EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carrmina (Cowley)
Saeculo XVII

editio: Abraham Cowley, Carmina, A hypertext critical edition by Dana F. Sutton, The University of California, Irvine, 2007
fons: philological.bham.ac.uk


I.
DE FELICI PARTU REGINAE MARIAE
Dum more antiquo ieiunia festa coluntur,
Et populum pascit relligiosa fames,
Quinta beat nostram soboles formosa Mariam.
Pene iterum nobis, laete December, ades.
Ite, quibus lusum Bacchusque Ceresque ministrant, 5
Et risum vitis lacryma rubra movet.
Nos sine laetitiae strepitu, sine mumure laeti:
Ipsa dies novit vix sibi verba dari.
Cum corda arcana saltant festiva chorea,
Cur pede vel tellus trita frequente sonet? 10
Quidve bibat regi, quam perdit turba, salutem?
Sint mea pro tanto sobria vota viro.
Crede mihi, non sunt, non sunt ea gaudia vera
Quae fiunt pompa gaudia vera sua.

II.

Vicisti tandem, vicisti, casta Maria.
Cedit de sexu Carolus ipse suo.
A te sic vinci magnus quam gaudeat ille!
Vix hostes tanti vel superasse fuit.
Iam tua plus vivit pictura. At proxima fiet 5
Regis, et in methodo te peperisse iuvat.
O bona coniugii concors discordia vestri!
O sancta haec inter iurgia verus amor!
Non Caroli puro respirans vultus in auro
Tam populo (et notum est quam placet ille) placet. 10
Da veniam, hic omnes nimium quod simis avari.
Da veniam, hic animos quod satiare nequis.
Cumque (sed o nostris fiat lux serior annis)
In currum ascendas laeta per astra tuum,
Natorum in facie tua viva et mollis imago 15
Non minus in terris quam tua sculpta regat.

III.
IN FELICISSIMAM REGINAE MARIAE FERTILITATEM

Naturae facies renovatur quolibet anno,
Et sese mirum fertilis ipsa parit.
Sic quoque naturae exemplar regina, decusque,
In foetu toties se videt ipsa novam.
Pene omnem signas tam saepe puerpera mensem, 5
Et cupit a partu nomen habere tuo.
Quaeque tuos toties audit Lucina labores,
Vix ipsa in proprio saepius orbe tumet.
Foecundam semper spectabis, Iane, Mariam,
Sive hac sive illa fronte videre voles. 10
Discite, subiecti, officium: regina marito
Annua iam toties ipsa tributa dedit.

IV.

Dum redit a sanctis non fessus Carolus aris,
Principis occurrit nuntia fama novi.
Non mirum, exsistat cum proximus ipse Tonanti,
Vicinum attingunt quod cito vota Deum.
Non mirum, cum sit tam sancta mente precatus, 5
Quod precibus merces tam properata venit.
Factura o longum nobis ieiunia festum!
O magnas epulas exhibitura fames!
En fundunt gemitum, et lacrymarum flumina. Turbam
Cum regina ipsam parturfudesiisse putes. 10
Credibile est puerum populi sensisse dolores,
Edidit hinc moestos flebilis ipse sonos.

V.

Ergo redis, multa frontem redimitus oliva,
Captivaeque ingens laurea pacis adest.
Vicerunt alii bellis et Marte cruento,
Carole, tu solus vincere bella potes.
Te sequitur volucri mitis Victoria penna, 5
Et famae pennas praevenit ipsa suae.
Te voluere sequi convulsis Orcades undis
Sed retinent fixos frigora saeva pedes.
Te prope viderunt, o terris maior Apollo,
Nascentem, et Delo plus licuisse dolent. 10
Tanta decent Carolum rerum miracula. Tecum,
Si pelago redeas, insula navis eat.
Si terra, vestri comitentur plaustra Bootae,
Sed rota tarda gelu, sed nimis ipse piger.
Compositam placide iam laetus despicit Arcton, 15
Horrentesque novo lumine adornat equos.
Ah nunquam rubeat civili sanguine Tueda,
Nec petat attonitum decolor unda mare!
Calisto in vetitum potius descenderet aequor,
Quam vellet tantum moesta videre nefas. 20
Convenisse feris inter se noverat ursis,
Et generi ingenium mitius esse suo.
Nos gens una sumus. De Scoti nomine et Angli
Grammatici soli praelia rauca gerant.
Tam bene cognatos compescit Carolus enses, 25
Et pacem populis fundit ab ore suis.
Haec illi laudem virtus immensa minorem
Eripuit, nunquam bella videre potest.
Sic gladios solvit vaginis fulgur in ipsis,
Effectuque potest vix prius ire suo. 30
Sic vigil aeterno regnator Phoebus Olympo
Circumfert subitam, qua volat ipse, diem.
Nil illi prodest stellarum exercitus ingens,
Ut possit tenebras pellere, solus adest.

