Carmen de statura feritate ac venatione bisontis

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de statura feritate ac venatione bisontis
1523
editio: incognita
fons: knihi.com, dbc.wroc.pl
AD MAGNIFICUM DOMINUM
LUDOVICUM ALPHIUM
REGINALIS MAIESTATIS SECRETARIUM

Hunc tibi commendo parvum, Ludovice, libellum
 Et rogo, tu primum perlege, quicquid erit.
Si nihil invenies, quod tantae laederet aures
 Principis, exigui muneris instar eat.
Non ego, sed tua te virtus designat, ut istud
 Efficias; cupio debitor esse tuus.

AD SERENISSIMAM PRINCIPEM
ET DOMINAM D. BONAM
DEI GRATIA REGINAM POLONIAE
MAGNAM DUCEM LITHUANIAE
RUSSIAE PRUSSIAEQUE ETC DOMINAM
NICOLAUS HUSSOVIENSIS

Cum essem Romae, Serenissima Regina, Leo Papa X venationes arctoas et ferarum magnitudinem quodam tempore commemorans Reverendissimum Dominum Erasmum, Plocensem Episcopum, apud se tunc a vestra Maiestate oratorem, longo verborum circuitu monuit, ut effigies bisontis, quem nos zubrum vocamus, impleta feno pelle Romae repraesentaretur.

Quod Plocensis dum se facturum promisisset, datis ad Raduvilonem, Vilnensem Palatinum, super pelle quam maxima huius animantis consequenda litteris, mihi, suo tunc familiari, iniunxit, ut aliquid super natura et venatione huius ferae scriberem, volens eius speciem tam re, quam verbis, Pontifici exhibere. Sed omnia illa celeri morte Leonis in nihilum deciderunt. Restat tamen opusculum, per me tunc pro ingenii et temporis parvitate factum, quod sub nomine tuae Maiestatis publicandum decrevi, idque tibi loco muneris exigui do, sperans aliquando futurum, quod dum Regia Maiestas suo more venatum ierit, hic te libellus, silvestria continens, ad sui lectionem alliciet, qua ego non tam rebus meis prodesse cupio, quam viris doctis iter sua scripta offerendi patefacere, ut tu, Princeps doctissima, de ipsorum ingeniis iudices et quos praecipuos videris, Serenissimo Consorti tuo, quem plus bellis gerendis, quam libris legendis vacare necesse est, commendes. Video nam cum maximo meo dolore et profecto cum quodam damno Reipublicae fecundissima pectora iacere neglectui et se propter angustiam rei familiaris proferre non posse. Non paucos item et opibus et ingeniis longe praestantes conspicio. Qui dum litterarum peritos levipendi animadvertunt, cumulare divitias, quam animos excolere malunt et propter rem tam vilem iacturam faciunt in nobilissima sui parte.

Si vero tu commune studiorum patrocinium susceperis, assurgent ingenia et magnis Regiae Maiestatis laboribus opem ferent, ut in suo statu hac temporum malignitate respublica retineatur, quam virtute animi magis, quam vi corporis niti tam Graeci quam Romani documento sunt, apud quos arma semper tum maxime, dum litterae, floruerunt et labentibus primum ingeniis debilitatae vires sunt, quibus lapsis imperium corruit et servitus imposita est. Apud nos quoque, si illi, qui bellis praesunt, ad antiquorum instituta, quae in libris maxime continentur, rem militarem traduxerint ac removerint alia quaedam, quae actionibus publicis obstant, quantum nobis et a Turco esset timendum, hi opinentur, qui ex historiarum lectione non ignorant, quid vel Graeci vel Romani in summa ipsorum potentia adversus has orbis partes bello quondam profecere, dum non dubitetur Romanis armis Germaniam, Graecis Danubium perpetuos paene limites ac terminos in hoc tractu fuisse, ut et magnus Alexander, qui dominium totius orbis terrarum mente conceperat, gentis fortitudine deterritus non ausus fuerit Danubium transgredi, in cuius ripa eum substitisse et exercitum in imbelles Asiae populos reduxisse satis constat. Nos quamvis nihil morum, nihil rituum antiquorum retinemus, caeli tamen sempiterna vis ac proprietas in nostro milite non degenerabit, quandocumque res ad arma venerit, si modo fatali quodam malo aut verius versuta quorundam socordia, quae nos videtur alligare, inermes non opprimemur. Mihi vero compertum est, Serenissima Domina, quo affectu felicitatem huius regni desideres et quam multa super eius bono statu cogites et loquaris. Sed profecto non video, quo plus ei prodesse queas, quam si te bonis artibus praestes favorabilem ac benignam, ex quibus et reipublicae plurimum commodi ac ornamenti processerit et celebris tui nominis fama hac via maxime se laudibus suorum permiscebit. Quid nam maioribus tuis et praeclarissima tua familia de domo regum Arragoniae potuit esse praestantius et in omni genere virtutum exactius, sive pace sive bello sive religione censeantur? Nequaquam tamen illi amplissima vitae rerumque gestarum gloria cum tanto favore totius posteritatis fines orbis terrarum implevissent seque tam admirabiles venturae aetati in diversis fortunae conflictibus reddidissent, nisi eos sua ipsorum doctrina et propensa, propria et illi domui quaedam peculiaris in viros doctos benevolentia in tantum altitudinis extulisset, qui tam sonora maximorum ingeniorum tuba celebrati sunt, ut mihi merito de eis sit tacendum, hic praesertim, ubi necessaria brevitatis lege constringor.

Vale ac amplissimae tuae stirpis laudibus insiste.

In medio quaedam populo spectacula Romae
 Contigerant nuper forte videnda mihi.
Dum fera dimissi miscebant proelia tauri
 Densa relaxantes corpore tela suo
Et magis arrecta stimulis pungentibus ira
 Versabant celeres caede frequente viros,
Cumque ego mirarer, quantum feritatis habebat
 Plausibus accensus vulneribusque furor:
Incidit in socios arctoae mentio silvae.
 Quaesitus coepi dicere multa palam:
Venatus narro varios et magna ferarum
 Robora. Sed nocuit libera lingua mihi.
Nam datus hic nobis labor est, ut dicta referrem
 Carmine, quod raptim condere iussus eram.
Et si vera loqui fas est, non sponte bisontem
 Scribimus, invisam terribilemque feram,
Quae titulos tollens humano sanguine solis
 Caedibus arctoi nota sub axe poli est
Et mihi tam turpes obiecit saepe timores,
 Ut spueret nostram plebs inimica fugam.
Plebs attenta minus: sed nunc maiore periclo
 Sunt coram doctis arma regenda viris.
Aut igitur tanto cogar sub pondere labi,
 Aut nimis ingratae mentis inire notas.
Ne tamen unius monitus, cui maxima quaeque
 Debeo, posthabeam, ne data iussa morer,
Non vacat ingenii siccum perpendere fontem:
 Offero, quod sterilis reddere possit ager.
Nuper ad Italiam nullo mihi tempore visam
 Venimus et iussi teximus istud opus.
Si licet, hoc veniens longinquis hospes ab oris
 Legitima certe cum ratione peto,
Nullus ut exoptet sublimius ista referri,
 Ad rem noscendam quam satis esse queat.
Scis, quibus haec soleo calamis conscribere, Lector:
 In pharetra pennas porto gravante latus.
