Migne Patrologia Latina Tomus 138
Carmen de monasterio Gemmeticensi (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.CaDeMoG, cc_idno: 9597 c
ARGUMENTUM 138.0393B|
Siste gradum stabilem prudens quicunque viator,
Aspice quae graphicis sunt his depicta tabellis:
En tibi clara patent, sicut spectantis in unda,
Seu levi in speculo solet apparere figura,
Quae fuerint hujus rutilae primordia gemmae.
(Gemmeticum siquidem a gemma dixere priores,
Quod reliquis gemmae praecelleret instar Eoae.)
Inde scies quinam dederint regesque, ducesque,
Tot bona, tot terras, et opes, tot praedia, census:
Unde monoptolemi nongenti, coelitus acti,
Strictius inclusam possent hic ducere vitam:
Quas itidem Lelegum turmae Dacaeque phalanges,
Intulerint clades; qui tandem a sedibus imis,
Haec loca sarcierint priscis convulsa ruinis,
138.0393C| Expedio brevibus complexens gesta camoenis.
PRIMA FUNDATIO DICTI MONASTERII.
Saecula sex Phoebus cum lustris volverat octo
Virginis a partu, dum sanctus vir Philibertus,
Celtica quem genuit claro Burgundia partu,
Hos petiit fines, tanta stipante caterva
Quanta Jacob Gessen ipsam culturus eremum
Quae licet haec quondam spinosis horrida silvis,
Undique diversa restagnans cincta palude,
Gente prius nulla, nullis sit culta colonis,
Nec Cereri penitus, nec dulci nota Lyaeo,
Nulla tamen toto fecundior exstitit orbe,
Ille pater postquam Dagoberti munere regis
Prima hujus sacri statuit fundamina templi:
138.0393D| Mox quippe antiquam mutarunt omnia formam.
Hic ubi capripedum latitabant antra deorum
Solivagis habitata feris, nunc pervia sanctis,
Aurea templa nitent, instar stillantis Olympi;
Nocte dieque preces effundunt, inclyta divum
138.0394B| Cantica nunc resonant, nunc sacra Tonanti,
Agmina persolvunt monachorum munia laudum,
Angelicos imitata choros, ubi monstra ferarum
Horrisonis vacuas complebant vocibus auras.
Quae prius exsuccos silvestri germine fetus
Tristis alebat humus, condensis obsita dumis,
Fertilis ambrosios coepit producere fructus.
Taxus olens, tiliae molles, aconita, cicutae
Alcinoi silvis cedunt; nigra bacca racemis,
Purpureae gravidis turgent in vitibus uvae,
Et renovatus ager dulces producit aristas.
Hic ubi crescebant calami juncique lacustres,
Luxuriant vario gemmantia prata colore:
Deque paludigenis nunc surgunt pinguia cannis
Pascua, et ingentes labuntur ab aequore pisces
138.0394C| Fluctibus impulsi, quoties Latoïs utrinque
Jungit horizonti roseos Titania currus,
Ac rapidus, turgente salo, reflectitur amnis;
Ut refluant per agros, per prata virentia rivi,
Qui fecunda suis irrorent frugibus arva,
Ut rigat Aegyptum septeno gurgite Nilus.
Haec dedit ille Sator rerum, qui terminat orbem,
Maxima qui solidam statuit super aequora terram,
Sistit et immensos praescriptis finibus amnes,
Ne Cybele tumidis obruatur Thetios undis:
Imbribus et montes sterilesque humectat arenas,
Ut sua cunctiparens concedat munera tellus,
Unde trahant vitam quaecunque cibaria poscunt,
Sive per incultos errent animalia campos,
Sive secent liquidum stridentibus aera pennis,
138.0394D| Vel quae monstra natant variis distincta figuris:
Quidquid et aetherea spirando vescitur aura,
Confovet, et propria unicuique alimenta ministrat,
Denique qui quondam siccis de rupibus undas
Duxit, et ex alto demisit vertice carnes
138.0395A| Mannaque: seu pluvio funduntur ab aethere nimbi
Ut populum, mirante polo, nutriret Hebraeum,
Per steriles campos desertaque rura vagantem.
Sic sua Gemmeticis largitus dona colonis
Fecit, ut invitis naturae legibus olim
Aspera quae fuerat, fieret cultissima eremus:
Quam circumflexo praecingit Sequana fluxu,
Haud secus ac Arcton sinuosi cauda draconis.
DESTRUCTIO EJUSDEM MONASTERII.
Lustra octo totidem labentia saecula cursu
Astra penetrarunt post incunabula Christi:
Belgica dum Getico Francorum littora bello,
Barbarus Hastingus, Dacis egressus ab oris,
(Haud secus atque leo praedae sitibundus ab antro)
138.0395B| Impetiit, gelidam qua Francia respicit Arcton,
Finitimasque urbes et plurima castra subegit.
Proh scelus! Altithroni celeberrima templa tonantis
Diruit, infesto pervertens omnia Marte.
Classibus instructis tandem, Boreaque secundo,
Sequanicos intrat portus: cito fama per urbes
Pervolat attonitas, tantae praenuntia cladis.
Undique tunc misero miscetur Neustria luctu:
Undique bella premunt, hostes grassantur, et horror
Ingruit armorum, fulgent vexilla Cradivi.