VI.
ELEGIA DEDICATORIA, AD ILLUSTRISSIMAM
ACADEMIAM CANTABRIGIENSEM

Hoc tibi de nato, ditissima mater, egeno
Exiguum immensi pignus amoris habe.
Heu meliora tibi depromere dona volentes
Astringit gratas parcior arca manus.
Tune tui poteris vocem hic agnoscere nati 5
Tam male formatam, dissimilemque tuae?
Tune hic materni vestigia sacra decoris,
Tu speculum poteris hic reperire tuum?
“Post longum,” dices, “Coulei, sic mihi tempus,
Sic mihi speranti, perfide, multa redis? 10
Quae,” dices, “sagae lemuresque deaeque nocentes
Hunc mihi in infantis supposuere loco?”
At tu, sancta parens, crudelis tu quoque, nati
Ne tractes dextra vulnera cruda rudi.
Hei mihi, quid fato, genetrix, accedis iniquo? 15
Sit sors, sed non sis ipsa noverca mihi.
Si mihi natali Musarum adolescere in arvo,
Si bene dilecto luxuriare solo,
Si mihi de docta licuisset plenius unda 20
Haurire, ingentem si satiare sitim,
Non ego degeneri dubitabilis ore redirem,
Nec legeres nomen fusa rubore meum.
Scis bene, scis quae me tempestas publica mundi
 Raptatrix vestro sustulit e gremio, 25
Nec pede adhuc firmo, nec firmo dente, negati
Poscentem querulo murmure lactis opem.
Sic quondam aerium vento bellante per aequor,
Cum gravidum autumnum saeva flagellat hyems,
Immatura sua velluntur ab arbore poma, 30
Et vi victa cadunt, arbor et ipsa gemit.
Nondum succus inest terrae generosus avitae,
Nondum sol roseo redditur ore pater.
O mihi iucundum Grantae super omnia nomen!
O penitus toto corde receptus amor! 35
O pulchrae sine luxu aedes, vitaeque beatae,
Splendida paupertas, ingenuusque decor!
O chara ante alias, magnorum nomine regnum
Digna domus, Trini nomine digna Dei!
O nimium Cereris cumulati munere campi, 40
Posthabitis Ennae quos colit illa iugis!
O sacri fontes! Et sacrae vatibus umbrae,
Quas recreant avium Pieridumque chori!
O Camus, Phoebo nullus quo gratior amnis!
Amnibus auriferis invidiosus inops! 45
Ah mihi si vestrae reddat bona gaudia sedis,
Detque Deus docta posse quiete frui,
Qualis eram cum me tranquilla mente sedentem
Vidisti in ripa, Camo serene, tua!
Mulcentem audisti puerili flumina cantu. 50
Ille quidem immerito, sed tibi gratus erat.
Nam, memini, ripa cum tu dignatus utraque,
Dignatum est totum verba referre nemus.
Tunc liquidis tacitisque simul mea vita diebus,
Et similis vestrae candida fluxit aquae. 55
At nunc caenosae luces, atque obiice multo
Rumpitur aetatis turbidus ordo meae.
Quid mihi Sequana opus, Tamesisve aut Thybridis unda?
Tu potis es nostram tollere, Came, sitim.
Foelix qui nunquam plus uno viderit amne, 60
Quique eadem salicis littora more colit!
Foelix cui non tentatus sordescere mundus,
Et cui pauperies nota nitere potest,
Tempore cui nullo misera experientia constat,
Ut res humanas sentiat esse nihil! 65
At nos exemplis Fortuna instruxit opimis,
Et documentorum satque superque dedit,
Cum capite avulsum diadema, infractaque sceptra,
Contusasque hominum sorte minante minas,
Parcarum ludos, et non tractabile fatum, 70
Et versas fundo vidimus orbis opes.
Quis poterit fragilem post talia credere puppim
Infami scopulis naufragiisque mari?
Tu quoque in hoc terra tremuisti, academia, motu
(Nec frustra) atque aedes contremuere tuae. 75
Contremuere ipsae pacatae Palladis arces,
Et timuit fulmen laurea sancta novum.
Ah, quanquam iratum, pestem hanc avertere numen,
Nec saltem bellis ista licere velit!
Nos, tua progenies, pereamus, et ecce, perimus! 80
In nos ius habeat, ius habet omne malum.
Tu stabilis brevium genus immortale nepotum
Fundes, nec tibi mors ipsa superstes erit.
Semper plena manens uteri de fonte perenni
Formosas mittes ad mare mortis aquas. 85
Sic Venus humana quondam dea saucia dextra
(Nam solent ipsis bella nocere deis)
Imploravit opem superum, questusque cievit,
Tinxit adorandus candida membra cruor.
Quid quereris? Contemnere breves secura dolores, 90
Nam tibi ferre necem vulnera nulla valent.

