Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XXVI

Liber III
Carmen XXVI
23 a.Ch.n.

Fairytale left blue.png III, XXV III, XXVII Fairytale right blue.png


Vixi puellis nuper idoneus
Et militavi non sine gloria;
    Nunc arma defunctumque bello
        Barbiton hic paries habebit,

Laevum marinae qui Veneris latus
Custodit. Hic, hic ponite lucida
    Funalia et vectis et arcus
        Oppositis foribus minacis,

O quae beatam diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive,
    Regina, sublimi flagello
        Tange Chloen semel arrogantem.

Fairytale left blue.png III, XXV III, XXVII Fairytale right blue.png