Carmina (Angilbertus)

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Carmina (Angilbertus Centulensis), J. P. Migne

I. Angilbertus abbas ad SS. Richarium et Elegium .(Apud Froben. opp. B. Alcuini.)

(0849D)

Servulus ecce tuus, Richarius inclyte pastor,
Haec tibi construxit parvula tecta, Pater.
(0850D)Semper honoris [ F., honorus] ero magno pietatis amore,
Devotus vere cultor ubique tui [ Al., tuus].
Tu prior in gremium mundi de fluctibus almum
Dante tuum Christo me miserum tuleras.
(0851A)Nutristi et tenerum sacro de lacte salutis
Os fragile instituens cantibus egregiis.
Te quapropter amo totis, Pater optime, votis,
Exoptans ut me tu quoque semper ames.
Perfice quod de me coepisti mente benigna,
Atque tuum famulum redde tuo Domino.
Tu quoque virtutum meritis mihi, sancte sacerdos
Elegius, precibus auxiliare tuis.
Tu modo magna potes coelesti in sede per illum,
Te bona qui in terris plurima posse dedit.
O Patres sancti, o clarissima lumina mundi,
Spes vitae et veniae, vos mihi certa salus,
Ante pedes vestros lacrymis perfusus amaris
Hic jaciens [jaceo], vitae crimina plango meae.
Saepius et feriens nimium rea pectora pugnis,
(0851B)Et peccata pio confiteor Domino.
Vos mihi nunc misero mites estote Patroni:
Criminibus veniam poscite, quaeso, meis,
Magna reor vobis restat laus, gloria, merces:
Servulus ut vester in nece non pereat,
Quisque legat titulum, dicat, precor, Angilberto;
Pauperis ac miseri, Christe, memento tui,
Sit benedicta domus haec per te, Christe, precamur,
Ut veniant servis hic tua dona tuis.
II. Carmen inscriptum deintus turris sancti Richardi in Centulensi monasterio.

Omnipotens Dominus, qui celsa vel ima gubernas,
Majestate potens, semper, ubique Deus.
Respice de solio, sanctorum gloria, summo,
(0851C)Auxiliumque tuis, Rex bone, da famulis.
Principibus pacem, subjectis adde salutem.
Hostis pelle minas, et fera bella preme
Haec quoque quae statui fulgentia culmina templi
Angilbertus ego, sint tibi grata Deo.
Augusto et Carolo, cujus virtute peregi,
Concede imperii gaudia magna tui.
Quisquis et hic summas precibus pulsaverit aures,
Effectum tribuas semper habere Deus.
III. Carmen in pavimento ecclesiae sancti Richardi depictum.

Hoc pavimentum humilis abbas componere feci
Angilbertus ego, ductus amore Dei:
(0851D)Ut mihi post obitum sanctam donare quietem
Dignetur Christus, vita salusque mea.
IV. Carmen ad Pippinum. (Ex Duchesnio, Script. rerum Francic.)

Jamque ades Hisperiis Pippinus rector ab oris,
Ut cumules Caroli gaudia magna patris.
Nam velut Eois consurgit Phoebus ab astris,
Gentibus Occiduis sic decus ipse nites.
Exspectate diu saltem nunc adfore gaudent
Alpibus e gelidis te pater atque genus.
Principe cum tanto plebs, clerus, ara, sacerdos,
Adventus vestri gaudia magna metunt.
(0852A)Nam quantum tardas studuisti fingere moras,
Sollicitus patrio corde nitebat amor.
Longius et quantum diludunt gaudia mentem,
Fortius absentis prolis imago places.
Hoc germanus agit Carolus, praesentia patris
Carpitur egregii fratris amore sui.
Moratur, causasque morandi se perimatur
Callibus ambiguas difficilesque vias.
Suspirie surgunt, missosque incassat euntes,
Segnitiem putans quidquid abesse potest.
Quem Chlodowih, quamvis eodem teneatur amore,
Solatur, fratris mitius acta ferens.
Parce, inquit, germane, tuis desiste quereri.
Adveniet noster, credo, sodalis amor.
Namque ego praesentis caperem dum praemia noctis,
(0852B)Adstetit egregii fratris imago mei.
Meque per amplexus et plurima gaudia lusit.
Dixit abscedens: Prospera cuncta gero.
Et cito praecharis obtutibus adfore vestris
Me scito, et Carolo haec refer acta meo.
Nam non complentur crescentis cornua lunae
Quam sibi te socio oscula fida dabo.
Jam donante Deo non somnia cernimus ultro,
Somni sed fructus Angilbertus ego.
Nam te Lingonicis amplector victor in arvis
Vix passus verbis miscere verba piis.
Te patrius vexabat amor, me torret uterque,
Ipsius assiduus, nunc tuus altus amor.
Exspectate diu, spatium da quaeso precanti,
Ut paucis verbis plurima verba feres.
(0852C)Sis felix, solitus nostrum renovare dolorem.
Nam cito discedens vulnera nostra novas.
Sit tecum qui cuncta regit praecelsa vel ima,
Ducat incolumem per vada, perque viam.
Ut te suscipiat gremius venerande parentis,
Christi defensus tegmine sanus eas.
Si vos conjunctos defensio diva per annos
Protegat a cunctis munere macte malis.
O cur non merui regis tunc cernere vultus,
Cum te complectens oscula pura daret.
Cum Carolus sitiens et Chludwih anxius heros
Ancipitem risum vix sibi corda tegunt.
Quid Chrodthrudis agat, quid Berta et regia fari
Exspectans poterit, gaudia tanta ferens?
(0852D)Quid Gis [ F., Gisla] et Teodrada simul cum prole retractant,
Caetera regali quas tuus agit amor.
Quid Gisla egregii sponsa praepulchra Tonantis
Quid Luitgardis ovans Regis amore luat.
Quid Hildibaldus praecellens ordine vatis,
Quidve duces, comites, quid puer, atque senes.
Cunctos altus amor sacratis legibus urit,
Vultibus et vestris lumina fixa tenent.
Haec maneant patri et germanis gaudia pacis,
Haec maneant Francis festa beata bonis.
Hoc firmet Christus regnum dominator ab astris,
Ut vigeat prolis polleat ipse pater.
(0853A)Te Carolus germanus amet, tu dilige amantem:
Vos Chludwih gemino nectite amore pio.
Ipse repensabit vobis dilectus amorem,
Sic pariter proprium discite amare patrem.
V. Epitaphium sancti Chaidoci confessoris. (Apud Mabill., Act. SS. ord. S. Bened.)

Mole sub hac tegitur Chaidocus jure sacerdos:
Scotia quem genuit, Gallica terra tegit.
Hic Domini Christi gaudens praecepta secutus,
Contempsit patrias mente beatus opes.
Hinc sibi concrevit centeni copia fructus,
Et metit aetherei praemia larga soli.
(0854A)Huic Angilbertus fretus pietate magistra,
Et tumulo carmen condidit et tumulum.
VI. Epitaphium Fricori seu Adriani. (Apud Mabill., ibid.)

Corpore terreno qui cernitur esse sepultus
Gaudia pro meritis coelica laetus habet.
Iste fuit Fricorus Chaidoco consociatus,
Quem sibi concessum Centula gaudet ovans.
Hic virtute valens despexit prospera mundi,
Et modo viventi gloria magna patet.
Quando Deo placuit coelorum regna petivit,
Nunc Angilberti carmine fulget. Amen.