VII.
AD CELEBERRIMUM COLLEGIUM S. S. TRINITATIS
IN ILLUSTRISSIMA ACADEMIA CANTABRIGENSI

Sancta mihi semper nutrix, et ad ubera cuius
Iam redeo nimium dulcia pene senex,
Accipe parva libens horti plantaria nostri,
Ingenii sicco pauperis orta solo.
Uberiora quidem, cultrix doctissima, ferre 5
Debuit illa tua consita terra manu.
Debuit, at sacri pars infoecunda laboris,
Pars (pudet o) tibi nos inficianda sumus.
Sed tribulos, loliumque et viles inter avenas
Si reperis frugis germina pauca bonae, 10
“Haec mea sunt,” dicis. Haec olim semina cultae
Mandavi terrae, cetera sponte tulit.

VIII.
HYMNUS IN LUCEM

Pulchra de nigra soboles parente,
Quam Chaos fertur peperisse primam,
Cuius ob formam bene risit olim
Massa severa!

Risus, o terrae sacer et polorum! 5
Aureus vere pluvius tonantis!
Quaeque de coelo fluis inquieto
Gloria rivo!

O salus rerum, et decus omne, salve,
Vita naturae vigil actuosae!10
Omnium mater bona cum calore
Iuncta marito!

Unde, momento, quibus e pharetris
Tela per totum iacularis orbem?
Praepotensque divesque, Deique verbum 15
Fassa paternum?

Carceres ipsos simul atque metam
Linquis attingisque, animi sagittis
Ocyor strictis, rapida angelorum
Ocyor ala.20

Aureo lunae bene laeta curru
Auream astrorum peragrare sylvam, et
Vere nocturno reparata semper
Visere prata,

Regiam gaudens habitare solis 25
More in aeternum Scythico vagantem, et
Divitem mundi redeunte gyro
Ducere pompam,

Inter et tantos humilis triumphos
Vermium dignata animare causas, 30
Pauperes dignata hilarare parva
Lampade vepres.

Te fugit nigris comitata pullis
Nox, et adverso latitat sub axe,
Te fugit penna trepidans inerti 35
Noctua somnus.

Discolorato glomerans racemo
Turba pictorum vaga somniorum
Avolat. Mixtas sine more formas
Trudit et urget. 40

Quin et obscoenas repetunt latebras
Soecla serpentum male consciorum,
Nec tibi natura pudens sinistrum
Obiicit omen.

Ad tuos quondam dolor ipse vultus 45
Fertur invitam recreasse frontem,
Cura subrisit, pepulitque rugas
Ore maligno.

Ad tuos quondam timor ipse vultus
Excutit turpem genubus tremorem, 50
Pallor ignescit, capite insolente
Cornua vibrant.

Inverecundi dominator oris
Te tamen testem metuit Cupido.
Flamma cognatis rotat in tenebris 55
Sordida fumo.

Tu, dea, eoi simul atque coeli
Exeris pulchrum caput e rosetis,
In tuas laudes volucrum canoris
Personat hymnis 60

Aula gaudentis reserata mundi.
Spectra discedunt, animaque noctis,
Vana disceduntque tenebrionum
Monstra deorum.

Te bibens arcus Iovis ebriosus 65
Mille formosos revomit colores,
Pavo coelestis, variamque pascit
Lumine caudam.

In rosa pallam indueris rubentem,
In croco auratam indueris lacernam, 70
Supparum gestas quasi nuda rallum
Lilia complens.

Fertilis Florae sobolem tenellam
Purpura involvis violas honesta
Veste segmentata operis superbas 75
Larga tulippas.

Igne concreto fabricata gemmas
Floreum immisces solidumque fucum.
Invidet pictus, fragilesque damnat
Hortus honores. 80

Parcior fulvis utinam fuisses,
Diva, largiri pretium metallis!
Parcior, quantis hominum allevasses
Pectora curis!

