata venit.
illi vera quidem, dat inania gaudia nobis,
haec tamen ex aliqua gaudia parte iuvant.
nam mea cum tacite surrepens lumina somnus
declinat fletu lumina fessa gravi,
15
optatos referunt gratissima somnia vultus,
somnia moestitiam pellere nata meam.
occurit facies facie praestantior omni,
quique est in toto plurimus ore decor.
etsi non potior, videor mea vota potiri,
20
dum fallax oculos ludit imago meos.
quin ea tunc nostros non aversatur amores,
procumbit gremio fessa puella meo.
et digitos tractare datur, tractare papillas,
quas facile angusto clauderet orbe manus.
25
conserere et molles rixas et bella videmur,
dum lasciva mihi dulce recusat opus.
ultima (quis credat ?) persoepe ad gaudia ventum est,
visus et est tremulus concrepuisse thorus.
ast heu me miserum : fictae sub imagine formae
30
mentitur Venerem debilis umbra meam.
quae simul ex oculis somno comitante recedit,
heu dolor in toto corpore maior adest.
quin retinere amens speciem conatus inanem
soepe gemens dixi, Pleona siste pedem.
35
siste pedem. quo, vita, fugis ? quid perdis amantem ?
Pleona ne fugias, Pleona siste pedem.
ne fuge, dum saltem semel oscula figere possim,
dum dicam saltem, cara puella, vale.
illa sed in tenues vanescit protinus auras,
40
Hellespontiacis surdior aequoribus.
o quae coeruleam propellis praevia noctem,
cui rutilae gemmant rore nitente manus,
tam cito cur thalamo surgis renuente marito ?
Tithoni nobis cana senecta nocet.
45
tu miseros iteras questus renovasque dolores,
et sine luce mihi lux vigilanda venit.
hei mihi quod cruciat non est quod somnia fingunt,
quod iuvat, id vanum est cum tenebrisque fugit.
sed faciat, verae sint haec praeludia nocti,
50
qui ferus in nostro corde triumphat Amor.
V Ad Joannem Franciscum nepotem
recensereIam veluti e specula video, tua quale per aequor
cymbula te celebri non sine laude vehet
perge igitur quo fata trahunt constanter et istam,
dicere si fas est, me duce carpe viam.
5
praevertes mox ipse ducem; mihi gloria vinci
(quis credat ?) quam te vincere maior erit.
VI Ad deum deprecatio, ut bella tollat, quae per totam fremunt Italiam
recensere
O pater, aeterno qui saecula volvis ab aevo,
qui coeli moderaris habenas,
tu non Dicteo crevisti parvus in antro,
ut vana est mentita vetustas
5
tu semper magnus, non permutabilis, altus,
maximus, integer omnipotensque.
tu mortale genus, coelum Titiniaque astra
cunctaque verbo fatus es uno :
quae convexa colunt coeli, quae pallida Ditis
10
regna tenent sub nocte profunda,
respice, si intactae pis diligis ubera matris,
perque tuum non fabile nomen,
respice praesenti perituras numine gentes,
quas bello Mars conficit acri.
15
omnia vastantur, ferum omnia corripat, omne
iam latus Ausoniae fremit armis.
iam gemit et nimio sub pondere cymba fatiscit
quae Stygium amnem transvehit umbras.
nos tua progenies, nostri miserere furoris.
20
in melius tot verte tumultus.
et tu, Fortuna, qui nunc meliore triumphas,
parce tuas extollere cristas.
cui nunc illa favet, cras adversatur eidem :
instabilis dea statque fugitque.
25
o quantas hominum strages, heu flenda ruinis,
moenia quot, quot quassa iacebunt,
quot video ruere ex alto, quot regna, quot amnes
mutare undas sanguine tetro.
tu pius arcanas pater horum illabere mentes,
30
iungant coesa foedera porca.
VII Ad Galeotum fratrem militantem quod, ut ille sub marte, ita ipse sub cupidine merea
recensere
Castra licet tenant pictis fulgentia signis
te procul a laribus nunc, Galeote, tuis,
non tamen hic segnem credas me ducere vitam,
o frater, vitae pars preciosa meae.
5
nos quoque militiae certo sub iure tenemur,
sit melior quamvis sors mea sorte tua.
tu sequeris Martem, sequor ipse Cupidinis arma,
aspera bella geris, mitia bella gero.
tu petis armatos hostes validasque cohortes,
10
imbellis petitur nudaque nympha mihi.
aeratas frangit fortis tibi machina portas,
sed mihi vel sola ianua voce patet.
est vi cura tibi longas avertere praedas,
obvia fit votis sponte puella meis.
