Carmina (Bernowinus Claromontensis)

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 8 pending changes await review.

Carmina (Bernowinus Claromontensis), J. P. Migne CARMEN PRIMUM. (Mabill., Annal. Bened., tom. II, pag. 717.)

Omnipotens Dominus, qui celsa vel ima gubernas, Majestate potens semper ubique Deus, Respice de solio sanctorum gloria summo, Auxiliumque tuis, Rex bone, da famulis. Principibus pacem, subjectis adde salutem: Hostis pelle minas, et fera bella preme. Haec quoque, quae statui fulgentia culmina templi Bernowinus ego, sint tibi grata Deo. Augusto et Carolo, cujus virtute peregi, Concede imperii gaudia magna sui. Quisquis et hinc summas precibus pulsaverit aures, Effectum tribuat semper habere Deus. Hoc construxit opus, lector, quod cernis honestum. (0445B)Bernowinus ovans, ductus amore Dei: Illius necnon magni pro patris amore, Corpore qui sanctae pausat in arce domus. In qua multa Deus jam jam miracula mitis Saepius ostendit, illius ob meritum. Si veniet quisquis fidei de munere dives, Quod petit invenit, quod cupit ecce tenet. Vos fratres, veniae petitores, obsecro vobis Poscite factori dona superna domus. Haec tibi constitui, Illidi magne sacerdos, Quae nitet hic Domini . . . clara domus. Bernowinus ego, sanctorum parvus amator, Qui tibi praecipue vota precesque fero: Te rogo suppliciter pro me prece posce Tonantem. Ut purget venia crimina cuncta mea. (0445C)Et Carolo Augusto, cujus pietate fovemur, Praebeat aetherei praemia larga soli. CARMEN II. (Mabill. ibid. )

Qui cupiat rerum studiosus forte viator Auctorem scire carminis, aut operis; Cum rediit, quaeso, modicum subsistat eundo, Et legat hunc titulum, qui sibi cuncta refert. Bernowinus ego nam dicor humillimus epus Culmina quae feci, carmina quae cecini. Qui veniet veniam scelerum deposcere fletu, Transeat has portas, ad loca sancta situs, Corpore Illidius celsa qui pausat in aula Eximius meritis et pietate potens. Illic inveniet solatia certa salutis, (0445D)Et quam cum lacrymis poscet, habet veniam. CARMEN III. Bernowini epitaphium. (Mabill. ibid. )

Haec qui sacra petis venerandi culmina templi, Eximios cultos quae pietatis habent; Hoc relegas carmen nostri miserabile casus, Ultima quem vitae contulit hora mihi. Dives eram quondam, lato famosus in orbe, (0446A)Principibus multo charus amore piis. Gloria me rerum mage referebat opima, Sed regum solita pluris amicitia. Propterea populi largo venerabar honore, Muneribus nimiis atque favore precis. Sed subita ereptus tanto de culmine sorte, Angusti requies me tenet ista loci. Haec tibi dant nostrae, lector, exempla figurae Totius hoc vitae quo gradiaris iter: Quo nec divitias, nec turpia lucra sequaris, Nec periturus eas caeca talenta petens. Quae dum servantur tenebris immersa profundis, In baratrum mittunt antra sacrata suos. Quid delicatis prodest assuescere mensis? Quidve laborata purpura ab arte tibi? (0446B)Nam datur infelix corpus, cui tanta parantur Adfore mox pulvis vermibus esca simul. Sed jam posco vicem reddas mihi carminis hujus, Atque illius dic tu miserere Deus. Hunc concede mihi quisquis succedis honorem, Nostro deposui qui mea membra loco. Quem peto nulla manus violet, dum dicat ab alto Omnipotens: Surge, jam tuba nostra jubet. Vita, salus, requies, spes, gloria, gratia, virtus, Da veniam famulo tu mihi, Christe, tuo, etc. Bernowino des pius alme micantia regna, Natis qui mittis hominum per lumina lumen, Gratis concedis cui grandi mole subacto, etc. Sic pro te tuisque cunctis redde vota Domino, Et suorum memorare supplico, (0446C)Aulam istam quam fundavit triumphante Carolo. Qui cupit domum ingredi, bonisque vult perfrui, Dicat vadens oro supplex, Pax huic sit domui, Quam jussit servare Christus, ejusque discipuli. His peractis exeuntes supplex posco, dicite: Miserere Bernowino, rex, Deus altissime, Construxit qui domum istam ornavitque carmine. Hac in domo fulget alma Christi crux mirabilis, In qua salus, lux, et vita, victor ineffabilis Pendens plebem liberavit hostis ab insidiis. ( Habentur ejusdem Bernowini episcopi versus ad crucem. Item versus in calice et patena, qui sic habent: ) Bernowinus humilis sua reddit vota Tonanti. Hoc corpus humilis . . . . praestat vita beata. CARMEN IV. Versus ad crucem. (Marten., ampliss. Collect. tom. VI, pag. 820.)

Conditor aeterne, quem laudo versibus istis Rex requiem Bernwino da pater piusque redemptor Virtus virtutum, victor, victoria Jesu Christe, tu justus judex, miserere mei iam rex; Omnipotens Dominus mundi formator et auctor, Sis pius et clemens, mihi sis spes unica vitae. Suspice hoc munus, te supplex accipe rogo.