Mei quidem solis nitor et diei 85
Innocens fulgor magis allubescit,
Pars quota humani generis sed aurum
Non tibi praefert!

Aetheris gyros per inexplicatos,
Aeris campos per et evolutos, 90
Aequoris per regna laboriosi
Flumine vivo

Lucidum trudis properanter agmen,
Sed resistentum super ora rerum
Leniter stagnas, liquidoque inundas 95
Cuncta colore.

At mare immensum, oceanusque lucis
Iugiter coelo fluit empyraeo.
Hinc inexhausto per untrumque mundum
Funditur ore. 100

IX.
A. C. CLIFFORDO S. D.
CUM AB EO PESSIMUM OMNIUM POETAM DONO ACCEPISSET

Quis putet hoc? Etiam ne φιλοῦ nunc δῶρον ἄδωρον?
Quo fugere fides, pietas, socialia iura
Cum tu sustineas tali mactare libello
Couleium, Clifforde, tuum? Quin et, male false,
Munere commendato iudicio quoque nostro 5
Fecisti insidias, captum ludosque iocumque
Facturus. Sed te Danaorum dona ferentem
Praeveniam Phrygibus sapientior, et mihi certum est
Musaeo exclusum subiectis urere flammis
Infoelix munus, librumque Sinonis amici. 10
At Nemesis (nam tu gaudes punire scelestos)
Suggere vindictam horriblem mihi: quid faciam, ede.
Illa refert contra. “Magis ulli talio nunquam
In promptu fuit, ut siquis lapide improbus ultro
Te petat, haud aberit longe credo lapis ultor. 15
Grassantem versu, versu reserire memento.
Sentiat, ista movens plusquam civilia bella,
Ille pares aquilas et pila minantia pilis.
Sunt prope bis centum furiosa mente poetae
(Quorum nil opus ut celeberrima nomina dicam, 20
Αἰδέομαι quoniam, quamvis dea, Τρῶας, et illis
Admiratores numerosi, sed bene nosti).
Horum quos furere exacte in totumque videbis
Selige quinquinginta aliquos, gratusque remitte.
Si temet super ipse dabis, tu non leve pondus 25
Vindictae adiicies — ”
Haec acris praecepta dedit dea. Totne poetas
Magno emisse malos vindictae me decet ergo?
Sim potius pius, et facilis veniam dare culpae.
Quod nihil constat faciam. Illi carmina mittam, 30
Et nequam immani plectetur epistola abunde
In tergo scriptum, furiis quae vincet Orestem.
Eia, hoc subtile est! Nempe hoc summi benefacti
Ille loco apponet, laetusque avidusque leget. Non
Haec illi, ut nobis, stomachum bilemque movere, 35
Sed lusum risumque solent. His ille venenis
Improbus indulget, pinguescitque. Hic cibus illi est.
Forte olim ex stagnis et consita arundine ripa
Ranarum absurdos questus, vocemque molestam
Audirem cum praeteriens. “O te miseram (inquam) 40
Picta anas, haec inter tormenta aurisque oculique
Quae assidue degis!” Contra perniciter alas
Plaudens, laetitiamque suam clangore professa,
Respondere mihi visa est anas hoc: “miseram aurem
Morosamque tibi, quam offendit musica talis! 45
Pasce (ait) hic sodes mecum, et sonus ipse placebit.”
Cum dico, “Clifforde, precor, librum aufer ineptum.
Non possum legere, et mihi nausea surgit ab ipso
Principio,” mihi tu respondes, “O sale multo,
Et risu atque ioco, et multis cariture cachinnis, 50
Si nescis stultus sapienti quid sapiat,
Vel quid iucundi habeant aegrorum somnia vatum!”
Pol tibi ego invideo, at paucis coeloque probatis
Democriti splenem tribuerunt fata beatum.
O foelix, quem sic circumvolat undique risus! 55
Certe illi nunquam et nusquam comoedia deerit.

X.
SELLA EX RELIQUIIS TABULATORUM NAVIS DRACANAE FABRICATA, ET A IOANNE DAVISIO, DEPTFORDIENSI, BIBLIOTHECAE OXONIENSI DEDICATA

Orbe pererrato, solarisque aemula currus
Quem valuit totum noscere, digna polo,
Eligit hunc portum sapiens, rerumque perita,
Formam induta novam Pythagorea ratis.
Non poterat meritis tribui navisque, Dracique 5
Nobilius pretium, nobiliorve locus.
Nam sedet aeterna compostus uterque quiete,
Et Dracus in coelo, navis et Oxonii.

