Migne Patrologia Latina Tomus 63
Carmina
- LIBER PRIMUS.
- I. ITINERARIUM BRIGANTIONIS CASTELLI.
- II. DICTIO DATA DEUTERIO V. S. GRAMMATICO, NOMINE IPSIUS EUGENETI...
- III. PRAEFATIO NEPOTIBUS PROCULI DICTA SUB DIE XV CAL. MAII.
- IV. EPITHALAMIUM DICTUM MAXIMO V. S.
- V. ITINERARIUM PADI.
- VI. DICTIO ENNODII DIACONI QUANDO ROMA REDIIT.
- VII. AD FAUSTUM DE CARMINIBUS EIUS.
- VIII. AD OLYBRIUM, DE EIUS ELOQUENTIA.
- IX. DICTIO QUAE HABITA EST IN NATALI SANCTI AC BEATISSIMI...
- X. HYMNUS VESPERTINUS.
- XI. HYMNUS II. IN TEMPORE TRISTITIAE.
- XII. HYMNUS III. DE S. CYPRIANO.
- XIII. HYMNUS IV. DE PENTECOSTE.
- XIV. HYMNUS V. DE S. STEPHANO.
- XV. HYMNUS VI. DE S. AMBROSIO.
- XVI. HYMNUS VII. DE ASCENSIONE DOMINI.
- XVII. HYMNUS VIII. DE S. EUPHEMIA.
- XVIII. HYMNUS IX. DE S. NAZARIO.
- XIX. HYMNUS X. DE S. MARIA.
- XX. HYMNUS XI. DE S. MARTINO.
- XXI. HYMNUS XII. DE S. DIONYSIO.
LIBER SECUNDUS. EPIGRAMMATA.
- I. EPITAPHIUM HOMINIS BONI.
- II. EPITAPHIUM HABUNDANTII V. I.
- III. DE EPIGRAMMATIS PER ARMARIA DOMNI FAUSTI FACTIS.
- IV. DE PLAUSTRO QUOD EPISCOPUS DONARAT.
- V. EPITAPHIUM RUSTICAE.
- VI. EPITAPHIUM MELISSAE.
- VII. (SERPENS AENEUS IN CRUCE.)
- VIII. VERSUS IN BASILICA SANCTI XYSTI EPISCOPI FACTI ET SCRIPTI,...
- IX. ITEM IN BASILICA SS. QUIA ARSERANT AEDIFICIA QUAE PRIUS...
- X. IN DOMO MEDIOLANI.
- XI. (IN BASILICA APOSTOLORUM NOVARIAE.)
- XII. (ITEM IN DOMO MEDIOLANI.)
- XIII.
- XIV.
- XV.
- XVI.
- XVII. SUPER REGIAM TRICLINII IN DOMO.
- XVIII. IN MISSORIO, QUOD HABET LORICATUM IUVENEM SUPER EQUUM, TENENTEM...
- XIX. DE LEONE MARMOREO, QUI AQUAM MITTIT IN DOMO.
- XX. IN BAPTISTERIO AGELLO UBI PICTI SUNT MARTYRES, QUORUM RELIQUIAE...
- XXI. DE SCUTELLIS SEPTEM HABENTIBUS FERAS VEL DIANAM.
- XXII. DE COMPOSTILE HABENTE SEPTEM GAVATAS.
- XXIII. DE EO QUI UT FILIUM MATRI RECONCILIARET, FURTUM FECIT.
- XXIV DE EO QUI DICEBATUR MERETRICIS FILIUS ET ASELLIONIS ESSE.
- XXV. DE CAUCO CUIUSDAM HABENTE PASIPHAEN ET TAURUM. EX TEMPORE.
- XXVI. DE EO QUI NUNQUAM NISI IN DEPOSITIONE FILII PAVIT.
- XXVII. ALITER.
- XXVIII. ALITER.
- XXIX. ITEM DE CAUCO HABENTE PASIPHAEN ET TAURUM.
- XXX. ALITER.
- XXXI. ALITER.
- XXXII. DE EO QUOD MESSALA CONSUL ENNODIUS IN COGNOMINE DICTUS...
- XXXIII. DE OBLOQUENTE SIBI ADVOCATO.
- XXXIV. VERSUS SCRIPTI AGELLO, UBI FILIUM ARMENII ANGELI CHRISTO OFFERUNT,...
- XXXV. DE EO QUI GALLIS IPSO PRAESENTE OBLOCUTUS EST, CUM...
- XXXVI. EPIGRAMMA IN SUBSCRIPTO.
- XXXVII. IN DOMO ANTE ORATORIUM.
- XXXVIII. ANTE OLEARIUM.
- XXXIX. ANTE HORREUM.
- XL. ANTE SCALAS
- XLI. ANTE CELLARIUM.
- XLII. ANTE COQUINAM.
- XLIII. ANTE CANAVAM.
- XLIV. IN INGRESSU HORTI.
- XLV. INTRA HORTUM SUPRA LIMEN.
- XLVI. DE MURENA INL. F. QUAE IN SEPTICIO CLAUDITUR, ITA...
- XLVII. ALITER.
- XLVIII. ALITER.
- XLIX. ALITER.
- L. DE EO QUI FICUS MUNERE ET TESSERAM SIMUL MISIT.
- LI. DE ADULTERO ET MOLLE.
- LII. ALITER.
- LIII. ALITER
- LIV. ALITER.
- LV. ALITER.
- LVI. IN BAPTISTERIO MEDIOLANENSI.
- LVII. DE IOVINIANO, QUI CUM HABERET BARBAM GOTHICAM LACERNA VESTITUS...
- LVIII. ALITER.
- LIX. ALITER.
- LX. IN BASILICA S. CALEMERI QUANDO REPARATA EST.
- LXI. DE QUODAM VETERI INIMICO STULTO ET BENE PASCENTE.
- LXII. DE EO QUIA PAUPERUM OPES VORABAT.
- LXIII. DE EODEM.
- LXIV. DE EO QUI UT AMICOS EIUS AD SE TOLLERET,...
- LXV. DE DEFENSORE CALLIDO.
- LXVI. PRAEFATIO TOTIUS OPERIS POETICI QUOD FECIT.
- LXVII. DE EO QUOD VINDEMIARUM TEMPORE SCRIPSIT.
- LXVIII. DE QUODAM GLUTONE, QUI OPUS EIUS IMPERITUS CARPEBAT.
- LXIX. DE EUNUCHO TRIBUNO, NOMINE, PEREGRINO, OMNIA PERAMBULANTE.
- LXX. DE EODEM.
- LXXI. ALITER DE IPSO, QUIA NUSQUAM STAT.
- LXXII. ALITER DE IPSO.
- LXXIII. DE EO QUOD CUM IPSE GALLOS PARENTES HABERET, ANSERES...
- LXXIV. DE VARIETATE CLERICORUM.
- LXXV. DE MALO HOMINE, QUI EQUOS AMABAT.
- LXXVI. DE GALLIDO, QUI DEFENSOR DICEBATUR.
- LXXVII. DE VITA ET ACTIBUS S. AMBROSII EPISCOPI.
- LXXVIII. DE S. SIMPLICIANO EPISCOPO SUCCESSORE EIUS.
- LXXIX. DE B. VENERIO SEQUENTE.
- LXXX. DE VENERABILIS MAROLI SUCCESSIONE.
- LXXXI. DE CULTORE DEI MARTINIANO EPISCOPO.
- LXXXII. DE VENERABILI GLYCERIO EPISCOPO.
- LXXXIII. DE S. LAZARO ANTISTITE.
- LXXXIV. DE AMICO DEI EUSEBIO PONTIFICE.
- LXXXV. DE GERONTIO EPISCOPO.
- LXXXVI. DE VENERABILI BENIGNO EPISCOPO.
- LXXXVII. DE BEATISSIMO VIRO SENATORE EPISCOPO.
- LXXXVIII. DE DOMNO THEODORO VIRTUTUM OMNIUM EPISCOPO.
- LXXXIX.
- XC. (AD DEUTERIUM.)
- XCI. DE MARMORIBUS OPERE SARSORIO.
- XCII. DE MISSORIO UBI IMAGO IPSIUS EST.
- XCIII. IN CONCHA IPSIUS.
- XCIV. DE EQUO QUEM ACCEPIT HUNISCO.
- XCV. EPITAPHIUM S. VICTORIS EPISCOPI NOVARIENSIS.
- XCVI. DE QUODAM ROMANO QUI VOLUIT MAGISTER ESSE.
- XCVII. DE ANU QUADAM.
- XCVIII. DE ANULO FIRMINAE INL. FEMINAE.
- XCIX. (DE ALBINO.)
- C. (DE CANE VENATICO ET AGNA.)
- CI. DE SCUTELLIS.
- CII. ALIUD.
- CIII. (DE PASIPHAE ET MINOTAURO.)
- CIV. (DE DEUTERIO GRAMMATICO.)
- CV. IN NATALUM INFANTIS ARATORIS. Ex tempore.
- CVI. DE QUODAM INCERTI PROPOSITI ET VITAE TURPIS.
- CVII. VERSUS MISSI AGNELLO VIRO SUBLIMI.
- CVIII.
- CIX. (DE VERSIBUS SUIS.)
- CX. DE CASTELLO HONORATI EPISCOPI.
- CXI. DE HORTO REGIS.
- CXII. DE CAECO QUODAM LUXURIOSO.
- CXIII. DE EQUO SUO SENE.
- CXIV. DE FLAGELLO INFANTIS ARATORIS.
- CXV. ALITER.
- CXVI. ALITER.
- CXVII. EPITAPHIUM DOMNAE MELISSAE INL. FEMINAE.
- CXVIII. DE QUODAM STULTO, QUI VIRGILIUS DICEBATUR.
- CXIX. ALITER.
- CXX. ALITER.
- CXXI. ALITER.
- CXXII. ALITER.
- CXXIII. IN CUBICULO SUPER CODICES IN ORDINE POSITOS.
- CXXIV. ADVERSUS CLAUDIANUM DE MULABUS.
- CXXV. DE ASINO ET EQUA.
- CXXVI. ALITER.
- CXXVII. ALITER.
- CXXVIII. DE VECTATIONE SUA NOCTE IN AESTATE.
- CXXIX. IN BASTERNA UXORIS BASSI VIOLAE.
- CXXX. EPITAPHIUM EUPHEMIAE.
- CXXXI. DE SPATHA IN FUSTE.
- CXXXII. DE BOETIO SPATHA CINCTO.
- CXXXIII. DE STOMATIO EBURNEO.
- CXXXIV. DE AVE PER PADUM SUPER SPUMAS SEDENTE ET TRANSEUNTE.