Ex hac charta mihi scribenti promitur, ex hac
 In subitas caedes stridula tela volant.
Tu melius scribes, ego tendam fortius arcum:
 Diversa fieri possumus arte pares.
Ne tamen indocti peregrinos carpite versus:
 Spicula, res mira est, quam peracuta fero,
Quae tam praesentis vi sunt incocta veneni:
 Quamlibet exiguo vulnere punctus obit.
Qualis hyperboreo solitus sum currere saltu,
 Pinea nunc etiam lustra subire paro.
Quolibet eventu (silvae suus imminet error)
 Rugiat in versu bellua dira meo,
Et reboante sono, quae sunt modulamina nostri
 Carminis ostendat conspicienda simul.
Haec fera Litphanis longe saevissima silvis
 Nascitur et fieri corpore tanta solet,
Ut moriens si quando caput vi victa reclinet,
 Tres sedeant inter cornua bina viri.
Tanta quidem cervix nondum satis ampla videri,
 Si conferre velis cetera membra, potest.
Barba riget late pendentibus horrida villis,
 Lumina terrorum plena furore rubent
Terribilesque iubae collo funduntur in armos
 Et genua et frontem et pectoris ima tegunt.
Si tamen exiguis componere magna velimus
 Et venatorum verba notare libet,
Villosum toto prae se fert corpore caprum,
 Quamvis effingant omnia membra bovem.
Obscurus color est: ita fulvum miscuit atro,
 Ut medium fieri se per utrumque velit.
Miror et haec aliter quosdam scripsisse priorum,
 Non video, causae quid subiisse putem;
Nescio quae patula deducunt cornua nare,
 Longe aliud, quam sit, corpus habere ferunt,
Pondera monstrosi tribuunt ingentia labri;
 Ipsorum fuerit non meus ille bison.
Multa ego Roxanis legi antiquissima libris,
 Quorum sermonem graeca elementa notant,
Quae sibi gens quondam proprios adscivit in usus
 Et patrios apte miscuit ipsa sonos.
Multaque complexi loca sunt, diversa vetusti
 Per varias gentes temporis acta ferunt:
Tale animal nusquam visum est, nisi forsitan ante
 Diluvium gelido ferre sub axe moras.
Attigit expresse meminitque bisontis et uri
 In nemore arctoo Plinius esse boves.
Nil fuit, ut tradunt veteres, atrocius uris,
 Quos alit in silvis terra Polona suis.
Dicitur et toto nusquam locus alter in orbe,
 Cuius eos saltu vivere fama ferat.
Proximus est feritate bison, vocat ille iubatum;
 Hunc, melius qui vult noscere, pauca legat.
Nec dubito, multi me fingere plurima dicent,
 Vixque feram tantum credet habere caput,
Qui nihil hiberni silvis impenderit aestus.
 Sed subeo, quantum dicere quisque velit,
Dummodo libertas dicendi talia constet,
 Quae non cum paucis sunt manifesta mihi,
In quibus absumpsi nunquam revocabile tempus
 Otia devitans tunc odiosa quidem,
Quae tota nunc mente peto magnoque labore
 Insequor et variis retia tendo modis.
Nec pare desidiae latebras, sed tempora venor,
 Quae studiis quondam rapta fuere meis;
Et nulla ratione capi nullisque teneri
 Inventis possunt, ut periere semel.
Iam pereant, nec enim leges imponere fato
 Possumus, hoc subitum nec remoremur opus.
Sed quid agam? Doctis nihil hic ostendere possum,
 Quos veterum libros, quae monimenta legant,
Unde notent artus mensuraque corporis ingens
 Quo signata loco notior esse queat.
Multa revolventi nihil hac est parte repertum.
 Hactenus in silvis haec latuisse rear,
Ni Paulus Diacon Lombardica gesta recensens
 Ostendat certis grandia membra notis.
Scribit enim rigidi fido senis ore relatum
 Quindenos una pelle cubasse viros.
Me non visa movet pellis, non ampla ferarum
 Cornua vel manibus saepe revulsa meis.
Quicquid erit, longus venandi proferet usus
 Et labor ac vitae tempora dura meae.
In nemus arctoum, quamvis scriptoribus impar
 Romanis, certe hac arte, Polonus eo.
Me pater instituit latebras lustrare ferarum
 Suspense et strepitus emoderante gradu;
Edocuit dubios illic cognoscere ventos,
 Ne notet insidias nare vel aure fera;
Meque nives inter gelidas sudare coëgit
 Impingens humeris grandia tela meis,
Caedibus oblectans oculos, latratibus aures.
 Dum pereunt ursi, dum perimuntur apri,
Retia dum late pavidis implentur onagris
 Et iugulant varias vincula tensa feras,
Altaque dum quatiunt ardentes aethera bombi
 Ac tereti plumbo corpora fixa cadunt,
Pars telis equitum cursuque agitata volucri
 Spumanti moriens sanguine foedat humum;
Talia dum fierent silvaque agerentur in alta,
 Aequabam socios saepe labore meos,
Flumina equo fidens altumque Borysthenis alveum
 Tranabam, per aquas aufugiente fera:
Non ut acerba libens vitare pericula nolim,
 Sed sociis et in hoc cedere turpe fuit;
Multaque Litphanis venatibus aspera passus,
 Hac fueram, fateor, non nimis arte rudis.
Artis et haec summa est: silvestris parcius ergo
 Dissona, qui legitis, carpite verba viri.
Naturam moresque ferae cognoscere paucis
 Cura sit, ut coeptum continuetur opus.
Saevitia superans animalia cuncta vel aequans
 Humano generi non nisi laesa nocet;
Maxima inest tantum propriae custodia vitae
 Maioremque animo fingere nemo potest;
Circumfert oculos partesque obliquat in ambas
 Omnia prospiciens ulteriora viae;
Palpebrae subitos hominis non negligit ictus,
 Quamvis immoto corpore membra latent,
Et minimos retro strepitus cautissima signat
 Auribus attribuens terga tuenda suis.
Attamen et visus tuto spatiabere gressu,
 Dummodo non niteant tela nec arma micent.
Illa diu fixis in te conspectibus haeret
 Intuituque hominis capta moratur iter.
Si vero teneram secum trahit anxia prolem,
 Armorum strepitu quolibet icta furit
Horrisonoque graves fremitu praenuntiat iras,
 Hortatrix, ne quis proximus esse velit.
Non tamen in quenquam temere, licet obvia, saevit,
 Tutaque cedentem vertere terga sinit.
Lascivi ludunt catuli nimiosque parentum
 Exacuunt saltu liberiore metus.
Quos adeo gignunt dociles, ut in omnia matris
 Acta ferant pronos qualiacumque pedes:
Iamque solent pinus saltu superare iacentes,
 Iam plano cursus praecipitare solo;
Transiliunt fossas mediis in cursibus amplas,
 Per magnas quatiunt cornua parva minas;
Mollia continuis exercent corpora ludis,
 Otia permittunt non nisi rara sibi.
Est animal magni patiens avidumque laboris,
 Quod nemo tanti corporis esse putet,
Et si quando suos gyros exercet in arcto
 Bellua, tam rapido turbine corpus agit:
Egestum rapit ante fimum revoluta retrorsum,
 Quam cadat, et spargit cornibus ipsa suis
Pulchraque sollenni praebent spectacula ludo,
 Dum simulata suo proelia more gerunt.
