Ne forte credas interitura quae
longe sonantem natus ad Aufidum
non ante volgatas per artis
verba loquor socianda chordis:
non, si priores Maeonius tenet
sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces
Stesichorive graves Camenae
nec siquid olim lusit Anacreon
delevit aetas; spirat adhuc amor
vivuntque conmissi calores
Aeoliae fidibus puellae.
non sola comptos arsit adulteri
crinis et aurum vestibus illitum
mirata regalisque cultus
et comites Helene Lacaena
primusve Teucer tela Cydonio
derexit arcu; non semel Ilios
vexata; non pugnavit ingens
Idomeneus Sthenelusve solus
dicenda Musis proelia; non ferox
Hector vel acer Deiphobus gravis
excepit ictus pro pudicis
coniugibus puerisque primus.
vixere fortes ante Agamemnona
multi; sed omnes inlacrimabiles
urgentur ignotique longa
nocte, carent quia vate sacro.
paulum sepultae distat inertiae
celata virtus -- non ego te meis
chartis inornatum sileri
totve tuos patiar labores
inpune, Lolli, carpere lividas
obliviones. est animus tibi
rerumque prudens et secundis
temporibus dubiisque rectus,
vindex avarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
consulque non unius anni,
sed quotiens bonus atque fidus
iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
voltu, per obstantis catervas
explicuit sua victor arma.
non possidentem multa vocaveris
recte beatum; rectius occupat
nomen beati qui deorum
muneribus sapienter uti
duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet,
non ille pro caris amicis
aut patria timidus perire.