Carmen 50 | Carmen 52 |
Ille mi par esse deo uidetur,
Ille, si fas est, superare diuos,
Qui sedens aduersus identidem te
Spectat et audit
Dulce ridentem, misero quod omnis
Eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, adspexi, nihil est super mi
• • • •
Lingua sed torpet, tenuis sub artus
Flamma demanat, sonitu suopte
Tintinant aures, gemina teguntur
Lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est:
Otio exsultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes.
Carmen 50 | Carmen 52 |