- CXXXV. DE SEPULCRO MAIORIANI IMPERATORIS.
- CXXXVI. DE UQUO PADANO.
- CXXXVII. DE PRINCIPE P. P. EBRIOSO, QUI VITEM TENEBAT.
- CXXXVIII. ALITER.
- CXXXIX. ALITER.
- CXL. ALITER.
- CXLI ENNODIUS HONORATO PRINCIPI.
- CXLII DE EPISTOLA DOMNI AMBROSII CONTRA SYMMACHUM DE ARA VICTORIAE,...
- CXLIII. VERSUS DOMNI FAUSTI.
- CXLIV. VERSUS MESSALAE.
- CXLV. DOMNI ENNODII.
- CXLVI. DOMNI ENNODII.
- CXLVII. DE HONORATO.
- CXLVIII. EPITAPHIUM DOMNAE DALMATIAE.
- CXLIX. DE FONTE BAPTISTERII S. STEPHANI, ET AQUA QUAE PER...
- CL. EXCUSATIO ENNODII DE LAUDIBUS.
- CLI. (DE DUABUS DOMIBUS CONIUNCTIS.)
I. ITINERARIUM BRIGANTIONIS CASTELLI.
(PL 63 0309A)
Celsior astrigerum Titan conscenderat axem,
Lampade cum plena totus in orbe patet.
Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro,
Cum segetem messor falce domat propriam.
Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat:
Iussus in occursum Gallica lustra sequi,
Torrida non timui quae vincunt arva Syenem.
Pulvis, flamma, sitis, dos fuit obsequio.
Quid iubar, et validos renovas mihi, Musa, vapores?
Plus erit algentes me superasse vias.
Quidquid plana calent; quidquid sublimia rigent
Frigoribus, passum dic sine lege poli. (0309B)
Bellum naturae, quod discors fecerat annus,
Aestatem atque hiemem detulit una dies,
Indutum nebulis canas superare pruinas
Edocuit Vates fervidus imperio.
Presserat aestivo corpus sub fasce lacerna,
Vestitus tenui tegmine nudus eram.
Cum fugit ex oculis constanti tempore tempus.
Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem.
Optanti brumam devoto contigit horror,
Quaesitusque calor nil dedit indicii.
Matronas taceo, scopulos atque invia dictas,
In foribus blandas, caetera difficiles.
Illexit miseros facies depicta viantes,
Calcatae diras mox peperere neces. (0310A)
Nominibus propriis nil fallit sacra vetustas,
Tot leti formas sic vocitare volens.
Scrupea descissis pendebat semita plantis,
Nec visu facilis, credite, callis erat.
Quid labyrinthaeos priscorum fama recessus
Involvis linguis, quod timeat relegens?
Illic artificis laudandus constitit error,
Cum torsit rectum Daedalus ingenio.
Hic natura homines per summum portat Olympi,
Quo liquidum tranans ire columba valet.
Parcite, Pierides, pelagus fluviale silendo,
Ne reparet sermo, fors bona quod pepulit.
Duria nam Sessis, torrens vel Stura, vel Orgus
Marmoris Ionii saevitiam superant.
Dulcia cum variis succedunt laeta periclis,
Effectus rerum cor solidare solet. (0310B)
Nil mihi cum dubiis prosunt oblivia tristi:
Ebria lethaeo pectora fonte fero.
Limina sanctorum praestat lustrasse trementem,
Martyribus lacrymas exhibuisse meas.
Ecce Saturnius, Crispinus, Daria, Maurus,
Eusebius, Quintus gaudia magna parant.
Octavi meritis da, Adventor; redde, Solutor,
Candida ne pullis vita cadat maculis.
Hostiles laqueos scindat mens conscia recti:
Hoc semper placeat quod decet, hoc liceat.
(PL 63 0310B) II. DICTIO DATA DEUTERIO V. S. GRAMMATICO, NOMINE IPSIUS EUGENETI V. I. MITTENDA.
Gaudia transcendunt vires, vox laeta superbit,
Ingenii maciem prospera non metuunt. (0311A)
Dulcia temporibus famulantur fila secundis:
Quod felix meruit, nobile carmen erit.
Vox iusti quaestor, legum substantia, nobis
Ceu Phoebus mittet tympana, plectra, lyram.
Docta Camoenarum coeat pia turba sororum,
Offerat arguto pollice quod loquitur.
Turgida fatidici vix possint pectora vatis
Virtutum species enumerare tuas.
Tu decus Italiae, spes tu fidissima recti,
Fax, tuba causarum, purpura nostra, vale.
Luminibus locuples solem te Roma vocavit
Celsa, Quirinali suscipiens gremio.
Eloquio lyncem, tu subdes voce leonem,
Melle tuo serpens gutturis arma premet. (0311B)
Fetibus orbatae ferrent tibi munera tigres,
Quae dolor et feritas aure pavente daret.
Te pene demessum ceu florem dextera fati
Dum lacerat, Christus perculit exitium.
Reddita se melius nunc vincit vita beati,
Actibus asseritur quod venit a superis.
His fretus, non legatos, nec verba precantum,
Callida fucatis artibus elicui.
Ipse ego, mendicae transmittens verba Thaliae,
Donum more Dei te precor ut tribuas.
Hortulus exigua sociatus parte retardat
Spem solidam, fieri ne merear dominus.
Hanc mihi largiri non spernas, lumen honorum,
Sic voti compos saecula nostra colas.
Sic te regnantis sublimet celsa potestas:
Sic currant meritis aurea fata tuis. (0311C)
Amphion Dirceus tetigit quod pectine, vixit;
Nulla mori rerum tunc animata potest.
Commoda de Musis nunquam fluxere tot annis;
Affectu pretii quas mihi concilia.
(PL 63 0311C) III. PRAEFATIO NEPOTIBUS PROCULI DICTA SUB DIE XV CAL. MAII.
Exprimit in spicam tellus iam feta papillas,
Lacte maritatis turgida cespitibus.
Stringitur in prolem sparsus per gramina succus,
De guttis faciens progeniem solidam.
Vestitus gemmis protendit brachia palmes,
De gremio ligni pampinus ecce viret.
Iussa per augmentum nunc silvam perdere vites
Frugibus ut crescat, vulnera conciliant. (0311D)
Evocat, inquirit gaudens infantia mundi
Nutricem, tepidi quam dedit aura poli. (0312A)
Ludit per faciem camporum rustica pubes,
Respiciens duri dulce laboris onus.
Annus reptat ovans tractus per murmura veris,
Fracta locuturis mella ferens labiis.
Cum rebus noster balbutit carmina sensus,
Aurea principiis dextera portet opem.
Blandior ad falcem messor perducit aristas,
Si rastris segetem pectere continuet.
Nunc stirpem Proculi dans vernum suscipe, doctor;
Ne fervor teneros decoquat immodicus.
Serventur leges; ceu census littera currat.
Horum Pindareus flumina vicit avus.
Docta Camoenali cecinit qui carmina plectro:
Cuius Apollinei nil tacuere chori. (0312B)
Phoebus in auxilio repetat mox fortior illum,
Artis nobilitas Marsya si veniat.
(PL 63 0312B) Praefatio.
Annus sole novo teneras dum format aristas,
Natura in thalamis, orbe tepente, sedet.
Pingitur et vario mundus discrimine florum;
Una soli facies, gratia, cultus, amor.
Arbuta vitali coalescunt uda vapore;
Ignea concretus semina succus alit.
Erigitur genio tellus tumefacta marito;
Torrida lascivis silva viret spoliis.
Lactans cespitibus in nodum truditur herba,
Vitea gemmatos brachia dant digitos. (0312C)
In rerum cultu lex iungit pronuba taedas;
Aura poli ut sponsum germina cuncta facit.
Ergo pari voto lux, coelum, flumina, Nereus,
Montes, prata, ferae gaudia concipiunt.
De te quod vernat sortitur, Maxime, mundus;
Et naturalem dos tua comit opem.
Cui sanguis, census, genius, mens, vota superstant,
Musarum primo fulta supercilio.
Saecula te fidei monimentum nostra dederunt,
Corporis et cordis virginitate parem.
Vincentem meritis sponsam dat candida vita:
Quae cum te superat, sic tibi palma venit.
Huic niveis concors arridet flamma labellis,
Alba verecundas spargit in ora notas.
Adsit oro fons loquelae, voce, mente, pectine;
Ars, natura, Musa, Phoebus qua tumet facundia. (0312D)
Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus:
Conterunt Phoebeia celsum saepe dicta verticem. (0313A)
Orbe captivo Venus alma fusis
Dotibus florum per amoena ludens,
Dum facit vernum pretio et micantis
Sidere formae;
Sprevit aurati decus omne pepli,
Advenae pompam noluit metalli
Ditior cultu stetit effugato,
Sparsa capillos.
Nobilis si quod bibit arte virus
Lana, mentito potior colore,
Dic et algentis pelagi lapillos,
Nuda superstat.
Fulserant raro sub hiante filo
Pectoris gemmae in roseis papillis. (0313B)
Invidum membris abigens amictum
Altera lux est.
Proditum risit sine nube corpus,
Carcere irrupto nituit serenum:
Quodque servabat male tuta vestis,
Proditur arte.
Aliger laxo remeabat arcu,
Marcidam damnans otii pharetram,
Sanguine in nullo made acta laetus
Spicula gestans.
Tunc sic alloquitur matrem fluitantibus armis:
Perdidimus, genitrix, virtutis praemia nostrae.
Iam nusquam Cytherea sonat, ridetur Amorum
Fabula, nec proles nascenti sufficit aevo. (0313C)
Frigida consumens multorum possidet artus
Virginitas fervore novo: sublimia carnem
Vota domant: mundus tenui vix nomine constat,
Primaevi tremulos fractis imitantur ephebis.
Rara per immensos saeclorum, respice, campos
Coniugii messis: per flores sola vetustas
Exserit albentes ieiuna et pallida canos,
Una fides rerum nulla dulcedine flecti,
Et si quid teneros potuit transducere mores,
Praeceptis calcare malis: servatur ubique
Iustitium; culpa est thalamos nominasse pudico:
Tu remissa iaces, et tanti nescia iuris
Nuda per effusos respectas membra capillos.
Surge, age, et obstantem properanter discute somnum.
Nec te, quod turpe est, captivum numen habere
Iura pudicitiae, vel lex malesuada putetur. (0313D)
Talibus arsissent dictis et viscera ponto.
Colligit in nodum passos lux aurea crines,
Et naturalem concludens veste decorem,
Mutavit formam. Tunc quidquid fulget iaspis. (0314A)
Quae viret in pretio pasturae ficta smaragdus,
Et latet in conchis melior custode veneno
Alba venit, niveum sumptura ex corpore lumen.