Haec movet autumnus Veneris lasciva reducens
 Tempora per paucos continuata dies,
Quae celebrant magno semper miroque paratu,
 Laetitiam dulci testificante sono;
Aethera mugitu late stridentia complent,
 Robora telluris concutit alta tremor.
Assueti referunt vinci genus omne tubarum
 Hoc sonitu et tactas qualibet arte lyras:
Innumeris variata sonis vox una resultat,
 Qua nihil auditu gratius esse potest.
Non comperta mihi res est, quis terminus aevi,
 Quod spatium vitae labilis esse putem.
In grege rectorem notum vixisse ducentis
 Scripta ferunt annis signaque certa notant
Ille quidem candore iubas in fronte micantes
 Gessit et ex illis grex quoque nomen habet.
Quove minus possint labentia tempora falli,
 Excussi bello luminis orbus erat.
Utque fit inter opes, dubii certamina iuris
 Per dominos ibant per nemus atque feras.
Formula causarum longo post tempore visa
 Annorum noto signa regente dedit.
Cum dubitem, quantis latuit non cognitus annis,
 Indicii nequeo certior esse mei.
Multa licet super his praesumat opinio vulgi,
 Sed mihi nota parum non referenda puto.
Mulcendis alii quantumlibet auribus instent.
 Hic modico strepitu concutit aura nemus.
Florigeros veterum campos et rura peragrent:
 Nobis praescriptum est, per quod eamus iter.
Iure suo excurrant ac libertate fruantur:
 Illi, cui scribo, non nisi vera placent.
Crescit et in magnum soboles extenditur agmen
 Et sua communi castra tuentur ope.
Certa quies in spem tantum custodis initur,
 Qui ferus ante alios circuit omne pecus.
Ius habet imperii, qui forma et robore praestat.
 Regna petunt multo sanguine saepe mares,
Proelia circumstant miseros furibunda regentes
 Nullaque securi temporis hora datur,
Atque adeo tumida regni furor aestuat ira,
 Ut saepe alterius morte dirempta cadat.
Ambiguae postquam subiere pericula vires,
 Ut pecori praesit, praemia victor habet.
Victus abit moerens et totos exulat annos,
 Migrantem sequitur foemina moesta virum.
Taliter abiuncti metuunt venabula soli,
 Caedis habet nullos caetera turba metus.
Nec semel exclusos admittunt agmina tauros,
 Foemina vim reditus liberioris habet,
Quae remeat caeso trepida cum prole marito,
 Dum sociam rumpit mors inopina fidem.
Principis edictum matres immite tuetur
 Et sua silvestres cura perennat opes.
Has sibi divitias rutilo gens praetulit auro,
 Se putat is merito maius habere nihil,
Innumerae quamvis veniant ad proxima naves
 Litora, quae varia fervere merce solent.
Flumina decurrunt totas ditantia terras,
 Adnectunt celeres nummiferasque rates.
Terra ferax frugum, modico contenta labore
 Foecundos laetis messibus implet agros.
Plurima vis pecorum campos silvasque pererrat,
 Veloces passim conspiciuntur equi.
Frugibus externas soliti complere carinas,
 Quicquid in externis gentibus exstat, habent.
Et quanquam rerum longe ditissima gens est,
 Cuncta tamen nemori postposuere suo.
Sed non iccirco silvae placuere virentes,
 Quod dominis praestent commoda magna suis.
Prodeat ex illis flavae quod maxima cerae
 Copia, navalis copia magna picis:
Illinc et pelles hibernis vestibus aptas
 Instructus nummis, dum venit, emptor habet;
Illinc fluminibus vastum mittuntur in aequor
 Robora, vel quae sint navibus apta cavis,
Vel quibus aedificet regio campestris et huius
 Indiga materiae constituatque domos.
Arboribus vis est crescendi laeta, nec ullo
 Maiores unquam vidimus esse loco.
Quod careant pomis, steriles quis dixerit illas?
 Multum mellis habent grandeque murmur apum.
Circum diversis effragrant floribus agri,
 Quos inter silvas rustica turba colit;
Utque favis loca sint, suprema parte cavatur
 Arbor et humana mella parantur ope.
Desuper innumerae volucrum multaeque sagittis,
 Multae bombardis deiciuntur aves.
Et quas tetraonas appellat Plinius, illic
 Inter diversas crebrius agmen agunt,
Corporis immodicae, superant et pondera pinguis
 Anseris et multum carne saporis inest.
Quando cadunt ictae, res est pulcherrima visu
 Et geminos fructus, qui necat, inde refert:
Haec caro corpus alens pastum quoque mentibus affert
 Et dispartiri se per utrumque solet.
Seu quis fallaces laqueos seu tendere mavult
 Retia, res fructu nulla carere potest.
Ut perimat, quicunque velit, lex omnibus una est:
 Hanc libertatem copia nutrit opum.
Quin etiam pereunt huius volucresque feraeque,
 Qui nimis astricte se gerit inter eas.
Sic magnis pisces lacubus decedere vidi,
 Si dominus curam, ne capiantur, habet;
Sic etiam clausjs fructus rarescit in hortis
 Saepius et segetes perdit avarus ager.
Talia mirantes nostra regione videmus.
 Aut deus haec passim cuncta patere cupit.
Aut pereunt magicis et crescunt artibus: illud
 Interdum reputans mens agitare solet.
Tantaque vis herbis gelida verbisque sub arcto
 Semper inest, tantum carmina dira valent,
Ut Medea mihi non ulla parte videtur
 Fabula, sed veram pene fuisse liquet,
Si contemplemur miracula temporis huius,
 Quamvis christicolae cuncta vetare velint
Et soleant hominum subitis immittere flammis
 Quemlibet, ut primum res manifesta foret,
Qui se vel modice de talibus implicet actis
 Et non continuo deferat illa videns.
Si quis et ambiguo plebis rumore notatur,
 Quanquam vel tenebris abdita facta latent,
Arripitur, manibus subito pedibusque ligatus
 Proicitur tumidas protinus inter aquas.
Si mergi fuerit visus, revocatur ut insons,
 Si contra, semper creditur esse nocens.
Compresses laqueis in gurgite vidimus alto
 Luctantes undis mergere posse caput;
Multaque clamosae spectabant milia plebis;
 Me stupor attonitum reddidit inde gravis:
Ipsa fluens adeo dirum caput unda refugit,
 Ut sibi dissimilis tunc mihi visa foret.
Justior est ignis, qui talia solvere monstra
 Et solet hoc tetrum saepe domare nefas.
Omnia Litphana dubitans regione videbit
 Saepe palam fieri meque probata sequi.
Sed tamen assuetas pravis mulieribus artes
 Exercent molles non nisi raro viri.
Haec ego praetereo: satis est ostendere silvas
 Rebus ab expressis pondus habere leve;
Omnia deliciis quamvis sint plena, sed inde
 Tam vasto nemori gratia parva venit.
Unicus hie decor est, quod sint numerosa ferarum
 Agmina nobilium talibus apta viris,
Qui vegetant animos venatu a Marte reductos
 Otiaque in magno mixta labore terunt.
