Etsi me adsiduo defectum cura dolore
Seuocat a doctis, Ortale, uirginibus,
Nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
Mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans adluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.
. . . . . . .
Numquam ego te uita frater amabilior
Adspiciam posthac: at certe semper amabo,
Semper maesta tua carmina morte canam,
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
Haec expressa tibi carmina Battiadae,
Ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
Effluxisse meo forte putes animo,
Vt missum sponsi furtiuo munere malum
Procurrit casto uirginis e gremio,
Quod miserae oblitae molli sub ueste locatum,
Dum aduentu matris prosilit, excutitur;
Atque illud prono praeceps agitur decursu,
Huic manat tristi conscius ore rubor.