Carmen de regula fidei

This is the stable version, checked on 22 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de regula fidei
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99 pdf

Carmen de regula fidei (Paulinus Aquileiensis), J. P. Migne

Carmen de regula fidei

(0467C)Te, Pater omnipotens, mundum qui luce gubernas,
Et te, Nate Dei, coeli qui sidera torques,
Teque, sacer Flamen, rerum moderator et auctor,
Aeternum trinumque Deum veneranter et unum
Confiteor labiis, pleno sed pectore credo.5
In te credo Patrem, cum quo Deus unica proles
Regnat, et omnipotens cum quo Deus unica proles.
Non tres ergo Deos, absit, sed sanctius unum
Corde Deum credo, labiis non cesso fateri:
Qui semper summus, perfectus semper et altus,10
Solus et ipse potens trinus persistit et unus.
Personas numero distinguo denique trino,
Naturam nullo patior dividere pacto.
In deitate quidem simplex essentia constat;
(0467D)In Trinitate manet sed subsistentia triplex.15
Non hunc esse Patrem, sobolem quam credo tonantem,
Sed hoc esse Patrem, summum quod germen adoro.
(0468C)Et non qui Genitor, Genitusque est, Spiritus hic est;
Sed hoc quod Genitor, Genitusque est, Spiritus hoc est
Virgine de sacra, sancto de Flamme natum20
Credo Dei genitum: lingua decanto fideli,
Tempore sub certo tempus qui condidit omne,
Lucida rorigeri coeli qui temperat astra,
Qui pontum, terramque, polum, qui maxima mundi
Climata quatrifidi, montes collesque creavit;25
Aetheris atque humi cludit qui limina pugno
Articulis trinis vastis cum finibus orbem
Praelibrat, et latum palmo metitur Olympum:
Saecula praecedit, fecit qui saecula cuncta
Hunc Pater omnipotens tinctum Jordanis in unda30
Protinus ex alto sanctus cum Spiritus albae
(0468D)Coelitus in specie descendit namque columbae,
Baptista sibimet magno famulante Joanne,
Dilectum, propriumque, pium, dulcemque Tonantem
Esse suum Genitum sancto discrevit ab ore.35
(0469A)Splendida florigeram nubes cum cingeret alpem,
Esset et in summa secreti montis in arce,
Discipulis cum namque tribus famulisque duobus
Unicus altithroni coelorum gloria Jesus
Ut solis radius facies plus pulchra refulget,40
Candor ut alba nivis vestis radiabat, et ecce
Intonuit vox alta Dei de nube serena,
Aera per vacuum, teneras transfusa per auras,
Talia mellifluis depromit gaudia dictis:
Hic meus est, inquit, dilectus Filius unus:45
Hunc audite. Datum hoc est mirabile signum,
Quod Deus atque homo Christus sit verus et altus.
Filius ille Dei sancta de virgine natus.
Arguitur hinc: forte Petrus hac voce docetur
Non homines aequare Deo, dominoque clientes.50
(0469B)Haec est vera fides, frangit quae colla chelydri;
Haec mundum vincit, peccati crimina tollit;
Hac Petrus in clavi coelorum limina pandit
Aurea ruricolas reserans ad regna phalanges
Mittit, et his niveae depromit gaudia vitae.55
Agniculos albo teneros cum vellere natos
Lactea per centum suspensos ubera matrum,
Ad campos, Jordane, tuos, cinctosque rosetis,
Gramineas segetes propter myrteta virentes
Lilia mixta rosis, florentia pascua fretus60
Carpere mille monet ruminanti fauce bidentes.
Illic picta rubent croceo de flore virecta;
Candidulo rident pulchre de germine cincta,
Frigore quae nunquam, radio nec solis arescunt;
Marcescunt nunquam gelidis infecta pruinis,65
(0469C)Nec pluviis perfusa quidem madefacta tabescunt;
Sed semper, Paradise, tuos redolentia fragrant
Messis aromaticae permixto chrismate odores.
Virgultum foliis gemmato robore produnt,
Quod nunquam foliis viduatum turpe vilescit,
Punica mixta simul foliis sed poma retentat,
Quae semper liquidos sudant de cortice succos:
Transfundunt dulces mandentis more sapores.
Ad fontem salientis aquae qui viva fluenta
Influit, et rores uno de gurgite fusos75
Divisos spargit, pariles per quatuor amnes
Albentes perducit oves, hinc pocula cogit
Sumere, qui nunquam spumanti fauce balantes
(0469D)Alterius fontis sitientes flumina poscant.
Percelli pravi fautores dogmatis omnes80
Censeo falsiloquos geminato anathemate Pauli,
Doctoris mundi, Galatas quo forte rebelles
Terruit: aut etiam croceo succinctus amictu
Angelus altivagas quisquis jaculatus in auras
Grandisono referens aliter sermone profatur,85
Quam Gabriel Regis praedixit nuntius alti,
Quam docuit Petrus, Pauli quam scribit arundo,
Quattuor et proceres parili quam voce fatentur
Hujus erit bibici feriendus fulminis ictu.
Principium caput omne mali, nefas omne Cerinthus90
Ultricibus fomis flammis infertur obustus.
Infelix Ebion huic non dispar in omni
(0470A)Impietate jacet, sub vulnere poenae.
Arrius in foveam, fodit quam perfidus ipse,
Corruit, aeterna damnatus nocte tabescit.95
Eunomius laqueo sese suspendit in alto,
Per medium crepuit, picei petit ima profundi,
Perfidiae jaculo propria se perculit ulna.
Nestorius demens Stygias descendit ad umbras,
Canceris ut pestis Macedonia dogmata serpent,100
Pro quibus ambusta Macedonius ardet in olla.
Eutyches infelix ex omni parte nefandus
Trita venena bibit, sibimet quae miscuit ipse.
Pestifer ille manis, totum quem possidet error,
Sulphoreae fumus conflat sine fine gehennae,105
Haud secus horrisono spurcoque Sabellius ore
Blasphemus ignivomi Cocyti gemet ustus ab unda.
(0470B)Hos etenim cunctosque simul qui nominis alti
Obsistunt sacris confuso pectore jussis:
Qui Regem Sabaoth fallaci fauce lacessunt,110
Et Dominum Christum natum de virgine sacra,
Flamine de sancto, regemque, hominemque, Deumque
Corde negant pravo, labiis spumantibus acti,
Impugnare student, casso sudore latrantes,
De gremio avelli sancto, de corpore matris115
Ecclesiae abscindi cultro decerno fidei,
Quam Petrus Paulusque docent, quam concinit orbis,
Quamque satis prisci clare cecinere prophetae.
Catholicos sanctosque viros Patresque beatos
(0470C)Trecentos octoque decem, cunctosque perennis120
Judicis aequisonae cultores nempe fidei
Amplector, placidis strictim feliciter ulnis.
170 Nullus ab his terror, nullus me perfidus ultor
Sanguivomo abscindi mucrone secante valebit:
Quorum nulla meo poterit de pectore famam125
Auferre oblivio, pactoque abolerier ullo.
Non jam sub tabulis dura de rupe recisis
Scalpelli rimis sulcatis cuspide sculpam,
Nec pingam nigris calamo de roribus hausto;
Sed potius scribam cordis sub pixide lento130
Instillante poli rutilo de culmine fonte
Infuso stylo, post me monumenta relinquo
(0470D)Venturis descripta, libens non parco referre
Carmine succincto, lata sed mentis avena
Praecepto fundente duas dulcedinis undas,135
Amplectens Domino sancto quas protulit ore.
Primam libo Deo, collegae reddo secundam
Pectore de puro charitatis victus amore,
In jubilo vultuque alacri sub mente jocunda
Semper et almisonas sincero famine grates,140
Summe tibi Genitor, referam Deus alta potestas:
Et tibi Nate Dei, lati spes unica mundi:
Spiritus alme tibi, metuende, tremenda majestas,
Fons charitatis, amor dulcis super omnia mella,
Lux et origo boni, casti spirator amoris:145
Qui quo vadis et unde venis nesciris, et orbem
(0471A)Terrarum reples, et ubi vis perpete spiras.
Auditur vox ecce tua, clamore silenti
Cordis in aure sonat, nullo quatiente fragore.
(0472A)Sit Patri, Genitoque Deo sit gloria summo,150
Spiritui per cuncta Deo sit saecula sancto.

