1. INDICULUM
recensere
Sanctorum meritis beatificando domno et fratri Importune
Domne dulcissime
Et frater carissime
Inportune. Quod recepisti,
Tam dura estimasti,
Nos iam vicina morte de fame perire,
Quando talem annonam voluisti largire.
Nec ad pretium nec ad donum
Non cupimus tale anone.
Fecimus inde comentum —
Si Dominus imbolat formentum! —
A foris turpis est crusta;
Ab intus miga nimis est fusca,
Aspera est in palato,
Amara et fetius adoratus.
Mixta vetus apud novella;
Faciunt inde oblata non bella.
Semper habeas gratum,
Qui tam larga manu voluisti donatum,
Dum Deus servat tua potestate,
In qua cognovimus tam grande largitatis.
Vos vidistis in domo,
Quod de fame nobiscum morimur. Homo,
Satis te presumo salutare
Et rogo, ut pro nobis dignetis orare.
Transmisimus tibi de illo pane;
Probato, si inde potis manducare.
Quamdiu vivimus, plane
Liberat nos Deus de tale pane!
Congregatio puellare sancta
Refudat tale pasta.
Nostra privata stultitia
Ad te in summa amiticia.
Obto, te semper valere
Et caritatis tue iuro tenere.
2. ITEM ALIUM
recensere
Beatificando domno et fratre Frodeberto pape.
Domne Frodeberto, audivimus,
Quod noster fromentus vobis non fuit acceptus.
De vestra gesta volumus intimare,
Ut de vestros pares numquam delectet iogo tale referrere.
Illud enim non fuit condignum,
Quod egisti in Segeberto regnum
De Grimaldo maiorem domus,
Quem ei sustulisti sua unica ove, sua uxore,
Unde postea in regno numquam habuit honore.
Et cum gentes venientes in Toronica regione
Misisti ipsa in sancta congregatione,
[In] monasterio puellarum,
Qui est constructus in honor[e] ...
Non ibidem lectiones divinis legistis,
Sed ...nis inter vos habuistis.
Oportet satis obse...
................ conlocutione,
Quem nec est a Deo apta
..............................ta
Sic est ab hominibus vestra sapientia
....................[pru]dentiae
Sed qualem faciebatis in ... monasterio puellarum pro pane ... [in] monasterio fuisti generatus domn... perdidisti. Indulge ista pauca verba ... Inportunus de Parisiaga terra.
3. PARABOLA
recensere
Domno meo Frodeberto, sine Deo,
Nec sancto nec episcopo
Nec saeculare clerico,
Ubi regnat antiquus
Hominum inimicus.
Qui mihi minime credit,
Facta tua vidit.
Illum tibi necesse desidero,
Quare non amas Deo nec credis Dei Filio.
Semper fecisti malum.
Contra adversarium
Consilio satis te putas sapiente,
Sed credimus, quod mentis
Vere non times Christo, nec tibi consentit.
Cui amas, per omnia
Eius facis opera.
Nec genetoris tui diligebant Christum,
Quando in monasterio fecerunt temetipsum.
Tuos pater cum domno
Non fecit sancta opera.
Propter domnus digido
Relaxavit te vivo,
Docuit et nutri[vit],
Unde se postea penetivit.
Non sequis scriptura
Nec rendis [nisi in]iqua.
Memores, Grimaldo
Qualem fecisti damnum.
..................um et Deo non oblituit
De bona, que tibi fecit.
..............................................
Cur te presumis tantum
Dampnare suum thesaurum?
Quod, ut alibi, ubi eum rogas.
Per tua malafacta,
Quod non sunt apta.
Amas puella bella
De qualibet terra
Pro nulla bonitate
Nec sancta caritate.
Bonus numquam eris,
Dum tale via tenes
Per tua cauta longa — satis est, vel non est? Per omnia iube te castrare, ut non pereas per talis, quia fornicatoris Deus iudicabit
De culpas tuas alias te posso contristare,
Sed tu iubis mihi exinde aliquid remandare.