Palla per accinctos decrescit splendida lumbos,
Et zona teneras compressit dura papillas.
Affatur natum, Quem, spes mea, figere tentas?
Quem sequimur? quove ire iubes? post otia maior
Flamma decet: discant populi tunc crescere divam,
Cum neglecta iacet. Superos nil perdere somno
Ostendant geminis reparata incendia curis.
Maximus ecce, vides, generis spes unica summi,
Dulcibus illudit per longa oblivia taedis.
Sectatur matrem, quae coelo purior ipso est
Femina, quam scimus mulierem vincere mente. (0314B)
Hic domuit puerum, mores sortitur avorum,
Quod pudet heu, longo nobis nescitus in aevo est.
Huius ad abstrusas veniat mea lampada fibras:
Suspiret, cupiat, discurrat, ferveat, oret.
Haec ait: et sobolem fotu complexa benigno,
Mollia mellitis arctavit ad oscula labris.
Ille volat celeri tranans per nubila vento,
Omnia lascivo socians elementa furore.
Ut stetit, et iuvenem formae conspexit in ostro,
Tune Dionaeum tumefactus despicis? inquit.
Huc Venerem culture veni: qui tardius arsit,
In multum calet ille rogus, celeresque favillas
Restituet quaecunque pyrae subducitur arbor.
Deprompsit iaculum, quo divos fixerat omnes.
Tum pulcher teretem flexuram perculit arcus:
Singula diverso traxerunt brachia calle. (0314C)
Pennigeri vultus praesentet dextera fatum.
Moxque ferit, laeto factum clamore salutans.
Ille ego, qui trepida semper contemptus adhaesi
Visceribus fugitive tuis, hac victima matri
Litamus, multis quam tu non suspicis annis.
Ecce iterum magno rimatus sanguine cretam
Quam thalamis iungat, cernit sublime puellae
Sidus, et attonitus ad matrem lumina flexit,
Germanam credens collaudat nobile furtum.
Sed teneram leviore ferit puer ille sagitta,
Inque virum totos contorsit fortior ictus.
Post haec digrediens permulcet pectora dictis.
Nostra tuas, iuvenis, confortent vulnera vires.
Nam quicunque mea est percussus cuspide, crescit.
Haec faciunt multos, si credis, bella nepotes. (0314D)
Sis felix, semperque feras mea vulnera tecum.
Nunc me Pierio favore iutum
In laeta, proceres, locate fronte.
Sustentent gracilem per omne carmen. (0315A)
Qui doctum faciunt benignitate.
Quod nunc ingenium premunt pruinae,
Distendat refovens decore vernum.
(PL 63 0315A) V. ITINERARIUM PADI.
Ingenii cultor, fons oris, copia linguae,
Humor Castalius veniat, quo Thracius Orpheus
Naufraga diffuso succendat pectora fluxu.
Adsit, et arentis coniungat cordis hiatus.
Eridani dicturus aquas, nisi flumine largo
Sicca Pegasaeo perfundam membra liquore,
Torrida ieiuno vix stillant verba relatu.
Undarum cumulos ut narrem, suggere lympha.
Quam bene pandit aquas, cui blandus murmurat amnis? (0315B)
Anni tempus erat, quo vernat mitibus uvis
Palmes, et autumni proponit dotes in orbe.
Imbribus externis madida cum veste Lyaeus
Distendit tunicas uvarum carcere musti.
Uberibus pluviis petrarum lege subacta
Tunc sibi forte Padus captivos texerat agros,
Canebant spumis et turgida dorsa minaci.
Currebant stantes per fluctus culmina villae.
Servavit raptum pelagus tunc littore tectum,
Et mutans terres mansit fortuna casarum.
Respiceres silvas stationem perdere iussas
Ad flammas properare Pado ducente voraces. (0315C)
Tunc ego ferventi germanae tractus amore,
Cui natum Parcae demessum pollice diro
Sustulerant, viduamque domum constante marito
Reddebant, urbis peperit quae semper Averni.
Hanc ut solarer vel vitam prodere legi.
Regnator Ligurum fluviorum maximus ille
Sub iuga transmissus gemuit sub pondere cymbae.
Intumuit, rursusque minas flatusque remisit,
Quique polos vicit, soli mihi cedere iussus.
Sic pietas elementa domat, sic cuncta coercet
Cuius grata Deo tenuit miseratio mentem.
Ecce iterum madidis contectus nubibus aether
Hausit aquas, quibus omne ruens submergeret arvum.
Non coeli faciem conspexit naufraga tellus,
Et stellis viduae micuerunt dira tenebrae.
Erravit piscis sed non captivus in aedes,
Et populus fluvii per mensas lambuit escam. (0315D)
Evomuit pelagus hominum penetrale profundum,
Humida pulveribus clauserunt aequora campos.
Perfunctus primis recidiva pericula vidi. (0316A)
Ille triumphator tiro ad certamina Nerei
Frigida per liquidas gestabam pectora lymphas,
Nec siccis oculis respexi marmoris i as.
Cum subito absorptum vidit vetus accola pontum,
Risit et obiecti restantia signa pavoris.
Ditia permixto fulgebant arva metallo:
Eridanus claris radiabat comptus arenis.
Navita me laetus suscepit protinus alno,
Sarcina cui felix dudum concesserat omen.
Indoctus clavum rexit de pondere tutus.
Et me festivis, Christo duce, pertulit oris.
VI. DICTIO ENNODII DIACONI QUANDO ROMA REDIIT.
(PL 63 0316A) PRAEFATIO.
Amica est homini ad genitale solum revertenti semper hilaritas, dum metus quoscunque ei peregrinanti mens anxia peperit, quasi praefinitos et coelo gravante dispositos se evasisse confidit. (0316B) Debetur ergo vox serena laetitiae, ne muta gaudia moeroris imaginem sortiantur. Cui enim pateat exsultantis animi secretum, nisi oris clave reseratum? Reduces etiam cycnos alis ludere Mantuanus asseruit. Quid ego faciam in medio deprehensus abrupto, qui et regressui meo debeo dicendi fidem, et proposito tacendi necessitatem? Secede, quaeso, ad tempus officii censura gravioris, nunquam te opportune gaudiis miscuisti. Prophetarum insignissimi sub legem versuum verba redigentes carmine desideria sua et vota cecinerunt: divino pectora dedicata colloquio plectris ecclesiastica per populos iura diviserunt. (0316C) Cur ego in ordinis et meriti constitutus infantia aemulari summorum facta non studeam, maxime cum narrandi simulacrum altaris militem ad excipienda quae contra fidem eveniunt bella corroboret? Nec dubitabo dicere quod praesenti constat exemplo. Didicimus iam quo turbine pro amore fidei hasta iacienda sit, neque nos virtutis pretio vel titulis mediocris conflictus elevavit. Dicam ergo libens musico stylo gaudia mea: quorum perfectionem maximis promitto me, Deo adnitente, eloquii litteris nuntiaturum. Pulsabunt me oblatrantium venena linguarum, sed professionis et ingenii exercitiis aggregabo quidquid contra accusati meritum maledictor ingesserit. Usus iste est bene nitentis conscientiae, opinionis lucro iungere morsus aemulorum, et famae compendia de invidia aucupari. Male pertinax dens livoris infringere; et qui oblocutionis fomitem de loco gloriae quaeris, obmutesce. (0316D) Dic unde fructus eveniat meritis, si iactantiae deputas quod sudori nostro placemus. Labor est disciplinae amicus, et religioni quadam cognatione sociatus. (0317A) Velut uda praesegmina peregrinis maritata fomitibus nobilitatem fructuum ramis tribuant, quam parturientia diu nesciere plantaria: ita dotatus liberalibus institutis bona mentem cura gravidam ad spem germinis melioris attollit. Pelluntur animo consiliorum toxica humanis praeparata necibus, humor succi lethalis aboletur, quotiens huiusmodi occupationibus ingenia se submittunt. Hinc ad clariora digredientibus divinorum patescunt secreta librorum: quorum ianuam sensu pulsante dum reserat, populis se duce pervium facit iter ignoratum, dum fastidiosos eloquii splendore, parum doctos fabricata Latinitate, et, ut aiunt, artifici rusticitate perducit. Quis talem salutis non diligat indicem, non sequatur, qui necessariis dulcia, dulcibus severa miscendo amare vitae dogmata, et velle cogit invitos? Sed istinc alias coepti compleantur honesta vota propositi. (0317B) Apud scientes rerum loquimur: res virtutis est, gaudium continere; secundae diligentiae per elaboratum tramitem luculentae dictionis ostendere: hodie maxime, cum mei portio limen ingressa facundiae dat parenti exsultatione eloquentiam quam negat ingenium, cum donat causa quod natura non praestitit. Macte insignium adolescens virtutum, qui in cano flore pomorum numerum monstras. Das pellere afflictionis glaciem, et ad vernum me dictionis invitas. Nam dum quod tu debes studiis, ego impendo laetitiae, puto ambo proficimus. Simile est enim, rudem instituere, et ad declamationis affectum revocare iam desidem. (0317C)
Post canas hiemes, gelidi post damna profundi,
Tranquillum quotiens navita carpit iter,
Moeret, et infidi desperat prospera ponti,
Quamque videt faciem non putat esse salis.
Sibilat aura levis, validas timet ille procellas
Fluctibus et blandas aestimat esse minas.
Lintea si crispant Zephyri pendentia malo,
Et dulci ludit spiritus obsequio;
Confusam ventis naturam perdere leges
Iurat, et antiquum credit adesse chaos.
Gaudia sic tollunt placidis discrimina rebus;
Nulla fides laetis integra, nec dubiis.
Non aliter variis tenuit quos Roma periclis,
Littoris optati reddidit ad gremium.
Permulcent pelagi numen venerabile cantu,
Anchora quod proprium mordet obunca solum.
Flamina sed lassis tenerum factura soporem
Perturbant mentem militis aequorei. (0317D)
Arma ratis subigit, remos et lintea vibrat:
Sic mens naufragium suspicionis habet.
Adveniat siccis qui pressit caerula plantis:
Nam portus felix ille salutis erit.
Qui latices vinxit fundens in pocula saxum,
Qui lapides solvit, qui solidavit aquas. (0318A)
Quem genitrix fudit saeclis sine semine feta,
Ad matrem iungens virginitatis onus.
Qui mortem propriae superavit munere mortis,
Dans vitam mundo, funere quem peperit.
Ille per excelsum videat me dexter Olympum.
Tunc patriam teneam, tunc stationis opem.
