Qualem ministrum fulminis alitem,
cui rex deorum regnum in avis vagas
permisit expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flavo,
olim iuventas et patrius vigor
nido laborum propulit inscium,
vernique iam nimbis remotis
insolitos docuere nisus
venti paventem, mox in ovilia
demisit hostem vividus impetus,
nunc in reluctantis dracones
egit amor dapis atque pugnae;
qualemve laetis caprea pascuis
intenta fulvae matris ab ubere
iam lacte depulsum leonem
dente novo peritura vidit:
videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici. quibus
mos unde deductus per omne
tempus Amazonia securi
dextras obarmet, quaerere distuli
nec scire fas est omnia, sed diu
lateque victrices catervae
consiliis iuvenis revictae
sensere, quid mens rite, quid indoles
nutrita faustis sub penetralibus
posset, quid Augusti paternus
in pueros animus Nerones.
fortes creantur fortibus et bonis:
est in iuvencis, est in equis patrum
virtus neque inbellem feroces
progenerant aquilae columbam.
doctrina sed vim promovet insitam
rectique cultus pectora roborant;
utcumque defecere mores,
indecorant bene nata culpae.
quid debeas, o Roma, Neronibus,
testis Metaurum flumen et Hasdrubal
devictus et pulcher fugatis
ille dies Latio tenebris,
qui primus alma risit adorea,
dirus per urbis Afer ut Italas
ceu flamma per taedas vel Eurus
per Siculas equitavit undas.
post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit et inpio
vastata Poenorum tumultu
fana deos habuere rectos.
dixitque tandem perfidus Hannibal:
‘cervi, luporum praeda rapacium,
sectamur ultro quos opimus
fallere et effugere est triumphus.
gens, quae cremato fortis ab Ilio
iactata Tuscis aequoribus sacra
natosque maturosque patres
pertulit Ausonias ad urbis,
duris ut ilex tonsa bipennibus
nigrae feraci frondis in Algido,
per damna, per caedis ab ipso
ducit opes animumque ferro.
non hydra secto corpore firmior
vinci dolentem crevit in Herculem
monstrumve submisere Colchi
maius Echioniaeve Thebae.
merses profundo, pulchrior evenit;
luctere, multa proruet integrum
cum laude victorem geretque
proelia coniugibus loquenda.
Carthagini iam non ego nuntios
mittam superbos: occidit, occidit
spes omnis et fortuna nostri
nominis Hasdrubale interempto.
nil Claudiae non perficient manus,
quas et benigno numine Iuppiter
defendit et curae sagaces
expediunt per acuta belli’.