Ut in quale nobis retenit in tua caritate,
Exeant istas exemplarias
Per multas patrias.
Ipso Domino hoc reliquo,
Se vidis amico, qui te hoc nuntiat et donet consilium verum. Sed te placit, lege et pliga, in pectore repone; sin autem non vis, in butte include.
4. ITEM ALIA
recensere
Incipiunt verba per similitudinem iuncta de fide vacua, dolo pleno falsatore.
Agino Salomon per sapientia
Bene scripsit hanc sententia,
Ut, ne similis fiat stulto,
Numquam respondes ei in multo.
Et retractavi tam in multum,
Sic respondere iussi stulto,
Ut confundantur stultum grado.
Numquam presumat gloriare.
Respondi, dixi de falsatore,
Nec ei parcas in sermone,
Qui se plantatum ex robore;
Qui non pepercit suo ore,
Vaneloquio susorrone,
Verborum vulnera murone;
Qui sui obl[itus] adiutoris
Inmemor est nutritoris,
Calcavit iur[e] et [pudoris],
Qui fei date et prioris
Alodis sui reparatoris
Sordidas vomit pudoris.
Incredulas dicit loquellas et improbas;
Quoinquinat et conscientias
Bonum merito conquesitas.
Mundas, sanctas et antiquas,
Pulchras, firmissimas et pulitas
Meas rumpit amititias.
Verba dicit,
Que numquam vidit,
Ea scribit,
Que animus fecit.
Parcat, qui eum credit!
Et si loquestem
Non stringit furorem,
Latro fraudolentus
Homicidum est reus certus,
Adulter, raptor est manifestus,
Innumerus fecit excessus.
Errando vadit quasi caecus,
Fuscare temptat meum decus.
A Deo dispectus et desertus,
Ab inimico est perventus
Et per lingua et per pectus.
Nolite, domne, nolite, fortis,
Nolite credere tantas sortes!
Per Deum iuro et sacras fontis,
Per Sion et Sinai montis:
Falsator est ille factus,
Excogitator est defamatus.
Deformato vultu est deformatus;
Qualis est animus, talis est status.
Non est homo hic miser talis.
Latrat [vulpis], sed [non] ut canis.
Psallat de trapa, ut linguaris dilator
Maior nullis talis falsator.
Grunnit post talone,
Buccas inflat in rotore,
Crebat et currit in sudore,
Fleummas iactat in pudore;
Nullum vero facit pavore,
Qui non habet adiutorem
Super secundum meum tutorem.
Non movit bracco tale baronem,
Non ... bracco contra insontem,
Non cessare bracco
Ab exaperto sacco
...... [b]racco
Et salte decrascianto
Non timere falco.
Non perdas illo loco,
Non vales uno coco,
Non similas tuo patre
Vere nec tua matre.
Non gaudeas de dentes!
Deformas tuos parentes!
Ad tua falsatura
Talis decet corona.
5. INDICULUM
recensere
Nolite, domnae, nolite, sanctae,
Nolite credere fabulas falsas,
Quia multum habetis falsatores,
Qui vobis proferunt falsos sermones,
Furi atque muronis
Similis aetiam et susuronis,
Et vobis, domne, non erunt protectoris.
Latrat vulpis, sed non ut canis.
Faltus mit semper inanis;
Cauta proferit, iam non fronte;
Cito decadet ante cano forte.
Volat upua, et non arundo,
Isterco commedit in so frundo,
Humile facit capta dura,
Sicut dilatus in falsatura
Falsator. Vadit
Tamquam latro ad aura psallit,
Ut Escotus mentit, semper vadit
Toritus et oc dicit,
Que numquam vidit.
Nolite, domne, atque prudentis
Vestras non confrangat mentis,
Et non derelinquere serventes.
Tempus quidem iam transactum
Et hoc feci, quod vobis fuit adaptum,
Iam modo per verba fallacia
Sexum deiactus de vestra gratia.