Nubila laxati verrant licet aequora venti,
Rimosam puppim nil nocitura petunt.
Dulcia compositis quatiam tunc tympana chordis;
Floribus et pingam carmina nostra novis.
Ut fatear, dictis constat bene dicere laetum;
Tristia nil capiunt pectora versiloqui.
Sed redeat vernum, cesset iam bruma timoris:
Stringite quae nectant frondea serta comas.
Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,
Ambrosius vates carmina pulchra loqui.
(PL 63 0316A) PRAEFATIO.
Amica est homini ad genitale solum revertenti semper hilaritas, dum metus quoscunque ei peregrinanti mens anxia peperit, quasi praefinitos et coelo gravante dispositos se evasisse confidit. (0316B) Debetur ergo vox serena laetitiae, ne muta gaudia moeroris imaginem sortiantur. Cui enim pateat exsultantis animi secretum, nisi oris clave reseratum? Reduces etiam cycnos alis ludere Mantuanus asseruit. Quid ego faciam in medio deprehensus abrupto, qui et regressui meo debeo dicendi fidem, et proposito tacendi necessitatem? Secede, quaeso, ad tempus officii censura gravioris, nunquam te opportune gaudiis miscuisti. Prophetarum insignissimi sub legem versuum verba redigentes carmine desideria sua et vota cecinerunt: divino pectora dedicata colloquio plectris ecclesiastica per populos iura diviserunt. (0316C) Cur ego in ordinis et meriti constitutus infantia aemulari summorum facta non studeam, maxime cum narrandi simulacrum altaris militem ad excipienda quae contra fidem eveniunt bella corroboret? Nec dubitabo dicere quod praesenti constat exemplo. Didicimus iam quo turbine pro amore fidei hasta iacienda sit, neque nos virtutis pretio vel titulis mediocris conflictus elevavit. Dicam ergo libens musico stylo gaudia mea: quorum perfectionem maximis promitto me, Deo adnitente, eloquii litteris nuntiaturum. Pulsabunt me oblatrantium venena linguarum, sed professionis et ingenii exercitiis aggregabo quidquid contra accusati meritum maledictor ingesserit. Usus iste est bene nitentis conscientiae, opinionis lucro iungere morsus aemulorum, et famae compendia de invidia aucupari. Male pertinax dens livoris infringere; et qui oblocutionis fomitem de loco gloriae quaeris, obmutesce. (0316D) Dic unde fructus eveniat meritis, si iactantiae deputas quod sudori nostro placemus. Labor est disciplinae amicus, et religioni quadam cognatione sociatus. (0317A) Velut uda praesegmina peregrinis maritata fomitibus nobilitatem fructuum ramis tribuant, quam parturientia diu nesciere plantaria: ita dotatus liberalibus institutis bona mentem cura gravidam ad spem germinis melioris attollit. Pelluntur animo consiliorum toxica humanis praeparata necibus, humor succi lethalis aboletur, quotiens huiusmodi occupationibus ingenia se submittunt. Hinc ad clariora digredientibus divinorum patescunt secreta librorum: quorum ianuam sensu pulsante dum reserat, populis se duce pervium facit iter ignoratum, dum fastidiosos eloquii splendore, parum doctos fabricata Latinitate, et, ut aiunt, artifici rusticitate perducit. Quis talem salutis non diligat indicem, non sequatur, qui necessariis dulcia, dulcibus severa miscendo amare vitae dogmata, et velle cogit invitos? Sed istinc alias coepti compleantur honesta vota propositi. (0317B) Apud scientes rerum loquimur: res virtutis est, gaudium continere; secundae diligentiae per elaboratum tramitem luculentae dictionis ostendere: hodie maxime, cum mei portio limen ingressa facundiae dat parenti exsultatione eloquentiam quam negat ingenium, cum donat causa quod natura non praestitit. Macte insignium adolescens virtutum, qui in cano flore pomorum numerum monstras. Das pellere afflictionis glaciem, et ad vernum me dictionis invitas. Nam dum quod tu debes studiis, ego impendo laetitiae, puto ambo proficimus. Simile est enim, rudem instituere, et ad declamationis affectum revocare iam desidem. (0317C)
Post canas hiemes, gelidi post damna profundi,
Tranquillum quotiens navita carpit iter,
Moeret, et infidi desperat prospera ponti,
Quamque videt faciem non putat esse salis.
Sibilat aura levis, validas timet ille procellas
Fluctibus et blandas aestimat esse minas.
Lintea si crispant Zephyri pendentia malo,
Et dulci ludit spiritus obsequio;
Confusam ventis naturam perdere leges
Iurat, et antiquum credit adesse chaos.
Gaudia sic tollunt placidis discrimina rebus;
Nulla fides laetis integra, nec dubiis.
Non aliter variis tenuit quos Roma periclis,
Littoris optati reddidit ad gremium.
Permulcent pelagi numen venerabile cantu,
Anchora quod proprium mordet obunca solum.
Flamina sed lassis tenerum factura soporem
Perturbant mentem militis aequorei. (0317D)
Arma ratis subigit, remos et lintea vibrat:
Sic mens naufragium suspicionis habet.
Adveniat siccis qui pressit caerula plantis:
Nam portus felix ille salutis erit.
Qui latices vinxit fundens in pocula saxum,
Qui lapides solvit, qui solidavit aquas. (0318A)
Quem genitrix fudit saeclis sine semine feta,
Ad matrem iungens virginitatis onus.
Qui mortem propriae superavit munere mortis,
Dans vitam mundo, funere quem peperit.
Ille per excelsum videat me dexter Olympum.
Tunc patriam teneam, tunc stationis opem.
Nubila laxati verrant licet aequora venti,
Rimosam puppim nil nocitura petunt.
Dulcia compositis quatiam tunc tympana chordis;
Floribus et pingam carmina nostra novis.
Ut fatear, dictis constat bene dicere laetum;
Tristia nil capiunt pectora versiloqui.
Sed redeat vernum, cesset iam bruma timoris:
Stringite quae nectant frondea serta comas.
Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,
Ambrosius vates carmina pulchra loqui.
VII. AD FAUSTUM DE CARMINIBUS EIUS.
(PL 63 0318A) Praefatio.
(0318B)
Nisi didicissem quod serenitas conscientiae vestrae huius mali scabiem abiuraret, invisum milii eloquii uber astruerem. Facessat a bonis actibus res amica perfidiae. Me tamen nocitum cautela vestra denuntio. Suspendistis hactenus ab ingenioli mei ariditate imbrem fructuum nutritorem. Deus bone! quam peregrinas in me et ex vestri oris divitiis acquisitas dicendi opes intelligo! Adiacet dictis locupletibus, quantum sentio, rubiginosos lingua et sensu hebetes peritiae lima componere. Est vobis quoddam cum hominum factore collegium. Ille finxit ex nihilo, vos reparatis in melius. (0318C) Gratias ego refero de suscepto carmine, cum de dilato moeream beneficio. Ad Camoenalem ignominiam, quibus nunquam Gluvidenus deest, versus adieci; et periturae, ut dictum est, chartae prodigus non peperci. Legite iocunditatem motura poemata, et familiari stupenda, ut aiunt, decora comprimite.
Fluminis in medio succendis viscera, Fauste,
Cuius alit magnam carminis unda sitim.
Quis ferat ardorem laticum, flammasque fluentis
Cognatas sicco sorbeat ore potans?
Fonte vaporiferum pariunt tua verba calorem:
Aestuat unde iecur, pocula prospiciunt.
Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,
Non putet ambiguum, sic bibit, ut sitiat. (0318D)
Nobilis occultum condivit lympha saporem,
Computat et damnum, si minus inde feram.
Lubrica Cecropio confidens lingua cothurno
Nil iactet priscos nobilitate senes.
In veterum morem pangit nova carmina Faustus,
Qui per membra suum desecat arte melos.
Doctus ad incudem verba infabricata referre;
Quosque facit versus, terque quaterque probat. (0319A)
Aetas cana refert digitis animasse Maronem
Quod fingebat opus vivificante manu.
Tu verbis faciem tribuis, modulamine membra.
Quod natura Deo, hoc tibi dant studia.
In vetulum dexter si vertas plectra cadaver,
Primaevum facias aedificante lyra.
Si flores simules gelidi per plaustra Bootis.
Mox Helicem vernis sibilat aura modis.
Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,
Ferventi Pallas sidere dona ferat.
Piscis in aethereo quem portas vertice tranet:
Si iubeas versu, marmora cervus amat.
Faucibus e mediis impasto viscere praedam
Ore potens tollas, quam tenet ore leo. (0319B)
Iam scio Castalii quo me traxistis amores;
Accedunt culpis munera vestra meis.
Sutilis ad tumidas rapitur mea cymba procellas,
Hibernos passura Notos: quam navita pauper
Rimosam tenui fingens de cortice puppim
Composuit, nomenque dedit sine laude phaseli.
Illa nec Aegeum pelagus, nec littora Phryxi,
Nec quaecunque valet trux aequora verrere fundo.
Aeolus, agnovit: placidos sed gurgitis alti
Praelegit bene cauta sinus, ubi serviat Auster,
Non ubi regna petat: quotiens ibi remige lento
Sibilat in tremula discurrens aura carina.
Lintea nam summis dum crispant nexa ceruchis,
Quae portant mortes, praestant mihi flamina somnos.
Huc vertam puppim, certis mea carbasa ventis
Commendans, cursus artis opisque meae. (0319C)
Flecte viam velis, clavumque ad littora, Phoebe.
Anchora proscissum mordeat unca solum.
Musa dictorum caput optimorum.
Herbidam fingens hederis coronam,
Quam per exsectos numeres poetas, Necte capillos.
Sulcat immensum pelagus carina,
Nescit ad clavum manus apta ferri,
Quo vocat dextrum regimen per undas Artis amicus.
Pergis ad Faustum trutinam loquelae,
Ore qui vastum valet ut profundum. (0320A)
Luce quem mundus veneratur ipsa Dexteriorem.
Aurium libram tenet in Camoenis:
Illius ferrum secat omne vulnus,
Quodquod internis latet in medullis Carminis aegri.
Si meos vellet modicos thyrambos
Mente qua cunctum moderatur orbem,
Inter infantum triviale murmur Pendere, laus est.
Lux mea, Fauste, Spesque salusque, Litterularum Munera parva Suscipe laetus. (0320B)
Sic tua summus Germina Christus Lucida servet.
Porrige dextram Nominis almi.
Grata Tonanti Farra piorum.
VIII. AD OLYBRIUM, DE EIUS ELOQUENTIA.
(PL 63 0320B) Praefatio.