Hie labor et menti prodest et fortia durat
 Corpora, quae senio firma gravante manent,
Et longos hominum vitam producit in annos,
 Usibus ut veris experimenta probant,
Multaque protendit sine cano tempora crine,
 Exacuit sensus perspicuosque facit,
Fortiter in parvos strepitus dum tendimus aures,
 Magnus in auditu provenit inde vigor;
Dum tenui visus acie longinqua notamus,
 Luminibus praestans hinc medicina venit.
Talia continuo versat venator in actu,
 Confirmat visum sedulus auris ope,
Dum fera conspecto dudum meditatur in hoste
 Mirandaque suos quaerit in arte dolos,
Quos natura dedit subitis in casibus ingens,
 Nec sensu facilis nec ratione regi.
Quae tamen assuetis nemori tam nota revolvo,
 Vix apud insolitos sunt habitura fidem.
Omnia transgrediens illis censenda relinquo,
 Queis labor assiduus talia nosse dedit.
Hi melius referant, videar ne scribere plura,
 Temporis angusti quam patiatur opus.
Quando canum tremulis fervet latratibus aether,
 Quos animo stimulos excitet ille sonus!
Quid facit irrumpens tranquilla silentia clamor,
 Dum per mille modos tollitur atque cadit!
Quid ferat irati, quem lancea sustinet, ursi
 Vox fera vel fremitus vulnus habentis apri!
Vulnera quid saevo moveant inflicta bisonti,
 Dum ferus effreno spiritus ore tonat,
Dum vecors speciem furor induit, horrida visu
 Lumina dum fervens ardor in orbe rotat!
Saucius horrendo si quando murmurat urus
 Gutture, tunc nemorum proxima quaeque tremunt.
Ille suos variat gressus saltusque minaces
 Et se terrorum format in omne genus.
Quos hominum capiunt quam fortes pectora motus!
 Ingenio quantum proveniente vigent!
An bene tunc animo sequimur sublimia rerum?
 An pateant, alio quae latuere loco?
Conveniatne graves patriae pensare ruinas,
 Ut subeat <subea> quo sit restituenda modo?
Interdum placidis successibus obruitur mens,
 Plus levet ut corpus quam medicina suum,
Dulceque venandi studium quicunque sequetur
 Et sua silvestri membra labore teret,
Seu qui delicias inter nemora alta salubres
 Exercet, ne se taedia lenta gravent,
Omnibus illudens medicis longissima vitae
 Tempera traducet, nec petet artis opem
Nec medicaminibus tenuabit viscera potis,
 Quae rumpi nimium tensa necesse foret.
Nam nihil est illis gelida vivacius arcto,
 Quorum venatus sunt alimenta feri.
Hoc est, cur libeat rebus praeponere silvas,
 Multa putare vagis inferiora feris.
Restat adhuc, quas haec fera sit capienda per artes,
 Dicere, ni brevitas temporis arctet opus.
Si tamen arctoae morem cognoscere gentis
 Attinet, hunc sequitur patria nostra modum.
Non licet hoc animal procul actis sternere telis,
 Non datur occultis illaqueare dolis.
Semper in excelso vis est versata virorum,
 Hoc fieri quadam religione ferunt.
Affirmant solitum totis excedere silvis,
 Dum non vincuntur congrediente manu.
Aut reor haec fingi, ne gentis inertia serpat,
 Aut etiam fieri talia posse puto.
His tamen abiectis ego tantum visa vel actis
 Pertentata meis dicere pauca paro.
An dubitem, quid agam de venatrice Diana
 Aut aliqua ex illis, quae comitantur eam?
Non vacat, ut curves hic mirer Apollinis arcus
 Telaque confixis saepe cruenta feris.
Pro Iove qui Christum veneror Christique parentem
 Pro Iunone loqui carmina nostra solent.
Nec miscenda mihi est tam certis fabula rebus.
 Dicere sed nuda me brevitate sinant,
Qui procul a vero studiis desueta sequuti
 Errores veterum carmine semper alunt.
Improbat Erasmus Plocensis talia praesul
 Omnia, quae summum postposuere deum;
Idque suis unum claris virtutibus addit:
 Nunquam quae non sunt praesule digna legit.
Huius ad affectus igitur mea comparo verba;
 Inde venit, si quid religionis inest.
Dulcia qui sequeris, qui res exquiris amoenas,
 Hic nihil horridulus floris agellus habet,
Et glacie et nivibus passim iacet obrutus altis;
 Hoc opus hiberni temporis esse decet.
Cogimur assiduis aestatem volvere bellis,
 Otia venandi sola ferebat hiems.
Hunc quoque praeripuit Martis violentia morem
 Bellaque frigoribus continuata iuvant.
Excutit arbitrium res detestanda tacendi
 Par dolor et lacrimas <lachrimas> et mea verba rapit.
Privato gerimus communia milite bella,
 Ut sacra lex fratrum tutior inde foret.
Obruimur tali penitusque evertimur hoste,
 Qui totum Christi perdere nomen avet
Bellaque, non ut opes aut regnum comparet, infert,
 Non ut in imperii laude superbus eat:
Efferat humani tantum sitis alta cruoris,
 Ut sibi discordes religione necet
Utque per illorum caedes exerceat arma,
 Proiciat canibus vulturibusque dapes.
Quo victore nihil poterit contingere morte
 Utilius, nam plus vita doloris habet.
Qui proprio solitus componere singula ritu,
 Vix patitur summi commeminisse dei.
Nos sumus extremi, quorum sua tela fatigat
 Corporibus, quorum sanguine tardat iter,
Ne ruat interior saevumque profundius ensem
 Inferat ac sternens obvia quaeque secet.
Haeret adhuc frendens. Possent, heu, proelia possent
 Et per nos aliqua commoditate geri,
Ni noceat populus baptismi foedere iunctus,
 Ni nostras alia parte lacessat opes.
Quorum lenta quies nostro defenditur aestu,
 Hi nos oppugnant et periisse volunt
Subsidiique loco iunxerunt hostibus arma,
 Quae studiis votis consiliisque fovent,
Temporaque impellunt proprio currentia motu
 Semper ad hoc, ut eos nostra ruina trahat.
Tuncne volent rabiem veteris componere morbi,
 Dum nihil auxilii pharmaca sera ferent?
Quod quicunque hominum manifesta cernere signa
 Resque notare velit, non procul esse videt
Parce feris, scelerata fames, tua viscera rode,
 Et quo pinguet humus, sanguine tinge nives!
Suggere materiam positis incude catenis <cathenis>,
 Quae vel natorum vel tua colla gravent.
Extenta est divina manus motuque minaci
 Vindictae studiis impia facta notat.
An cessare putas, quia nondum fulmina mittit?
 Mors cita, mors atrox et peracerba venit;
Imminet ad minimum ratio reddenda quadrantem:
 Tum cernes, quantum proderit iste furor,
Cognosces, quid erat causam praebere nefandis
 Hostibus, ut vinclis milia multa trahant
Servitioque premant tali, quod nulla vetustas
 Finiat: in natis permanet ille dolor.
Tantane posteritas, quae Christi lege teneri
 Debuit, infernum te duce mersa petet?
Quid iuvat in silvis questus disperdere? Vocem
 Hinc refer ad brutas, Hussoviane, feras.
Mos est hic illam gelida capientibus arcto,
 Hac ut propositum parte sequamur iter.