Hinc procul aufugiunt monachi: procul abdita Mystae
Hanspreadum deserta petunt, ubi claustra domusque,
Nostri juris erant: ne sacrum solvere votum,
Aut efflare animam urgerentur, et obruta diris
Corpora tormentis Stygiae dimittere morti.
138.0395C| Pars tamen hic sistunt armis, et milite complent
Haec loca, quo possent hostes arcere minaces:
Duxerunt satius forti succumbere letho
Quam sacra barbaricae spurcanda relinquere genti.
Nauticus interea expansis exercitus alis
Fluctivagas refugi sulcando fluminis undas,
O funesta dies! ipsis allabitur oris.
Ut primum armati funduntur navibus hostes,
Obsidione premunt hujus sublimia circum
Moenia coenobii, glomeratis ordine turmis:
Primoque aggressu, tentant per tela, per ignes,
Pandere vi portas, scalisque ascendere muros.
Custodes contra rigidis extrudere contis,
Crebraque per patulas tela intorquere fenestras
Ast ubi suffodiunt acta testudine Daci,
138.0395D| Tortaque pulsat onus validis balista lacertis:
Jam vallum, nec terra tumens, nec claustra, nec ipsi
Custodes sufficere valent, nil moenia prosunt:
Dant ibi saxa locum, portisque ruentibus, imas
Invadunt arces: pars obvia corpora quaeque
Infausta sternunt, nullo discrimine, caede:
Semirutis alii miscent incendia tectis.
Inclyta Christiparae camerato culmine ad auras
Aetherias surgens exstabat Virginis aedes.
Quam ferro accisam quatiunt, et verbere crebro
Fundamenta cavant: ast vulnere victa supremo
Ingemuit, traxitque jugo convulsa ruinam.
Tollitur in coelum densato pulvere nubes
138.0396A| Et concussa tremit tam vasto pondere tellus.
Tunc aditum subeunt perfusi membra cruore,
Praedaeque accincti sacrorum fercula, gazas,
Quotquot erant, adimunt: nec ab ulla clade quiescunt,
Donec claustra, domos, sacrasque a sedibus aedes
Eversas videant medios considere in ignes.
DE EJUSDEM RESTAURATIONE.
Interea centum vicibus sol contigit orbem
Lanigeri et Librae: tandem cedentibus armis,
Pacis alumna Ceres Martis compescuit iras.
Protinus refugis duo Patres claustra relinquunt
Haspreadum repetuntque suum pietatis asylum!
Qui cum spectassent, horrendis obsita dumis,
Inque vepres redigi, latebrosaque lustra ferarum,
138.0396B| Quaeque panomphaeo fuerant sacrata Tonanti,
In gemitus toti et lacrymas solvuntur amaras,
Singultuque gravi vertunt ad sidera vultus.
« O Pater, o Bonitas, aiunt, spes unica rerum,
Qui tibi confisos nusquam dimittis inanes,
Cerne quot excidia et clades, quot funera casus,
Quot mala perpetimur, nostrisque medere ruinis:
Jam memores proavis quod nostris foedus inisti,
Ut sicut Solymûm quondam venerabile templum,
Sic ea sacrilega restaures diruta gente,
Quae tibi tam celebri sunt structa palatia cultu:
Ut tibi vota sacro monachorum turba perenni,
Munia laudis agat solemnibus aucta triumphis,
Priscaque jam vigeat pietas, reverentia cultus.
Talia perstabant fundentes vota precesque,
138.0396C| Thetios uberibus, soloque legumine freti.
Nec mora: mittit opem summo qui spectat Olympo,
Guillelmumque ducem, Rollonis sanguine cretum,
Coelitus huc afflat venando flectere cursum,
Qui monachos nactus scitari coepit ab illis,
Quis tam decrepitos istis vos appulit oris?
Quaenam relligio, aut vestri fiducia voti?
Quae structurae inerant tam vastis conditae eremis,
Unde patent priscae vestigia tanta ruinae!
Cumque rei seriem, a primis annalibus orsi,
Ordine narrassent, ex more cibaria praestant:
Porrigit alteruter panem, sitientibus offert
Alter aquam: siquidem ducebant talibus aevum.
Dux vero adversus tam vilia fercula, cedit
Protinus hisce locis totus profusus in iras.
138.0396D| Qui vix ingressus densae penetralia sylvae
Numinis impulsu Stygium nanciscitur aprum:
Qui rapido cursu, rauco bacchatus hiatu,
Vulneris intrepidus transit venabula, casses,
Semianimemque ducem culmis prostravit acutis.
At memor offensae mox viribus ipse resumptis,
Hos repetit Patres, sceleris pro labe pianda:
Sumpturusque cibum, quem spreverat, accubat iisdem
Coenobii hujus pollicitus sarcire ruinas,
Tunc fieri delubra jubet, cellasque domosque;
Multaque restituit, priscis subversa ruinis,
Praedia, divitias quo possent quaestibus absque,
Quique monoptolemi seclusam ducere vitam.
Protinus artificas sponsa mercede labori
138.0397A| Structuras renovare parant arctando minori
Schemate, limitibus, domuumque locique tenore
Archetypum: tandem fabrefacti encoenia templi,
138.0398A| Quae olim Christiparae, rursus sacrantur eidem.
Quae gregis hujus eris perpes custosque salusque.
Quotation analysis