Non canit fistula, quotiens rusticum pecus agrestis pastor inspexerit. Muta nemora formidolosam solitudinem pariunt; et ubique metus est, quando nullus in solatium deserti sonus auditur. (0320C) Sed si aurarum sibilis arborum comae linguae speciem mentiantur, et ridente frondium motu appellet hominem iucunda concussio, putabitur ambientibus latera coetibus interesse: nec aliquam aerumnam gemit, quem inter secreta sua ipsa natura quibuslibet alloquitur. Iuvat tunc exsulationis comitem fistulam labiis admovere, et flatibus per testudinis rimosa dispersis quamdam de spiritu et aura componere rationem. (0321A) Tunc Palaemonem suum rudis et infabricata lingua compellat, tunc numerat quantis servare caulas sit opus excubiis, tunc multiplices luporum insidias quas acuit fames magistra suspirat, tunc in sermonem cadit quidquid efflaverit; huius se solari, huius nititur mulcere collegio. Cui talia agenti si quis sermocinantem fidibus citharam doctus admoveat, et loquacia fila irrisor urbanus apportet, in ancipiti est quid eligat nuda simplicitas, dum lyrae tactus, licet errantibus digitis, dulcem et qui animam frangat crepitum reddit: nefas tamen putat, si alieni tractus amo e propositi, avitam discat scientiam non amare; ut dum infrenis ambitus rusticantis doctrinae terminum non metitur, superiorum affectu, et ipsa se possibilia intelligat perditurum: cum nescientem quid valeat mapalium alumnus ipsa paternae institutionis mediocritas quasi externa contemnat. (0321B) Non aliter me, vir amplissime, inter maxima curiae sidera computande, iubar facundiae, ingeniorum flamma, splendor eloquentiae, dictionum census, per nemorum invia ad instar pastoralis fistulae quae viliter narrantur, oblectant, metuentem citharam tuam, laudantem plectra, quae, ut superius texui, agrestibus digitis meis urbanus adiungis. Amove, quaeso, quam adhibes ad invitandum me, elucubrati sermonis illecebram. Absint quibus etiam apud peritos uteris vincula colloquii. Compesce verborum digitos, quibus soletis renitentium animas ad desideria vestra compellere. Liceat me aut silentio inscitiam tegere, aut per stridentem stipulam aliis triviale carmen afferre; vobiscum fabulari, res est meriti veteris, et novae felicitatis. Quod si mei immemor ego tentavero, adeptus contra utilitatem propriam solis currus, iuste subeo Phaethontis exemplum. (0321C) De quo quia sermo contigit, et forma cautionis accessit, quid facto opus sit, subiectum carmen ostendit.
Fama refert, veterum quae nescit perdere gesta,
Quae loquitur semper quidquid in orbe fuit.
Germina dum lucis Titan dispergit in axem,
Et ditat mundum nobilibus radiis:
Uda vaporiferas cohibent dum lora quadrigas,
Et nitidum gurges mittit ubique diem.
Undantes doctis manibus sol flexit habenas,
Artificem dominum lux bene nota tulit.
Sed Phaethontaeo postquam dare regna precatu
Non exploratis viribus instituit:
Degenerem primis rectorem motibus astrum
Sensit, et excussis currere coepit equis.
Tunc totam sonipes lucem de naribus efflans
Non tenuit legis tempora certa suae. (0321D)
In flammam cessit splendor, quod luminat ussit,
Quodque animat terras exitium peperit.
Tunc et Hyperboreas dum frangit lampade crustas
Epotis Tanais siccus abibat aquis.
Crystallum fluxit, sed cursus fluminis arsit:
Quod lapides solvit, nexuit Eridanum.
Sic ego rhetoricum tentans transcurrere callem,
Aggredior currus solis et imperium.
Nescio quid variis impendam sideris oris,
Nescio quid teneam, cuncta calor superat.
Curia te pollens teretem formavit ad unguem,
Et patribus iussit lumina ferre tuis. (0322A)
Tu Phoebum reddis: fumat tibi victima pinguis,
Pro qua cessissent fulmine coelicolae.
At mihi vix illud transmittunt pauperes horti,
Rubra quod acceptum testa refutat olus.
Sum, fateor, cuius distillent verba relatu,
Quae maciem monstrent pauperis ingenii.
Carmina nulla cano, nec me modulante Camoenas
Mansurum dabitur pollicis ore sophos.
Quidquid Apollineo loquebamur pectine, cessi
Oblitus linguae, quam mihi fila dabant.
Rustica per teneras errat mihi dextera chordas,
Confringunt dulces barbara plectra modos.
Ah quotiens vitreis Helicon mihi fluxit in herbis,
Arridens labiis quae facit unda sitim! (0322B)
Ah quotiens hederis redimitus tempora duxi,
Aonium mulcens carmine concilium!
At nunc per silvas, inter spelaea ferarum,
Agrestem certus ducere militiam,
Grandia per validos commendo semina sulcos,
Ut germen vitae destituant lolia.
Lactea ne mentem denudent verba solutam,
Et dictis mollis dicar et ingenio,
Non mihi per campos discurrat lingua patentes,
Mascula nec lituis dicta feram gravibus.
Ne mea grandisono flammentur corda cothurno;
Et tumidus scriptis moribus esse puter.
Qui mihi tunc portus famam petit undique lector.
Sed stabilis pudor est, si taceam, proprius.
Tu coelum teneas, me terris linque quietum,
Qui solum novi, quod bene nil didici.
IX. DICTIO QUAE HABITA EST IN NATALI SANCTI AC BEATISSIMI PAPAE EPIPHANII, IN ANNUM XXX SACERDOTII.
(PL 63 0322B) Praefatio.
(0322C)
Sentio quid plerique taciti loquantur in sensibus, et apposita cordis aure vocem cordis intelligo. Clamant enim ista silentia quid sibi alienae professionis homo quaerat ex themate, quid insignitus humilitatis titulis per crepantes ex more vulgi cuneos vocem plausus exspectat, quos tumescentibus fautorum bullis aura popularis exsuscitat. (0322D) Olim talia dicunt debuisse componi, cum adulantibus adolescentiae floribus et pueritiae adhuc in illo, et saecularis licentiae verna riderent, cum reboantibus efferri decuit acclamationibus, tunc cum capi potuit etiam fucatae voluptatis specie: nunc cur recitet publice, quem laus nec decet publica, nec delectat? Hi meminerint quod ego rem nostri muneris ago, quem in sacerdotis praeconiis constat sentire quae debeam. Cui quamvis nunc intempestivis laudibus reddam modica, tamen maxima post debebo, in cuius ministerio quidquid valeo praestat impendi. Simul etiam percepi animo quod si reddenda est de otioso sermone ratio, non minus de otioso silentio. Erant enim otiosa silentia, si laetantibus circumfusis omnigenum mentibus solus, cum dare possem, verba subtraherem. (0323A) Quippe cum etiam in obsequiis coelestibus hymnos deceat adhiberi, et credamus exsortem humanitatis Dominum hominum meris laudibus demulceri, et hoc ab his speciali quodam iure quos donavit lingua reposcere. Quid antistes faciat, qui propriis orationibus egit ut possim? Scriptum est enim: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere (Isai. I., 4) . Oportet nunc, ut censeo; et ad loquendi tempus ostium cordis aperitur. Sed nunc non ego in poeticis laudibus ora laxabo. Absit a me sentina carminum, quae sicut vera non laudat, sic nec vere laudatur. Nunc favete mentibus certa dicturo. In quo opere si minora pro ingenii exiguitate non dixero, pro iactantia maiora non fingam.
Vatibus antiquis dicendi maxima virtus
Illa fuit, doctis si scirent fallere verbis. (0323B)
Laus erat in laudem mentitum pangere carmen.
Tunc operi fraus apta fuit: nam more poetae
Servantes quod crimen habet, vetuere pudore
Vera loqui, carmenque fides despexit ubique.
Ars placuit, quam culpa decet: nam doctior error
Extorsit certis metuenda poemata linguis.
Lex docuit sine lege loqui, cum vindicat arte
Quidquid iura negat fandum: retinacula morum
Numina fallaci finxerunt sordida cantu.
Phoebum, et ter ternas dixerunt esse sorores,
Castalium laticem, varias quoque Palladis artes.
Tum laurus, tripodas, cortinam, tympana, plectrum
Narrabant: illos a veri tramite fugit
Sensus, et errantes visus delusit imago. (0323C)
Nunc linguam citharae, quae cantat pollicis ore,
Sperne fides: magis ille veni nunc Spiritus, oro,
Cuius inexhausto reviviscit semper in anno
Quidquid terra creat, gignit mare, parturit aether.
Qui freta diffundit, solidum dat corpus in arvis,
Saxa ciet iussu, metuit quem cautibus horrens
Caucasus, aurito famuli cum fortia sensu
Corda domat: qui cuncta videt, quem cuncta tremiscunt;
Fons, via, dextra, lapis, vitulus, leo, lucifer, agnus,
Ianua, spes, virtus, verbum, sapientia, vates,
Hostia, virgultum, pastor, mons, rete, columba,
Flamma, gigas, aquila, sponsus, patientia, vermis,
Filius excelsus, Dominus, Deus, omnia Christus. (0323D)
Nunc precor ut dictis adsit: qui pectora prisci
Vatis ut ingressus, Pharaonis tempore regis,
Adiuvit gracili locuturum voce prophetam.
Se stupuit tunc ipse, reor, bene conscius oris,
Murmuris et soliti, complentem principis aures
Pondere, voce, sono, sensu, probitate, pudore.
Tu famulum, tu, sancte, mone: da solvere grates,
Quas debere iuvat: sanctum complectimur omnes
Ecce diem, voluit quo se iubar indere terris,
Promptius et radiis animas animare propinquis. (0324A)
Quo gaudet mundus, cum non sint gaudia mundi:
Cernis adorantem pavidos submittere vultus
Vatis in obsequium? Natalis tempora sentit
Festa, nec admissis contemnit tristis alumnis.
Iste dies cunctis vitae, cunctisque salutis
Causa fuit, veteris dissolvens vincula noxae.
Christus in hoc tribuit decus et tamen in arvis
Ausoniis, parili populos qui mente gubernet,
Et gentes pietate regat: quibus auctor Olympi
Pollicitus simili regem probitate paravit,
Dexter et ipse Deus solio dat iura corusco.
Proximus hic coelo, cui recti conscia mens est,
Semper erit, quem iusta probant, quem iudice mundo
Publica vota legunt: fateor, suffragia magna
Contulit, ut sedis gremio frueretur inemptae.
Libera te dominum posuit sibi turba perennem,
Servitio laudanda suo. (0324B) Proh quantus ubique
Fervor erat! sancto mundi plaudente tumultu,
Omnibus idem animus, turbis vox omnibus una.
