Carmen 114 | Carmen 116 |
Mentula habet iuxta triginta iugera prati,
Quadraginta arui: cetera sunt maria.
Cur non diuitiis Croesum superare potis sit
Vno qui in saltu tot bona possideat,
Prata, arua, ingentis siluas saltusque paludesque
Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
Omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro,
Non homo, sed uero mentula magna minax.
Carmen 114 | Carmen 116 |