Arboribus moles struitur latissima caesis,
 Quae spatio clausas interiore tenet.
Circuitus duodena solet vel plura referre,
 Si sint Ausoniis milia mensa modis.
Impositis tandem custodibus obfirmatur
 Ambitus, ut medio possit abire nihil:
Nec novus hic semper labor est: antiqua tenentur
 Saepta, sed in multis stant patefacta locis,
Ut fera liberius veniat; minimoque labore
 Clauditur atque inter pascua laeta manet.
Hac strue detentas clausi venamur et ipsi,
 Lance pari <par> dubius constat utrinque metus.
Iam nihil interius caro praestatur amico
 Auxilii, famulus non comitatur herum,
Nec genitor nati, nec filius ora parentis
 Attendit: sua res cuique gerenda datur.
Quisque suam servare potest et perdere vitam
 Et minimus multum ponderis error habet.
Edictoque gravi, quae sunt facienda cavetur,
 Alligat imperiis indita poena viros.
Una salus cunctis, tutela relinquitur una:
 Sit celer et subitis flexibus aptus equus.
Magnanimique ruunt et in ipsa pericula reges
 Nobiscum: timido nemo subesse velit.
Utque solent Scythicas ferro versare catervas,
 Dum populi spectant bella cruenta sui,
Sic etiam miscentur equo venantibus acri,
 Nec maiestati fortia facta nocent.
Compressi calamos, qui me retinente feruntur
 Inque tuas laudes, Sigismunde, ruunt.
Da veniam, quaeso, patriae pater, ardua res est
 Virtutes aliqua parte referre tuas.
Magna domi, maiora foris tua facta videmus,
 Sed facilis dictu res mihi nulla subit.
Maximus in silva es, sed campos dicere malim,
 Si possent vires suppeditare, tuos.
Et modo dent aliquid vitae mihi fata quietae,
 Impendam factis otia nostra tuis.
Hoc inter virgulta latens opus abdita quaerit,
 Cui satius est unam dicere posse feram.
Sed multas, ut saepe, simul concludere mos est
 Et solet in plures maximus esse labor.
Nos tamen ut plures ita clausam vidimus unam.
 Dicitur haec, ut me clausa vidente fuit.
Illa quidem primum levibus violata sagittis:
 Pendebant summa spicula missa cute.
Quo facto furibunda viros prospexit in omnes,
 Difflans horrendos nare tremente sonos.
Tum subitos obversa gradus saltusque citatos
 Impulit et celerem tentat inire fugam;
Currentemque equites sublata voce sequuntur:
 Alta repercussus sidera clamor agit.
Sed dum praecipiti cursu pervenerat illuc,
 Qua circumiecta mole tenetur iter,
Excipitur trepido vulgi clamore; repulsa
 Stat meditans, qua nam parte retorta ruat
Missa fuit rursus stridens in vulnus arundo,
 Ut magis effervens ardeat ira ferae.
Iam tunc fixa videns ferro sua membra volucri
 In subitam rabiem solvitur atque furit.
Iam venatores torvo gravat aspera visu
 Attendens, qua se densius agmen agat.
Exercet primas latrantum bellua caedes
 Seque viris infert strage cruenta canum.
Diffugiunt iuvenes et equos in devia torquent
 Silvaque clamosis vocibus alta tremit.
Nemo fugam sperare potest, si cursibus instet
 Rectus: in obliquum flectere tuta fuga est.
Sic furor ipse gravem procul et celer impetus aufert,
 Ut nequeat tanto corpore torta sequi;
Et cum tam multis equitum circumdata currat,
 Quemlibet insequitur seque tenere nequit.
Praecipites agitans saltus et corpore maior
 Cursibus extenso murmura nare tonat.
Horrendas quatit aura iubas et utrumque refundit
 In latus. Hac specie, turbida, grandis, atrox,
Per loca saeptorum caeca vertigine saltat,
 Exquirens irae pabula dira suae.
Et quam funestis sese terroribus inflet,
 Ex hoc, quod sequitur, quisque notare potest.
Divitiis clarus quidam famaque parentum
 Inclitus obtinuit posse licere sibi,
Ut se bombarda sumpta conferre bisonti
 Posset et ingentis solvere membra ferae.
Permissum misero est, stabatque sub arbore tectus
 Attendens, qua nam bellua parte ruat.
Affuit haec subito; sonitus terraeque tremores
 Atque canum gemitus signa furentis erant
Proflantemque videt late fumosa per auras
 Nubila; tum iacti caede morata canis
Constitit et pinum versus furibunda retorsit
 Lumina; mox visum se putat ille miser,
Et quamvis fuerit longe summotus ab illa,
 Territus est adeo, vique timoris obit
Quem socii, sicut stetit, invenere gelatum
 Mirantes fieri posse pavore necem.
Pestifero nocet intuitu basiliscus, at ille
 Nondum conspectus qua ratione perit?
Illa tamen timidi est ignavia credita cordis
 Et iuvenum risu mors agitata fuit.
Si bene commemini, quae per me facta recordor,
 Insciptum tumulo distichon illud erat:
Cornua quid facerent? Irati visa bisontis
 Laurinum species enecat, hicque iacet.
Hoc ego confiteor, rerum quascunque notavi
 Luminibus, me non permovet ulla magis,
Quam fera monstroso confundens omnia saltu,
 Dum nihil assequitur, quod laniare queat.
Si stetit, inflatis absorbet naribus auras
 Pertentans, si quid posset odore rapi,
Omniaque in commune furens viventia captat,
 Quemlibet autorem <authorem> vulneris esse putat.
Nacta aliquid tollit rapiens et in aera torquet
 Cornibus exceptans membra relapsa suis;
Sive vir est, seu grandis equus, seu iecit utrumque
 Corpus, in excelso conspicienda volant
Tortaque dispereunt repetitis iactibus; imber
 Carneus in ventos, sanguinis horror abit.
Artubus actus homo sic permiscetur equinis,
 Quolibet ut frusto stillet uterque cruor.
Spargitur alta volans, fuerit quaecunque ferarum
 Obvia; terga volens vertere visa perit
Vidimus impulses volitare per aera cervos
 Hac fera in angusto proiciente loco,
Idque minus, sed apros, sed atroces dissipat ursos,
 Si licet innumero teste probanda loqui,
Separat a membris ex uno viscera iactu,
 Ut diversa volent et resoluta cadant;
Tamque alte et late volitantia frusta rotantur,
 Ut nulla et vero possit inesse fides.
Obscenae rapiunt volucres et in aere pastum
 Arboribus corvi corpora rupta legunt
Pendentem ramis equitem quis crederet altis,
 Quando simul iactus disiceretur equus?
Id quoque contigerat, dum bellua torsit utrumque,
 Arbore sublimi salvus inhaesit homo.
Non licet exemplis ad rem facientibus uti
 Nec caritura fide perdere verba iuvat.
Nec videt ille feram, cui non conspecta furens est,
 Dum ruit invertens omnia remque gerit,
Et quacunque suos cursus intenderit, affert
 Cuncta procelloso turbidiora freto.
Quos illo fremitus, illo quos improba saltus
 Tempore, quo studio laetificata movet!
Omriia membra quibus quam laetis gestibus implet!
 Vindictam quoties se rapuisse putat,
Quando cruor funesta recens in cornua venit.
 Rem nequeo verbis aequiperare meis.