Sic tamen alterutrum certabant vincere votis,
Ceu sibi cum diro bellandi cominus hoste
Causa foret: vulgus proprio tunc sanguine vicit,
Pollicitum quotiens fuerit sufferre pericla.
Caspia non aliter cum tigris feta Niphatem
Circuit, aut catulos rapiendi format ad usus,
Ardet in absentes, saevis mortalia mandat
Membra animis, hominumque necem petit ore cruento. (0324C)
Alter in hoc senium teneris miratus in annis,
Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
Alterius contenta parum de sanguine mens est,
Digna referre viri virtutum stemmata mille
Commemorat: quanta tituli tunc claude superstant,
Vincuntur quotiens, et morum gloria victis
Parturit insignem per saecula longa triumphum?
Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore vernat
Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
Laudibus ad coelum portat: decus illa profecto
Attulit huic facies, quae multis causa pericli
Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.
Sic ubi contingant, vel formae commoda sanctis
Mentibus accrescant, bello se vincere certant
Tunc homines, funditque decus vel munera terra
Dextra animae, vivitque sibi, dum deperit illi.
Haec cum multiplici populus narraret ab ore,
Una fuit cunctis sententia fixa catervis. (0324D)
Turba sacerdotum, venerandaque curia saeclis
Elegit, voluit, meruit, suscepit, amavit.
Ecce aliud dictuque novum, mirabile cunctis
Transieram, quod quisque pavet, quod suspicit orbis.
Vix primaevus erat, tremulis cum limina lucis
Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
Blandior a tenero succus subducitur haustu:
Callida mentitum genitrix cum forte saporem
Herbarum querulis infundit dura labellis,
Nesciat ut natus gustu cognoscere matrem. (0325A)
Unde subornatum sorbetur, lacte negato,
Faucibus insuetis ridenda fraude venenum.
Istius illa fuit, cum signum contigit, aetas.
Nam fulsisse ferunt huius cunabula magno
Lumine, cum tantus micuisset splendor in illo,
Quantus in obsequium potuit tum fungier aether:
Cum iussus servire viro, mortalia raptim
Membra levat lapsu gradiens celer ignis Olympi,
Cornipedum pernix cursus imitatus equorum.
Prospera non aliter puerum tunc flamma pererrans
Circuit, illustrat, veneratur, suspicit, ambit. (0325B)
Tum pavidus genitor submisso lumine fatur:
Summe Deum, sancti custos qui culmine coeli
Omina dextra facis, quae cernis lumine dextro:
Hunc tibi de primis et adhuc reptantibus annis,
Sancte pater, voveo, quem necdum cassibus arctis
Lubrica terrenis innectunt saecula culpis.
Nec faciant: sit, summe Deus, tibi munus opimum.
Haec ait, et lacrymas quas promunt gaudia fundit.
Crispinum petit inde libens, quem dicere digno
Non datur eloquio, nec si modo surgat Averno,
Qui potuit rigidas de rupibus Apennini,
Flumina cum starent, ad plectrum ducere silvas.
Helias fuit hic mage: nam quis Helisaeum
Linqueret in terris, duplicato munere palmae.
Nutrivit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
Pressit, evangelicis plena est cui dextra papillis.
Salve, sancte parens, semper salvete, recepti
Crispini cineres, ad cuius iura redundat
Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignum. (0325C)
Tu bene transmissum tibi censum possides haeres.
Res non parva docet triplicatis iuncta talentis.
Monstrat ab occidui revocatum partibus orbis
Quod supplex captum transmisit Gallia vulgus,
Effera te viso didicerunt pectora flecti,
Armatum precibus superasti, maxime, regem.
Sic pugnax gladios obtundit verbere lingua,
Sic ferrum expugnat verborum lamina fortis.
Nam si fanda ferunt, sociant qui maxima parvis,
Sic Dominum exspectat domitatis villicus arvis,
Cum bene mollitos incurvi dente ligonis
Scribit agros, faciemque soli sic pectit aratris,
Ut spumet plenis currens vindemia labris. (0325D)
Inserit externas peregrino in cespite plantas,
Advena coniunctis sociatur nexibus arbor,
Truncantur stirpes, demessum falce maritat
Virgultum, tenero lignum mordetur hiatu,
Germine nobilitas consurgit non sua parvo,
Surculus ignoto coalescit munere dives,
Dum madefacta novo iungit plantaria libro.
Paestanis pariter depingit terga rosetis,
Regius agresti vestitur murice campus.
Lilia pro nitidae funduntur lumine calcis:
Tunc pingit violas, cythisos, colocasia, calthas,
Cinnama, serpillum, narcissos, balsama, costos.
Tunc rediviva serit quae portat germina phoenix.
Hunc iubet adveniens dominus discumbere servum:
Surgit, et ipse suis manibus dat fercula mensae.
Sic tua ter denis, animarum cultor, in annis
Halant rura rosas, interpellata nec ullis
Frigoribus marcescit humus, quam vere perenni
Servat odorato meritorum cespite doctor. (0326B)
Arbuta siccantur quotiens tua rore negato,
Infundis lacrymis, cophinum quoque congeris illic
Stercoris immundi: tunc ramis surgit opimis,
Tum fecunda Deo nascendi iura superstat.
Suscipe nunc dexter, vitae lux aurea nostrae,
Gaudia quae faciunt modicum tibi promere carmen.
Cum mea vota Deus produxerit ordine cepto,
Fulserit et docilis quem plantat dextera palmes;
Debita post centum reddam tibi fortius annos.
En statui quodcunque tibi nunc scalpere carmen;
Nodoso sub iure, pater, quod nexuit arctis
Diversa sub fronte modis lex proxima poenae,
Usquam ne fallax mutaret syllaba. Dixi.
(PL 63 0326B) X. HYMNUS VESPERTINUS.
Nigrante tectam pallio
Iam terra noctem suscipit. (0326C)
Ut viva dulci funere
Reconvalescant corpora.
Mortis figura blandior
Bustum soporis admovet,
Anhela lucis aestibus
Dum mens tepescit otio.
Lux, Christe, vita, veritas,
Ne fusca somni tempora,
Tetris parata umbraculis,
Nos ad tenebras evocent. (0326D)
Nox nulla nos subdat sibi,
In noctis atrae tegmine,
Sed nec caloris ebrii
Mentita pingat corpora,
Verum reatum nesciis
Falsi ministrans criminis.
Tu per quietis munera
Assiste custos pervigil. (0327A)
Hostis procul sit callidus:
Quod laedit, illud dormiat.
Qui dente saevo mandere
Certat cubantes lectulis,
Hic membra vinctus lugeat
Pulsare sese quos foves.
Madente carne spiritus
Non enecetur naufragus.
Ornet cubile castitas,
Quae prima virtutum micat:
Vivat fides in pectore,
Quae luce vernat perpeti.
(PL 63 0327A) XI. HYMNUS II. IN TEMPORE TRISTITIAE.
(0327B)
Deus perenne gaudium,
Pax, Christe, cordis anxii,
Portusque fluctuantium.
Quem nec procella, turbidis
Si verrat ima motibus,
Potest fugare a pectore.
Qui mersa ponto sublevas,
Qui subiugata sarcinis,
Qui dux prophetae naufragi,
Dum vivit esca belluae,
Dum nescit aequor quod tenet,
Tutum ferino gutture
Exactor abrumpe cibum.
Diro reductus remige,
Custode salvus pessimo,
Vates locutus te Deum
Tunc iussa gessit fortior. (0327C)
Immunda lymphis sobriam
Per busta terris vixerat
Vivens sepulcra pertulit,
Viventis ornet prandium.
Secreta ceti prodidit
Testis verendus intimi.
Sic nos precamur, rex Deus,
Moerore fractos ut cibum
De ventre curarum rape.
Vivit medullis quod necat,
Turbantur alta viscerum,
In fonte carnis ardor est,
Qui mergit, urit, afficit:
Sed si serenus aspicis,
Pressura gignet gaudium.
(PL 63 0327C) XII. HYMNUS III. DE S. CYPRIANO.
(0327D)
Vatis Cypriani et martyris
Cor, lingua, sensus, dignitas
Mortem ferendo proferunt.
Vitalis ictum nex dedit,
Mucrone parta lux micat. (0328A)
Dictis fuit praefulgidus,
Et ore dives unico,
Torrentis unda gurgitis,
Impacta cornu spicula
Sermone vincens promulo.
Opes verendi pectoris
Qui iure Christo reddidit.
Nunc munus implet pristinum,
Orator orat, obtinet,
Et dura causis temperat.
Facit beatos ex reis,
Peccata rumpens carmine.
Non flamma, carcer, vinculum
Potest nocere quos iuvat.
Mactare iussus hostias,
Lugenda risit numina. (0328B)
Instante mox periculo,
Fugit pericla funere.
Parvas loquendi schemate
Moras remisit ictibus,
Accivit enses laetior,
Currente letho plus celer.
Proconsul esse saevior
Nequivit ille Maximus,
Dum quod minatur munus est:
Nec tardat ira lenior
Christum volentes visere.
(PL 63 0327C) XII. HYMNUS III. DE S. CYPRIANO.
(0327D)
Vatis Cypriani et martyris
Cor, lingua, sensus, dignitas
Mortem ferendo proferunt.
Vitalis ictum nex dedit,
Mucrone parta lux micat. (0328A)
Dictis fuit praefulgidus,
Et ore dives unico,
Torrentis unda gurgitis,
Impacta cornu spicula
Sermone vincens promulo.
Opes verendi pectoris
Qui iure Christo reddidit.
Nunc munus implet pristinum,
Orator orat, obtinet,
Et dura causis temperat.
Facit beatos ex reis,
Peccata rumpens carmine.
Non flamma, carcer, vinculum
Potest nocere quos iuvat.
Mactare iussus hostias,
Lugenda risit numina. (0328B)
Instante mox periculo,
Fugit pericla funere.
Parvas loquendi schemate
Moras remisit ictibus,
Accivit enses laetior,
Currente letho plus celer.
Proconsul esse saevior
Nequivit ille Maximus,
Dum quod minatur munus est:
Nec tardat ira lenior
Christum volentes visere.
(PL 63 0328B) XIII. HYMNUS IV. DE PENTECOSTE.
Et hoc supernum munus est,
Quod linguis lingua militat. (0328C)
Quis non tonantis praemia
Per dona eiusdem proferat?
Facit loquendo qui sapit,
Dignum loquatur ut Deo.
Infundit ecce Spiritus,
Et ora rursus instruit.
Intrat veterno pectora
Eviscerata nubilo.