APOLOGIA S. PAULINI PRO CARMINE SUO. (0471) (0471A)Te vero, mi o charissime frater, obsecro devotionis affectu, quicunque hos dignatus fueris versiculos lectitare, cum aut per incuriam brevem pro longa, aut longam pro brevi, aut communem pro naturali, aut naturalem pro communi syllaba, aut pedem pro pede, aut schema pro schemate, aut tropum pro tropo, aut indiscretas membrorum caesuras desidiae manu resectas, aut inconsideratum colae defossum punctum, aut comatum inaequales incisiones, aut inconditos euphoniae melos, aut si quis hujuscemodi reperiri potest, in his inspexeris exaratum, et videris ob id forte meretriculam indignari Carmentem, manumque ad ferulam mittere: non te ejusdem modi formido perturbet; sed accinge (0471B)sicut vir lumbos tuos et ad vices meae parvitatis in faciem ejus viriliter resiste. Impavido utique vulpeculae illi dicito ore, quoniam nihil ego pendens flammantes rapidosque indignationum ejus furores, tanquam in lutum redactam superbiae ejus cervicem curvabo. Et ut veritus sum dicere, et licet pudebit me referre, non tamen celabo, quasi lyciscae multumque post carecta latrantis memoriam illius me tangit (0472A)animi modos. Tu autem in studio veritatis impulsus, exstincto nihilominus usque ad cineres [ Al., cinus] omni penitus invidiae fomite, supple nimirum ea quae desunt, calamo charitatis; superflua quidem dulcedinis reseca falce, tortuosa namque dilectionis rectius aequare normula stude. Cave praeterea ne forte fluxim per incuriam extensa linea, violento directo obductu a suo rectitudinis statu incurvari deformata formula compellantur. Considerare summopere stude, ne quando cum sarmentis pampineas etiam amputasse te gemmulas poenitearis. Non tibi, obsecro, vilescant vernales folliculi, nec dum erumpentes in flores, qui clusas celant botryonum gemmatas suo in tempore producendas uvas. Sed neque (0472B)triticeas summitates spicarum indigne feras, quae armatos acutis, quibus pungant lento conamine culmos, fluctuare videntur aristis. Memento cujus suavitatis sapor celatur in spica, cujusve edulia dulcedinis grana flava reservantur in theca. Non enim haec ad humanas edentium trajiciuntur fauces, nisi et uva prius calcibus, vel dentibus, et spicae aut plaustri stricatae rota, aut flagellis conterantur percussae.