15
tu cuneis hostes et coeco tramite fallis,
fallitur at nullis fraudibus illa mihi.
pulsa tuos persoepe fugat tuba bellica somnos,
invitant somnos fila canora meos.
tu dura requiescis humo, si, Pice, quiescit,
20
collidit nudo qui sua membra solo.
fragrat Oronteo lectus mihi fusus amomo,
me tenet in tenero mollis amica sinu,
nulla tibi rapidos pellunt umbracula soles,
defendit dominae me stola tensa meae.
25
quin etiam medio cum sol desaevit Olympo,
cogeris intrepido bella subire pede.
me iuvat argutum cantare sub arbore carmen,
cuius odoratas ventilet aura comas.
dum gelidus Boreas, saevus dum detonat Eurus,
30
praecipitesque ciet nubilus Auster aquas,
saepe opus est structas te in proelia ducere turmas
nec gelidos imbres nec timuisse Notum.
ast ego si videam glomerari nubila coelo,
protinus ad dominae tecta recurro meae,
35
quamque mihi denso subducunt agmine nubes
hanc oculis lucem reddit amica suis.
infestis adversa petis ferus oppida flammis,
blanda cupidinea me face virgo petit.
tegmine te, frater, premit aspera cassis aheno,
40
accingunt nostrum Bacchica serta caput.
duratus Lambro thorax tua membra fatigat,
me toga Sidonio picta colore fovet.
hasta tibi geritur dextra, mihi levis harundo :
haec variat chartas, vulnerat illa viros.
45
te cruor et caedes turbant rixaeque furentes,
me choreae, lusus blanditiaeque iuvant.
armatum quotiens curris galeatus in hostem,
tristia stant illi, tristia fata tibi.
ast ego dilectae quotiens concurro puellae,
50
nil mihi tunc timeo, nil timet illa sibi.
dente ferit nostros niveo lasciva lacertos
liventesque meo figit in ore notas.
reddo vices, roseis do basia pressa labellis
purpureasque libet sollicitare genas.
55
sic nos luctamur: cedit tamen illa, nec esse
indignum retur succubuisse mihi.
quare maiores quamvis tua bella triumphos,
maxime, sint titulis, Pice, datura tuis,
te tamen in nostris mallem versarier armis
60
et tibi cum cara coniuge bella geri.
VIII Detestatur amores illustrium feminarum
recensere
O quisquis teneros, iuvenis, sectaris amores,
quisquis Acidaliae dulcia furta deae,
Acrisioneae ne quaeras pignora turris,
ne custoditas amplius Inachidas.
5
nox erat et tecto latitabat Cynthia vultu,
condiderant flammas sydera cuncta suas.
egredior (sic iussus eram) mea limina solus,
hei mihi, sed nullo non renuente deo.
perque occulta magis perque urbis inhospita furtim
10
ad dominae tendo tecta superba meae.
ante manus praetensa vias explorat opacas,
ne fallat dubios umbra maligna pedes.
solus eo atque avida fingo mihi gaudia mente,
et planta expansum fert taciturna gradum.
15
iam prope, dilectos subiturus iamque penates,
iam dominae in gremio procubiturus eram,
cum fragor et strpitus nocturna silentia rupit,
armorum strepitus et fragor ille fuit.
obstupui (neque enim notus rivalis amicae
20
ullus erat nostrae, nullus adulter erat);
haud mora, nescio quis de tramite prosilit arcto
acer et opposita sibilat ante via.
ad sonitum glomerata ruunt hinc agmina et inde
agmina belligeris vel metuenda viris.
25
enituit nox aere, simul petit inde satelles
nudato nostrum plurimus ense caput.
quid facerem infelix ? numeroso solus ab hoste
appetor, et robur dempserat omne metus.
implorem Iovis ipse fidem ? pia brachia tendam ?
30
heu vetat ipse Iovis commeminisse timor.
instant, terribili mortem mihi voce minantur,
ingeminant ictus concita tela graves.
ille manus, crus ille petit, petit impius ora
aut trepidum adducta cuspide pectus agit.
35
o quotiens, nisi me thorax texisset ahenus,
tinxissem sparso sanguine coesus humum.
at seu sors dederit nostra hoc, seu sydus amicum
militibus praesens sive Cupido suis :
cum premerer, cum spes superesset nulla salutis,
40
heu, heu, post vitae tanta pericla meae
consilio meliore usus, pede percitus acri
me potui e tantis eripuisse malis.
i nunc patritias et equestri stirpe puellas :
i nunc et vanum quaere in amore decus.