In hac apostolis die
Dum verba Verbum dividit,
Sermone mundi praepotens
Et corda mundi contulit.
Summi feratur laudibus
Homo, habet ora gentium.
Thrax, Gallus, Indus unus est. (0328D)
Quod blanda ludit Graecia,
Quod saevit atrox barbarum
Stridor Canopi murmuris,
Quod lingua latrat Parthica,
Pectus replevit hospitum.
Mundi ad salutem curritur
Nolente mundo tot viis. (0329A)
Quod sacra nunc remissio
Paschalis instar gratiae
Dum mysticam septemplici
Ornat coronam munere.
Augmenta plenitudinis
Opes ministrant diviti.
Nunc mente, voce psallite,
Hoc nostra vox et mens Deo.
(PL 63 0329A) XIV. HYMNUS V. DE S. STEPHANO.
Quid Stephano potentius
Dicas coronam, martyr est.
Hoc est homo, quod praemium.
Fructus laboris nomen est.
Laus haec brevis prolixa sit;
Sic evocantur inclyti. (0329B)
Necis minister, aspice,
De morte vitam conferens.
Hoc dat salutem, quod necat.
Felix sub istis ictibus
Fit sempiternus exitu.
Cruore lucem praeparat,
Coelum sepulcri munere,
Hostem ut triumphus effugat;
Ceu palma sic congreditur.
Hic primus intravit viam
Nullis subactam gressibus.
Secreta lustravit poli,
In veste carnis abditus
Clamavit, Ecce Filius
Consistit in dextra Patris. (0329C)
Dum saxa ferrent impii,
Dum mille lethi machinas,
Solus bonorum conscius,
Orabat ex fide loquens,
Ne nescientes noxios
Coelestis ira perderet,
Insons erat vesania,
Reum furor provexerat,
Per vota currebat labor:
Crucem gemebat carnifex,
Crescente quem subegerat.
(PL 63 0329C) XV. HYMNUS VI. DE S. AMBROSIO.
Coelo ferunt Ambrosium
Nomen, honor, vel actio. (0329D)
Nil debet hic facundiae,
Dos omnis est a moribus.
Fortis iuvantem non cupit
Umbone munitus suo.
In carne carnis nil agit
Regina mens in corpore,
Confregit omne lubricum,
Sic vixit ille non sibi,
Sed totus auctori Deo. (0330A)
Adiectus hinc apostolis,
Reduxit expulsam fidem,
Dixit triumphos martyrum
Linguae virentis laureis.
Hic ore praedam sustulit
De fauce serpentis feri.
Qui bella Christi militat,
Nudus timetur ensibus.
Vivit sepultus et iuvat,
Clavum tenens Ecclesiae.
Iustina vires perdidit,
Dat poena Vati praemium.
Sedis memento lux tuae,
Exorna, sancte, posteros. (0330B)
Auctore fultus nobili
Ne dux sereni culminis
In nube tectus horreat.
Qui pastor est antistitum,
Quod fucat, omne submovet:
Gregem gubernat principum,
Magister est docentium.
(PL 63 0330B) XVI. HYMNUS VII. DE ASCENSIONE DOMINI.
Iam Christus ascendit polum
Necavit ante funera,
Lethum sepultus expulit,
Mors mortis impulsu ruit. (0330C)
Cantate factum saecula,
Funus subegit Tartarum,
Vicit peremptus exitum:
Mors inde luget pallida,
Praesumpsit unde gaudium.
Escis vorator captus est.
Est praeda raptor omnium.
Iam rete vinctum ducitur,
Iacet catena in nexibus.
Serpens venena protulit,
Mitis terit superbiam,
Agnus leonem eviscerat.
Plus istud est potentiae,
Quod nostra, Christe, suscipis,
Et veste servi absconditus
Nos ad triumphum provehis:
Quam si e coruscis sedibus
Fulgore terreres reos. (0330D)
Deus patet per omnia,
Nullo remotus tegmine:
Sed ut iacentes erigat
Dignatus esse quod sumus,
Redemit ipse ius suum.
Ovem revexit perditam
Pastoris ad custodiam. (0331A)
Levate portas, angeli,
Intrat tremendus arbiter,
Maior tropaeis hostium.
(PL 63 0331A) XVII. HYMNUS VIII. DE S. EUPHEMIA.
Quae lingua possit, quis valeat stylus,
Tantae triumphos virginis eloqui?
Nunc mente molles discite masculi:
Exempla praestat, sumite desides,
Puella fortis cum superat viros.
Virtus teneri nescia semper est,
Nec iura sexus, fractaque mens ei,
Quae corde Christum conciperet semel.
Solvunt caducis pectora vinculis,
Quibus repostus mentibus est Deus. (0331B)
Tormenta torsit fortia corpore:
Lassante poena crevit amor crucis.
Si scire posses vincere martyrem,
Vesane tortor, parcere disceres.
Flammas, flagellum, carnifices, rotas,
Cui crux sequenda est, non metuit nimis.
Hanc cum caminis igne crepantibus
Iussisse fertur praecipitem dari
Priscus, veneni fonte nocentior
(Nam sic feralem tempore sordido
Dixere sanctae virginis arbitrum)
Huius ministri dum cuperent nimis
Fornacis escae tradere martyram,
Lux tunc Olympi luce serenior
Opus removit saeva volentium:
Cum voce monstrant qui gladium simul. (0331C)
Nos hinc precamur dirige Tartaro,
Nam nostra sanctam non violat manus.
Turgescit illi felle iecur calens:
Mox saxa, fossas, verbera, bestias;
Maius venenum blanditias parat,
Quibus virago fortiter obstitit.
(PL 63 0331C) XVIII. HYMNUS IX. DE S. NAZARIO.
Angusta vitae tempora,
Parvis coacta terminis,
Mors sancta donat crescere,
Aeterna fines praeparat. (0332A)
De fruge casuum venit,
Quo surgat humanum genus:
In stirpe Nazarius bona
De morte lumen addidit.
Nerone felix principe
Diversa perpessus mala,
Lustravit orbem non gravi
Pavore cordis algidus:
Sed ut profanis inderet
Quo calle conscendant polos,
Verus magister actibus
Exempla, non verbis dedit.
Nam ductor ille fortis est,
Qui bella viribus docet.
Quem dicta militem trahunt,
Si dux gerendis abstinet?
Ventosa linguae hortatio,
Quod forma praestat, non habet. (0332B)
Sed magna postquam semina,
Scribente terram sarculo,
Glebis refudit optimis,
Mediolanum mox petit,
In qua triumpho nobili
Carnis ruinam reppulit.
Qui caede non digna iacens,
Vatem tremendus mox monet,
Ut clara rursus munera
Mundo refusus adderet.
(PL 63 0332B) XIX. HYMNUS X. DE S. MARIA.
Ut virginem fetam loquar
Quid laude dignum Mariae? (0332C)
Det partus, ornet, exigat
Quod clausa porta, quod patens
Exposcit, ipsa suggerat.
Sint verba ceu miraculum.
Quid mens requiras ordinem?
Natura totum perdidit.
Hoc est salus, quod vincimur.
Cum sola virgo degeret,
Concepit aure filium:
Stupente factum corpore,
Turgescit alvus spiritu.
Quod lingua iecit semen est,
In carne Verbum stringitur. (0333A)
De matre cunctus noster est,
De Patre nil distans Deus:
Utrisque partus integer,
Quae gignit et qui praecipit.
Nil maior ille servulis,
Sed nec minor creante fit.
Fons dicta clausus accipit,
Fons membra clausus egerit:
Nec rima cessit arctior,
Et vera proles emicat.
Dic, mater et virgo, precor,
Quisquamne claudit exiens
Arctantur exta fetibus,
Vinclum pudoris natus est.
(PL 63 0333A) XX. HYMNUS XI. DE S. MARTINO.
(0333B)
Cum gesta Martini loquor,
Nil laude dignum transeo:
Divisa virtus omnibus
Unum coacta praetulit.
Labore magno martyr est,
Victore carnis spiritu:
Hoc est triumphis proximum,
Si bella calcent intima.
Perdente vires corpore,
Res fixa constat laureis.
Sublimat hostem mentium,
Qui vota membrorum fecit.
Hic fontis ignem nesciens,
Calore fervebat Dei:
Undis vapore iunctus est,
Christo dicatus actibus. (0333C)
Qua veste ludum texerat;
Hac rex nitebat aetheris:
Sordente panno acquiritur,
Quo fulget astrorum globus.
Quam iusta commutatio! (0334A)
Astrum rependit indigens:
Et regna mendicus parat,
Mox sacra vitae contigit,
De plebe lusit daemonum,
Iussit favillis surgere:
Vixere tactu funera,
Flagella passus est libens.
Quibus coronam nexuit.
Compulsus ad antistitem
Votum repugnans induit,
Quod sancta complevit fides.
(PL 63 0334A) XXI. HYMNUS XII. DE S. DIONYSIO.
Dionysio Christus dedit
Quot bella, tot victorias.
Exsul piorum civis est,
Urbis supernae particeps.
Constantius vatem loco
Quondam tyrannus expulit. (0334B)
Non cessit iste turbido,
Crevit periculis fides.
Hoc sancta dic professio,
Te poena tradit prosperis:
Optata mercaris malo.
Persiste tortor adiuvans,
Lux haec negando ceditur.
O quam beata adversitas,
Si sic triumphant exsules!
Nihil verendo martyre
Confessor ille destitit.
Dispersa mors quos afficit,
Ad vota mortis evolant.
Nil lenta perdit coctio:
Intrat latenter abdita.
Vitale funus moeror est,
Velox medela transitus. (0334C)
Risit furorem principis,
Fide manente cursitans:
Fixus per orbem ducitur,
Qua sol coruscat acrior,
Negans bibendi copiam,
A te, tremende, sumimus
Ceu nostra, quae remuneras
Tu mitte sanctum poscere,
Quod ipse nobis conferas.
(PL 63 0334C) I. EPITAPHIUM HOMINIS BONI.
(0333D)
Mente bonus, probitate nitens, et nominis auctor
Sic iacet angusto dic dolor in tumulo?
Spes domus immensae modico contecta sepulcro est,
Artantur parvis culmina cespitibus.
Quid decus in pueris, quid praestant limina vitae? (0334D)
Non exspectatis mors venit ordinibus.
Quid iuvat hunc, teneris senium quod praetulit annis
Funeribus iunxit funera multa suis.
Occidit, heu, iuvenis, qui texit crimina vitae
Tempore culparum vivificante Deo.
Aspice, primaevos metuis qui forsitan annos,
Aetas vincentem non tenuit puerum. (0335A)
Exemplum terris linquens, ad sidera raptus
Confessis rectum quam bene monstrat iter!