Usque adeo pernix, ipso ut videatur in actu
 Non fera, sed nubes pulveris atque nivis.
Denotat interitum turbatus carnibus aer,
 Ostendit caedis nix rubefacta locum,
Aut ubi cernuntur curvis pendentia ramis
 Membra, quod haec reliqua parte cadente manent.
Altricemque suam sequitur, quacunque cucurrit,
 Omne rapax volucrum carnivorumque genus.
Illa diu lacerum iactat versatque cadaver
 Nec nece tam saeva se satiare potest,
Nec nisi contritos artus discussaque linquit
 Corpora; quae remanent proterit ossa pede.
Incursant equites multi, tamen agmine raro,
 Diris exagitant vocibus atque minis
Non sine pernicie: quamvis satis aptus ad illa
 Saepe etiam fato firma ferente perit
In planis facile est cursus extendere campis
 Quolibet atrocem ludificante feram.
Res alia est illic, in silvis talia fiunt:
 Putrida vertit equum quae iacet arbor humi,
Decipiunt multos effossa cubilia talpae,
 Lubrica seu glacies, quam nive texit hiems,
Non bene vitatur demissus ad infima ramus:
 Occupat innumeras mors inopina vias.
Qui cecidit, vel equum vel mox fera corripit ipsum
 Aereque in summo corpus inane volat.
Saepeque declinans etiam fortissimus unam
 Cornibus ex alia parte mentis obit.
Si consectari, quae sunt notissima, vellem
 Et super hac possem commemorare fera,
Vix aliquem liceat verbis imponere finem
 Nec scio, quam longus debeat esse liber.
Stulta tamen talis venatio possit haberi
 Interdum multis perniciosa viris,
Ni culpam levet ambiguam gravis ipsius autor <author>,
 Qui nomen summae nunc quoque laudis habet.
Talibus inventis duri mens alta Vitoldi
 Attritas patriae constabilivit opes.
His iuvenes exercitiis ad bella parabat,
 Litphanae princeps dum regionis erat!
Ne quid in hoste novi videant, graviora coegit
 Quamquam tranquillo tempore ferre domi.
Pacis amans, idem fax ardentissima belli.
 Stringendis quoties ensibus usus erat.
Hunc metuens fractos Tatarus porrexerat arcus,
 Demissus misera condicione caput.
Qui modo victrices praedas opulentus agebat,
 Praeda levi impulsu turpior ipse fuit,
Nec reges alios, nisi quos dabat ille recepjt,
 Illius arbitrio subditus esse tulit
Hunc Moscus <Moschus> dominum servili voce vocabat,
 Quamvis immensas maximus inter opes.
Huic iam tum validus mittebat grandia Turcus
 Munera et obsequio pene paratus erat.
Tres, quibus in totum terror diffunditur orbem,
 Tunc humili quodam conticuere metu.
Non tamen in silvis virtus tam vivida crevit,
 Quae fuit aucta modis omnibus atque locis.
Hoc duce continuo fervebant milite campi,
 Bellorum species tempore pacis erat.
Ut validus docta miles dimitteret arte
 Spicula, firmabat bracchia dura labor.
Assiduis curvi stridebant flexibus arcus.
 Haec etiam certae signa fuere manus:
Currebant equites gyro iactosque sagittis
 Pileolos sursum dissecuere suis.
Saepe galerus erat conscissus in aere summo
 Atque cadens secum vulnera mille tulit
Grus alte volitans obsectis decidit alis
 Et nullo laesum vulnere corpus erat
Arbore nec residens nec pennis ardua perflans
 Nec nans inter aquas effugiebat avis.
Grande fuit lucrum volucrem donasse peremptam
 Dum modo sollerti est arte parata, duci.
Laus erat assiduo venatu ducere vitam.
 Instabat pavidis Martia turba feris,
Quas validus clamor per spicula densa virorum
 Egerat occultis insidiosa locis.
Trux fera saltabat densis pennata sagittis,
 Donec letali vulnere lapsa ruat.
At fuit illa duci res longe gratior una,
 Ut celeres cursu saepe terantur equi.
Transcursis centum stadiis tangenda dabatur
 Nec nisi praelongi meta laboris erat;
Hanc equitum turmae multo sudore petebant
 Quadrupedum patula nare reflante sonos.
Nec tolerasset equus tantum certaminis unus:
 Currit et assueto grex suus instat hero.
Contendunt alacres oneri succedere, gaudent
 Certatim domino subdere terga suo.
Arteque miranda pharetris onerata iuventus
 Ex aliis alios insiliebat equos.
Ne tamen ignavi possent praecedere fortes,
 Nocte sub obscura res agitanda fuit
Praemia victores cepere ingentia, victi
 Ludibrium quoddam dedecorisque notas.
Sed fuit asperius studium trans alta petendis
 Flumina pignoribus, qua tumor horret aquae,
Qua ferit assurgens insano vertice ripas,
 Dum sese in cumulos asperat unda rapax.
Ut sua quisque liget furcillis arma recurvis,
 Mos erat, involvens vestibus ipsa suis.
Haec unus tumidos perrumpens pectore fluctus
 Omnia securus sicca ferebat equus.
Insiluere alacres, per aquas ruit agmen equorum,
 Naribus, hac tantum parte patente, sonat.
Pendent a collis iuvenes, ut remiget undas
 Laeva manus, dextras implicuere comis.
Munera cesserunt: primo meliora, secundo
 Proxima, mox aliis ordine cuique suo.
Talibus assuetus miles sine pontibus undas
 Quamlibet horribiles transiit arma ferens.
Nullaque res magis est saevis accommoda bellis,
 Quam spem praeveniens impetus atque metum.
Ipse Vitoldus erat tam prompto milite felix,
 Qualem vix aliquis mente notare queat.
Quo duce lance pari virtus aequata pependit.
 Per dignos ibant praemia magna viros,
Ibat et in meritas opulenti ignavia sordes,
 Nam rigidus morum censor et acer erat.
Iustitiae sanctas tam certo robore partes
 Fovit, ut his nullus possit inesse dolus.
Quando diem dixit sceleri, plerosque nocentum
 Ad mortem sese praecipitasse ferunt;
Conscia mox laqueos quaerebant colla tenaces:
 Spes absolvendi nulla nocentis erat.
Praecipue pravos tormenta per omnia testes
 Sustulit, ut nemo possit iniqua loqui.
Ipsemet excipiens torvo periuria vultu
 Mendacis praesens terruit ora viri
Membraque tergoribus multorum clausa ferinis
 Assuetis canibus dilanianda dedit.
In nullo tam saevus erat, quam iudice donis
 Corrupto, si quis forte repertus erat.
Dicitur articulos quidam discerptus in omnes,
 Quod tantum capto munere iusta tulit:
Spreverat infelix edicti verba minacis,
 Tortus ad exemplum posteritatis erat.
Totus avaritiae discesserat ordo sub illo
 Principe, et hac merito laude perennis erit.
Multa quidem gessit titulis illustria Claris,
 Sed tamen ad nostrum pertinet istud opus.
Imbelles animos populi exercebat agrestis
 Curantisque aliud praeter aratra nihil,
Iniungens etiam vinctos in castra bisontes
 Ducere, ut in membris laesio nulla foret,
Proposuitque rei poenas et praemia iussae.
