There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 Carmen 100 Carmen 102 

Multas per gentes et multa per aequora uectus
     Aduenio has miseras, frater, ad inferias,
Vt te postremo donarem munere mortis
     Et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
     Heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
     Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu
     Atque in perpetuum, frater, ave atque uale.

 Carmen 100 Carmen 102