45
quosnam, quos illas violenter nocte sub atra
creditis insidias composuisse mihi ?
vos dominam nostis generoso e sanguine nostram ?
nostis, se quantis iactet imaginibus
sunt gemini fratres, et uterque est clarus, uterque
50
Marte meret patriae non sine laudo suae.
fama erat (ignitum quis enim celaret amorem ?)
ille me recipi nocte silente domi.
visus eram illius superasse cacumina tecti,
visus eram ancillae scripta dedisse semel.
55
movit cognatas haec tanta iniuria gentes :
hinc furor, hinc misero bella parata mihi.
ut sceleris luerem commisssi sanguine poenas,
vel magis optatus perficeretur hymen.
durum erat in prima ferro cecidisse iuventa,
60
indignus nostro schemate, durus hymen.
discite vos iuvenes, discrimine discite nostro,
quale sit hamatae nobilitatis onus,
quae lateant Scyllae, pereat qua saepe Charybdi
cymbula, quae placitis iam requierat aquis.
65
ipse malo didici proprio, qui funere ab ipso
sum semel atque ipsis raptus ab exequijs.
magnificae procul ite, procul, procul ite puellae,
et quaecunque suos foemina iactat avos.
tunc oculos, si vestra unquam vel limina visam,
70
Tartarea claudat nocte Megera meos.
dulcius ex illa dominam tenuisse cohorte
quam non vir, quam non callida servat anus,
tunc saltem potero nullo riguisse pavore
et bene securos carpere concubitus.
75
nec cogar, Paphio ne me deprehendat in usu
aeratas pulsans virve paterve fores,
aut currus medio flammatos sistere cursu
aut trepidae Veneris praecipitare rotas.
ite, ite illustres procul hinc, procul ite puellae,
80
et tumidae vestra vivite luxuria.
huc venias et laxa sinus et aperta papillas
in nostros Thais curre petulca sinus.
talis erat tua, Naso, Venus talisque Tibulli
ultima fax, Nemesis, Delia, primus amor.
85
talis quam Flaccus, talis quam Gallus amavit,
talis erat nostri Cynthia Calimachi.
talis erat Pici celeberrima carmine Thais,
Thais lascivi fama supeba chori.
vos aliae vestra cum nobilitate valete,
90
et vestrum indigno quisquis amore furit.
IX Ex temporum vicissitudine iuvenes ad virtutem
recensereNunc Cancri octipedis brachia Cynthius
afflans flammifera lampade spiceam
aurabat Cererem, messibus utilis,
et Tartssiaco segnior aequore
5
immersabat equos et nitidas rotas:
nunc sectis trutina temporibus pari
condit se gremio Tethyos ocior
et iam pomiferum fertilis extulit
autumni caput, et frugiferam arbores
10
vis frontem innumero pignore sustinent;
nunc fervent lacubus musta luentibus
et pressans madidis quem pedibus parit
nascentem Bromium rusticus invocat.
iam festinat hiems horrida lubrico
15
candens colla glu quae spoliet comis
sylvas et quatiat ceruleum Iovem
densatumque nigret nubibus aura
quae fontes glaciet, quae furiet notos
et Thressas animas, quae pluvias agat
20
coelo praecipites et facie gravi
obnubat Furijs tristior omnia;
succedet rosea fronte Aries nitens
Phryxeus, patulas qui revehat rosas
et campos variet floribus et leves
25
concentus avium suscitet arborum
antiqua in folijs fata querentium
sic semper varia et dissimuli vice
obliqui anni homines Iuppiter admonet,
queis vivant miseri legibus; heu rotae
30
quam vecordis opus fidere labili
vos, vos o iuvenes, discite, floridum
ut lapsu celeri ver fugit; hispidam
formidate hyemem; mox capiti nives,
mox rugae venient vultibus invidae
35
curvatosque humeros inficient notae
exangues; nec erit gratia nec decor
qui nunc purpureis excubat in genis.
iam divina, agite, exquirite munera,
quae nunquam intereant, quae decus arrogent
40
immortale sibi, quae dubias vices
spernant perpetuo vere nitentia.
X Distichon
recensere
Me vatem, si sum, fecit me Pleonam : Plectrum
illius est oculus; sum lyra; pulsat amor.