Bis denas hiemes, totidem transcendit aristas,
Quem subito ex oculis sors inimica tulit.
(PL 63 0335A) II. EPITAPHIUM HABUNDANTII V. I.
Nunquam morte perit meritis post busta superstes,
Funera sublimem non capiunt animam.
Sanguis, honor, genius, probitas, constantia, census
Interimunt multis dotibus exitium.
In commune bonus non sentit damna sepulcri:
Fila legunt Parcae quae dederant miseris.
Pendula lassantur quae plebem stamina portant,
Fortia contingunt licia nobilibus. (0335B)
Cana venerandi renovabant saecula mores:
Inque vicem templi pectora munda tulit.
(PL 63 0335B) III. DE EPIGRAMMATIS PER ARMARIA DOMNI FAUSTI FACTIS.
Consona diversis finxisti carmina libris,
Suscipiat gaudens littera quod tribuit
Nescio qui tantum non laudet, Fauste, pudorem,
Cum reddis si quid lecta dedere tibi.
Depositum perdit mens recti nescia semper,
Ad mores redeunt haec documenta probos.
Si tamen admittis dexter mea verba, fatebor,
Qui pollet magnis parvula iure fugat.
Laudentur tereti quos pingis carmine vates,
Mascula rhetorico schemate lingua tonet.
Ceu Paulus Christum docuit hominemque Deumque,
Quo praestat cunctis gaudeat eloquio. (0335C)
Attica per Graios ditentur dogmata sensus,
Et nostrum stupeat Graecia docta decus.
Moralis strictis, narretur physica certis,
Historiam monstrans indicet historia.
Comica per limam numerentur, fortia plausu,
Conveniunt operi lucida dicta tuo.
Non valet haec alter: sed Faustum dicere summa
Ludus erit semper, si bene nota loquor.
(PL 63 0335C) IV. DE PLAUSTRO QUOD EPISCOPUS DONARAT.
Antistes summus Plaustro te nobile donat.
Pandit iter magnis, omina dextra facit.
(PL 63 0335C) V. EPITAPHIUM RUSTICAE.
Rustica, perpetuae non te sors pallida vitae
Sustulit, interitum nec tibi morte dedit. (0335D)
Purior aetherias graderis sine carne per arces:
Sic vitam castae funera nobilitant. (0336A)
Quid mirum, viduata tibi sat constitit aetas,
Coniugis ad natum cum bene ductus amor.
(PL 63 0336A) VI. EPITAPHIUM MELISSAE.
Corpore devicto moritur quicunque, superstat:
Donat lethi legem crimina sola homini.
Nil tibi, virgo, perit: carnem mens pura refudit
Quae nunquam mundi vixit in obsequiis.
Funera, busta, rogi, scelerum stipendia cessent:
De vita ad vitam transitus iste placet.
(PL 63 0336A) VII. (SERPENS AENEUS IN CRUCE.)
Occisor mortis, dux vitae, planta salutis,
Aspice, nunc serpens ecce venena fugat. (0336B)
Et quod supplicii species et mortis imago
Iam fuerat miseris, est mihi certa salus.
(PL 63 0336B) VIII. VERSUS IN BASILICA SANCTI XYSTI EPISCOPI FACTI ET SCRIPTI, QUAM LAURENTIUS EPISCOPUS FECIT.
Antistes genio pollens, probitate, pudore,
Ornavit donum meritis, et lumina vitae
Ad pretium iungens operis, haec templa locavit.
Lapsa per incertos non spargit fama recessus;
Sed veteris facti vivit lex aucta per aevum,
Quam dexter capiat Laurenti munera Xystus.
Sic manet officium, quod sanctis contigit olim.
Obtulit hic templum, veniens quod consecrat ille.
(PL 63 0336B) IX. ITEM IN BASILICA SS. QUIA ARSERANT AEDIFICIA QUAE PRIUS IBI FUERANT, ET SIC FACTA EST.
(0336C)
Vilia tecta prius facibus cessere beatis.
Sic splendor per damna venit, sic culmina flammis,
Consurgunt habitura Deum. Si perdita crescunt
Ignibus innocuis, si dant dispendia cultum;
Qualis erit reparans crepitantibus aucta ruinis?
Laurenti tua bella gerens incendia vince.
Sordida marcenti latuisset terra recessu,
Si status faciem tenuissent antra vetusta.
Sed postquam superi flammas misere secundas,
Ad lumen cineres traxerunt ista colendum.
Huc oculos converte pios, qui cuncta vapore
Praedicis mundanda, pater, rebusque docendos
Instrue, ne verbis titubet mens nescia recti.
(PL 63 0336C) X. IN DOMO MEDIOLANI.
(0336D)
Aedibus ad genium duo sunt concessa per aevum,
Si niteant crustis, aut domini merito. (0337A)
Herbida pasturam simulantia saxa virentem
Illiciant oculos nobiliore dolo.
Pellat opus tamen arte, regat natura figuras,
Viscera dum lapidum fingit imaginibus.
Candorem roseo perfundat doctor ab ore,
Depingat sparsis congrua membra notis.
Aurum, culmen, ebur, tabulas, laquearia, gemmas
Non datur humanis plus rutilare bonis.
In pretio cautis fors et sine lege iocatur.
Moribus ut constes, crede, laboris erit.
(PL 63 0337A) XI. (IN BASILICA APOSTOLORUM NOVARIAE.)
Antiquum ecce nitet templum, quod sorduit ante,
Cui faciem veterem lux nova composuit. (0337B)
Perdidit antiquum quis relligione sacellum,
Numinibus pulsis quod bene numen habet
Di quibus hoc patuit, possessas linquite sedes.
Quod fecit Victor, victor ubique tenet.
Addidit ad cultum merito successor et actis,
Qui morum nomen hinc, Honorate, geris.
Nubila viperei qui gestat corda veneni,
Non datur ut faciat culmina pulchra Deo.
(PL 63 0337B) XII. (ITEM IN DOMO MEDIOLANI.)
Aspice de cuius biberit domus arcta fluentis,
Atria quod superat porticibus modicis.
Pontificis summi studio constructa renidet,
Laurenti proprium possidet ista diem.
Splendida per census consurgunt tecta ruinam,
Occasum nescit quod venit a Domino. (0337C)
Vix caries senium comitata hoc deterit unquam,
Gloria factoris quod bene condiderit.
Fabula de magnis nunquam tacitura reservat,
Quod vincens aevum nomen ad astra ferat.
(PL 63 0337C) XIII.
Ille fuit rigidi semper servator honesti,
Terribilis culpis, supplicibusque pius.
Quem nunquam flexit vitium, miseratio semper,
Iudicium facie certus ubique dedit.
Crimina corripuit vultu, compuncta refovit,
Conscia secreti detulit ora tui.
Hunc utero genitrix coelestem fudit in aulam,
Ubera subducens tradidit uberibus.
Cana venerandum stupuerunt saecula vatem:
Moribus ante fuit, quod gerit officio.
(PL 63 0337C) XIV.
(0337D)
Qui possessa diu felix habitacula liquit,
Quae crevit Domino sic viduata domus. (0338A)
Aulica suscipiens moderamina raptus inemptum
Quod pretio mentis quaeritur, obtinuit.
Nunc locus irriguo retinet quod sorbuit haustu,
Prospera custodiens faucibus acta semel.
Extemplo quisquis successit mansor et haeres,
Ingresso dextrum contulit ista pedem.
Quid praestet consors ad sanctam discite vitam,
Si reddunt mundos tecta dicata viros.
(PL 63 0338A) XV.
Da, Pater omnipotens, per saecula longa, precamur,
Spes et certa piis hospitibus venia.
Candida ne meritis fuscentur stamina nostris,
Neu metis sistat palma parata meis.
Surgat qui propriae genitricis fotus in alvo
Ad gustum vitae per tua dona venit. (0338B)
Tu mea vel tenui perfundis corda sapore,
Tu testem linguam sanguinis esse facis.
Celsa tenebroso frondescunt arbuta luxu,
Quae nullis strinxit falcibus agricola.
(PL 63 0338B) XVI.
Eloquium certus naturae constitit index,
Perfecti fontem quaerere qui sitiat.
Libertas semper studiis reseratur honestis,
Infabricata latet nobilitas studiis.
Captivum venis servasset terra metallum,
Ni daret inventor quod vocat in medium.
Scrutator fulvum concessit pallidus aurum,
Qui polit, ingenium sic facit esse suum.
Hactenus Ionium perlustrans remige pauco
Ad portum cymbam flecte, Thalia, meam.
(PL 63 0338B) XVII. SUPER REGIAM TRICLINII IN DOMO.
(0338C)
Navita per postes suspendit munera ponti,
In foribus propriis flumine parta gerens.
Venator portis apponit missile ferrum,
Vestibulum galea comitur armigeri.
Discitur in valvis ars, virtus, nomen, origo.
Nos frontis signo credimur esse Dei.
Sic nostrum pande studium dux littera recti,
Ut domus ingenium non taceat Domini.
Qui gestas Latium satiatus pectora rorem,
Aspice serpentes hic Heliconis aquas.
(PL 63 0338C) XVIII. IN MISSORIO, QUOD HABET LORICATUM IUVENEM SUPER EQUUM, TENENTEM VICTORIAM IN MANU.
(0338D)
Ecce tenet victrix pennatum dextera numen:
Venit, et ad reditum non habet arma viae. (0339A)
Pugnacem gestans sonipes per terga minatur,
Advena cui terror ridet in arte bonus.
Discat Hyperboreis famosum germen in arvis
Naturae genium, cum simulacra videt.
(PL 63 0339A) XIX. DE LEONE MARMOREO, QUI AQUAM MITTIT IN DOMO.
Aspice deposita blandum feritate leonem:
Ore vomit lymphas pectoris obsequio.
Unda fluit rostro, dens mortis pocula mandit,
Naturam perdens bellua nos satiat.
Effera dum vitreos effundunt guttura fontes,
Dira salutiferis corda lavantur aquis.
(PL 63 0339A) XX. IN BAPTISTERIO AGELLO UBI PICTI SUNT MARTYRES, QUORUM RELIQUIAE CONDITAE SUNT IBI.
(0339B)
Conditor Armenius, supero qui dignus honore est
Hic peperit fontem vivificantis aquae.
Plena salutiferis gestemus viscera lymphis.
Ne sitiat potans contulit una semel.
Rapta sepulturis animavit corpora pictor:
Funera vivia videns mors eat in tumulos.
Illorum tamen iste locus complectitur artus,
Quos paries facie, mens tenet alma fide.