XI.
SOLITUDO

Rura laudamus merito poetae,
Rure floremus, dominoque laurum
Sole gaudentem necat oppidorum
Nubilus aer.

Nam prius crescet seges in plateis, 5
Et coronabunt fora densa flores
Sponte nascentes, prius ipsa civis
Fiet et herba,

Urbe quam surgat media bonorum
Carminum messis. Bona semper urbem 10
Carmina oderunt, neque nutrit omnis
Omnia tellus.

Rure, Persarum veluti tyrannus,
Abditus longo maneam recessu,
Saepe legatum satis est ad urbem 15
Mittere carmen.

Arbores salvete, bonaeque sylvae,
Civitas foelix avium innocentum!
Regna Musarum! Sacra rusticantum
Villa deorum! 20

Hic iacens vestris temere sub umbris
Audiam supra zephyros volantes
Cumque foecundis bene disputantes
Frondibus auras.

O sacrum risum iuvenilis anni! 25
Cum calor totos penetrans per artus
Fertilem pubem, Veneremque adulti
Suscitat orbis.

Hic mihi aestivo domus apta sole,
Pulchra naturae domus architectae! 30
Quis trabem excisam prius aestimabit
Arbore viva?

Audiam hic proni per aprica collis
Luce turgentes liquidisque gemmis,
Dulce ridentes properare rivos, 35
Dulce loquentes.

Esse qui secum nequit occupatus,
Aut laborabit miser ille vitae
Taedio, aut caras male collocabit
Prodigus horas. 40

Tu Deum longis comitata soeclis
Sola tu rerum, sacra solitudo,
Antequam trunco numerorum abiret
Arbor ab uno.

Impetus mentis nimium evagantes 45
Instar aurigae cohibes periti,
Et iubes pulchrum breviore gyro
Claudere cursum.

Languidos mentis fluidae calores
Et nimis multum spacii occupantes 50
Rite constrigensque fovensque pulchros
Elicis ignes.

Quid mihi aeterno populum, fluentem
Fonte, Londinum, numerosque iactas?
Quid mihi ingentes nihil invidenti 55
Obiicis arces?

Eximam stultos numero tuorum,
Eximam densum genus improborum,
Vicus obscurus, prope solitudo
Tu quoque fies. 60

XII.
ODE

Quid relinquendos, moritur, nummos,
Sarcinas vitae, fugiture, quaris?
Si reliquendos — dominum relinquunt
Saepe priores.

Quid struis pulchros thalamos in altum 5
Membra sub terra positurus ima?
Conferens hortos, sed in omne tempus
Ipse serendus?

Num tuas te res agitare credis?
Esse te frugalem? Aliis laboras 10
Servus infoelix, aliena curas
 Ardelio ingens.

Longa momento meditantur uno
Dum senes rebus venientis aevi
Lineae puncto brevis in supremo 15
Acrius instant.

Iure formicae cumulant acervos
Providae, et brumae memores futurae,
Sed male aestivas eadem deceret
Cura cicadas. 20

Gloriae mendax nitor atque honorum
Posset excusare suos amantes
Si diem vitae valuisset, ut sol,
Pingere totum.

At brevem post se sonitum relinquens, 25
Fulguris ritu, simul ac videtur
Transit, illustri loca multa inaurans
Non sine damno.

O rudis pulchrae prope contuenti
Scena Fortunae! Male fastuosa 30
Ore larvato! Lachrymaeque pictae
Iridis instar!

Magna contemnens, miseransque magnos,
Invidens nulli, minime invidendus,
Vive, Coulei. Lege tuta parva 35
Littora cymba.

Hospitem caelorum, imitare alaudam,
Sis licet nubes super ire cantu
Doctus, in terris humilem memento
Ponere nidum. 40

XIII.
EPITAPHIUM VIVI AUTORIS

Hic, o viator, sub lare parvulo
Couleius hic est conditus, hic iacet,
Defunctus humani laboris
Sorte, supervacuaque vita.

Non indecora pauperie nitens, 5
Et non inerti nobilis otio,
Vanoque dilectis popello
Divitiis animosus hostis.

Possis ut illum dicere mortum,
En terra iam nunc quantula sufficit? 10
Exempta sit curis, viator,
Terra sit illa levis, precare.

Hic sparge fores, sparge breves rosas,
Nam vita gaudet mortua floribus,
Herbisque odoratis corona 15
Vatis adhuc cinerem calentem.

Finis