 Conveniens numero turba subibat opus
Et mandata metu nullo remorante peregit
 Constituitque feram principis ante pedes.
Id tamen, ut fatear, fieri vix posse putabam,
 Credere ni cogant, qui meminere, senes.
Quove minus dubitem, dicunt inventa modosque,
 Et quam narrabant machina talis erat.
Stat geminus late paries deductus in artum <arctum>
 Ad cunei formam fronte patente locum.
Conduntur media robusta repagula mole,
 Quae viridi pinus fronde reseda tegit.
Cuncta latent circ.umpositis abscondita ramis,
 Praesentire dolos ne fera cauta queat.
Tandem veste rubens aliquis simul ense coruscans
 Ambulat irata conspiciente procul.
Illa furore calens rapido ruit excita cursu
 Virque suam versat per loca nota fugam,
Donec ad insidias pervenerit ante paratas,
 Et fugit interius terga premente fera.
Et quam nec rapidae iam possent sistere flammae,
 Labitur in medios praecipitata dolos.
Pervius ille viro tantum fuit angulus: ipsa
 Pressa manens retro vertere terga nequit.
E latebris alii surgunt tensisque coarctant
 Restibus astrictam duraque membra premunt
Iniciuntque simul pedicas,spumantia loris
 Ora ligant, toto corpore vincia rigent.
Quamqtfe nec armatae valeant arcere cohortes,
 Quo minus erumpens per sua facta ruat,
Vincta trahebatur compressaque funibus ibat
 Inter plebeias plena timore manus.
Permissa est vin dicta tamen: resoluta paten ti
 Mittitur in campo vincula nulla timens
Et tantum Scythicis equitum figenda sagittis,
 Ut nihil assolita miles ab arte vacet.
Munera signatis habuere ingentia telis,
 Cingula pro scopulo facta fuisse ferunt.
Qui ferrum propius fixit, maiora recepit,
 Perque suos ibant ulteriora gradus,
Magna tamen telis in membra profundius actis
 Dona sub invicto principe semper erant,
Vixerat ille suo certe clarissimus aevo,
 Non quia nobilitent bellica facta virum:
Praetulit humanis longe caelestia rebus
 Et coluit summa religione deum.
Primus enim Christi leges cum gente recepit,
 Evertit populi sacra vetusta sui,
Summo templa deo statuit censusque ministris
 Illorum magna cum pietate dedit.
Omnia summovit veterum portenta deorum
 Et fuit erroris cognitor ipse sui.
Cuius ad insigni titulo non sponte revellor
 Praeteriens summi maxima quaeque ducis;
Propositi memor esse mei dum cogor et arcti
 Temporis, ante prior conficienda fera est.
Immodice forsan videor digressus ab illa,
 Sed tamen interea stare necesse fuit,
Dum longo clamore feram cursuque fatigent
 Silva tot voces evariante viri,
Vixque neci tandem coepit matura videri
 Sensibus: exhausit singula membra furor
Et sudore fluens crebro quatit ilia pulsu
 Spumaque iam toto corpore densa cadit
Implicat ambiguos pedibus velut ebria gressus;
 Aspice, quam subita sit peritura nece.
Nam satis ut visa est animo cepisse furoris,
 Desiliunt equites et removentur equi.
Solis more suo gladiis accincta iuventus
 Prodit, ut haec ferro cominus icta cadat.
Arboribus lectis mira vi pectoris astant
 Expositi ad saevam laudis amore necem,
Enseque fulgenti tenui cum voce coruscans
 Pro se quisque trucem provocat arte feram.
Ocior et vento conspectum fertur in hostem,
 Qui retro prosiliens arbore tectus abit.
Haec petitur summoque gradu magnique recessus
 Impete, ut ardentem fulmineumque putes.
Solvuntur tactique cadunt ex arbore rami
 Et fragmenta suae pondera mortis habent.
Tune opus est animo vigiles intendere sensus,
 Ignavis minime convenit iste locus.
Vidi ego, dum simili casu vir fortis et acer
 Ensem dimisit diriguitque metu;
Et nisi subsidium misero fortuna tulisset,
 In subitae lapsus vincula mortis erat.
Illa quidem nivibtis suspensis canduit arbor,
 Maxima quae ramis pinus et ampla fuit
Duraque; cum sonitu quam primum robore frons est
 Impacta et rami contremuere graves,
Nix commota ruens densavit in aere nubem
 Involvitque tegens arboris ima virum.
Corporis hie subito vires animique recepit
 Et rapuit celerem nube tegente fugam.
Hoc socii magno facinus risere cachinno,
 Tamquam sit morti cedere turpe nefas,
Et velut aequatas habeant certamina vires,
 Alterius semper quae nece partis eunt.
Quantumcunque graves robur tamen excipit ictus
 Amplexuque sui cornua fixa tenet.
Ut tamen ipsa suis maneat radicibus arbor.
 Delectum terrae pinguis habere decet.
Si quis enim siccis stanti confidit arenis,
 Fallitur atque ipsa saepe cadente cadit,
Ut quam commoti fera vis evertere venti
 Non possit, cedat cornibus icta ferae.
Luctatur specie miranda evertere molem
 Horrendumque fremens se rotat orbe suo.
Eripuit visum rabies sensumque removit,
 Se putat in tota fronte tenere virum.
Tune neque vir saliens possit tibi nec fera cerni,
 Incubat excusso pulvis et umbra loco.
Illa tamen rabies longe diversa ferarum est:
 Multa etiam medio saepe furore vident.
Regis Alexandri venatu contigit olim
 Aspera res facto nota recensque suo,
Quae potuit totum lacrimis involvere regnum,
 Ni deus in dubia sorte tulisset opem.
Quattuor excelsis sedes erecta columnis
 Spectandis late caedibus apta fuit.
Hac socio procerum coetu regina sedebat
 Et cum matronis virginibusque suis.
Stant in prospectu iuvenes gaildentque ferarum
 Ut se maiores praecipuaeque petant,
Hic animos cupiunt artem viresque probari:
 Arbore de summa spicula tendit Amor.
Utere more tuo facili sine sanguine ludo.
 Quid tibi cum silvis, perniciose puer?
Ecce suae cupiens aliquis placuisse puellae
 Ridicula et subita teduce morte cadet.
Dumque ferae currunt <currumt>, dum se ferientibus instant
 Et dum spectandi maxima cura fuit,
Agmine virgineo diffusus in aera fulgor
 Splenduit, ut multum veste decoris erat,
Qua color intexto ludebat candidus auro,
 Ardebant variis serica rubra notis.
Mox ea flagranti novitas oblata furori
 Defixit cunctas et remorata parum est,
Ne loquar humanos assuetum ludere sensus
 Hoc genus in rabidas ius habuisse feras.
Hinc aliae magnis ibant clamoribus actae,
 In venatores impetus omnis erat.
Una tamen fixo iam vulnera corpore portans
 A sensu certe non aliena suo,
Restitit et quatiens caput est mirata colores
 Et vultus hominum noscere visa fuit.
Indignata sua spectacula caede parari
 Instantem voluit nobilitare necem.
Infremuit tandem nares inflata tumentes
 (Agminis hoc signum terga sequentis erat)
Suppositamque petens excussit fronte columnam
 Et vix dimidia parte pependit onus.
Si structura cadens fato delapsa fuisset,
 Sanquine quam multo demaduisset humus
Et quam crudeli rubuissent cornua caede,
 Fingere mens magno victa timore nequit.
Propterea multo prius est agitanda labore,
 Ut superet sensus emoveatque furor,
Ante satis vasto spumarum devoret ore,
 Lingua diu fauces pendeat ante suas,
Cum sonitu cauda volucres diverberet auras,
 Densaque fumanti nubila nare vomat;
Et licet invictas durarint frigora vires
 Nec nisi vi summa corpore sudor abit,
Spiritus ante gravis sudantibus ilia membris
 Pulset et in spumas undique sudor eat;
Irruat in dubios sine quovis ordine motus
 Saepe supercilii nictibus acta sui;
Ne dubio moti saliant spiramine villi,
 Morsibus evellat diripiatque comas;
Saeviat in proprium, cum desint caetera, corpus
 Et pedibus ventrem tundat acerba suis;
Dum siccas agitant ventorum flamina frondes,
 In frondes saltu praecipitante ruat;
Dum tremulam volucres fecere volatibus umbram,
 Hanc rapidis semper cursibus illa premat.
Signa tibi vel mille dabit, quibus ipse videbis
 Tempora congressus commodiora tui.
Si quid enim sensus inerit, vincere profecto
 Frustatimque cita comminuere nece.
Materiam videor vanis extendere verbis.
 Taedia deponas, nam prope finis adest.
Arbore venator, qua bellua cornibus haeret,
 Nititur et pressam corpore semper habet,
Ne si vel modice fuerit diversus ab illa,
 Et fera disiunctum mox petat ipsa virum.
Circuituque pari rapidum volyuntur in orbem
 Per varios saltus, hinc vir et inde fera.
Ille regit gladium metuendo corpore fixum,
 Haec etiam lingua pugnat ut ense sua,
Qua procul exserta si posset prendere vestem,
 Actum est: correptus veste repente perit.
Sed minus ut fieret vitare pericula linguae,
 Omnes in caedem librat agitque pedes.
Nulla potest citius corpus transire sagitta,
 Quam dispersa pedis vulnere membra ruunt.
Corporis in rapido sollers videt omnia gestu
 Venator, quid agat, quae fugienda putet,
Ni miserum rabidis adeo spiratibus urat,
 Ut calor et vero distet ab igne parum.
Si subito ense celer non solvent intima cordis,
 Vincitur et solo flante vapore cadit.
Hoc tamen attendunt socii; ne tempore longo
 Lucta sit, altera vox avocat inde feram.
Sed iuvenes usu facili praecordia rumpunt,
 Ut semel infixo desinat ense labor.
Cornua perflantur, socii ridentur inertes;
 Iam fera, sed magno fracta labore iacet.
Labitur arctoae durissimus incola silvae,
 Alter adhuc etiam me patiente latet.
Otia si fuerint nobis, quaeretur et ille,
 Tu frontem bello, si sapis, ure, para.
Ne quid nunc agitem, terrent atrocia mentem
 Bella, quibus toto Mars fremit orbe ferus.
Optima religio Christi turbata vacillat,
 Debilis in campo, non bene firma domi,
Ipsa suis in se gladiis dum scinditur, hosti
 Turpiter in praedam ludibriumque cadit,
Auxiliumque diu tantum caeleste requirit,
 Quod sperare etiam crimina nostra vetant.
Interea quid agunt <agant> reges? dormire videntur?
 Heu nunquam minor his cura quietis erat,
Nunquam solliciti fuerant magis. Ergo quid illud?
 Unus in alterius comparat arma caput.
Funestas versant acies in caede suorum,
 Hoc oblectamen nunc sibi mentis habent.
Miles utrimque cadens numeros in partibus aequat,
 Quemque regant, nullum iam superesse volunt;
Per scelus immensum nostro sibi sanguine ludunt.
 Iam dudum ridet publicus hostis eos,
Dum qui debuerant custodum munia ferre,
 Commissum lacerant dilaniantque gregem;
Quos adeo vehemens irarum concitat ardor,
 Tam gravis obsedit ferrea corda furor:
Nemo videt, quantum discriminis omnibus instet,
 Publica res in quo stet miseranda gradu.
Nam quis in orbe vacat, qui nostro non fluat ensis
 Sanguine? Sed proprio plus feritatis inest.
Thurcus enim miseram caedit tantummodo plebem,
 Diripiens arces, oppida, templa, domos,
Anticipans portus, firmans loca, milite complens,
 Quae satis, ut cunctos perderet, apta videt.
Sive senum facili rubet infantumque cruore,
 Securus damni transigit acta sui;
Sive fodit partu gravidarum viscera matrum,
 Nil praeter lacrimas laetus ubique videt,
Nec timet, arreptis ne quis foret obvius armis:
 Deplorata adeo caecaque turba sumus.
At reges, proprii quod roboris undique cernunt,
 Excerpunt cunctis dilacerantque modis,
Illud agunt tantum, ne quis superesset eorum,
 Qui curam Christi legis habere queant.
Illa refulgentis dum special numina caeli,
 Vix habet, unde suae fidere possit opi.
Virgo, dei mater, cuius dum scribere nomen
 Hic vellem, pavidae contremuere manus,
Attonitusque diu nequeo comprendere mente,
 Qua taceam, tecum qua ratione loquar;
Si taceo, digna es, quam totus clamitet orbis,
 Cunctaque communi voce creata sonent;
Si loquor, humanae non est attingere linguae
 Nec menti, quae te verba decere queant.
Persuasus bonitate tamen, qua caetera vincis,
 Immenso quae sunt inferiora deo,
Accedo veniamque petens et corde tremiscens
 Ante pedes volvor, virgo Maria, tuos.
Sordidus et squalens habitu, squalentior intus,
 Molior exsangui pallidus ore preces,
Non quia sim dignus verbum proferre vel unum,
 Sed quia tu tantum nos relevare potes:
Te deus humanis miserans eventibus instar
 Luminis in celso monte locavit opem,
Nec secus afficitur pullis implumibus ales,
 Quam mortale genus tu, pia virgo, foves,
Et velut infantem puerum levat obvia mater,
 Excipis attollens, quos cecidisse vides.
Nunc, o virginei maiestas inclita floris,
 Interpone tuas in mea vota preces.
Respice bellorum rabiem camposque fluentes,
 Quam multum gladio fata licere velint
In populo, quem firma tui per foedera nati
 Coniunctum socia vivere pace decet.
Principibus sanam nostris, precor, incute mentem,
 Officii videant prodita iura sui;
Cur ita commissi diffundant orbis habenas,
 Ut sint custodes nomine reque lupi.
Interea donec possint resipiscere, saevos
 Detineas hostes et remorare parum,
Ne miseram plebem rapiant omnique carentes
 Auxilio populos in sua vincla trahant.
Adrianique viam Sexti dispone: coactus
 Proiciat causas consiliumque morae
Et veniat rapidos praevertens aequore ventos
 Ac teneat gladios, quos furor altus agit.
Ostendat stolidis, quibus in regionibus hostes
 Consistant et quos sternere lege decet,
Ut qui legitime titulos accepit inemptos,
 Legitime populi dirigat arma sui
Et se pontificem studeat componere talem,
 Quali tam teter temporis horror eget.

Finis.
MD XXIII