Carmen de S. Benedicto (Bertarius Cassinensis)

This is the stable version, checked on 13 Novembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen de S. Benedicto
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 126


Carmen de S. Benedicto

Carmen de S. Benedicto (Bertarius Cassinensis), J. P. Migne 126.0978C

Carmen de S. Benedicto

126.0975B| O Benedicte pater, cunctis celeberrime terris,
Qui confessorum culmen honoris habes:
Te Deus a puero delegit coelitus, atque
Instituit sancti Germinis esse patrem.
Tu via, tu ductor, tu pastor, doctor eorum,
Qui, spretis terris, coelica regna petunt.
Tu, studiis spretis, orbis dominam fugis urbem,
Et Domini subdis mitia colla jugo.
Tu precibus vasis solidas fragmenta dirempti,
Obsequiis vestris quod pedagoga tulit.
Aes lapidis jactu confregit lividus hostis,
Signa dabat mensae quod, Benedicte, tuae.
Sed minime solitam tibi tradere desinit escam,
Romanus furtum subripiendo pium.
Aptarat Paschae sibi prandia magna sacerdos,
126.0975C| Sed tibi cum dapibus destinat hunc Dominus.
Tetra nimis volucris se vultibus ingerit almis,
Et visa quondam concremat in specie.
Sed spinis recubans, stimulis et punctus earum,
Exsuperas vulnus illico vulneribus.
Frangitur arte crucis vas, virus quo latitabat,
Cum signat tanti dextera sancta Patris.
Quem puer a sanctis precibus niger eliciebat,
Virga Patris sistit, ac puer ater abit.
Suscipe, sancte Pater, pueros, quos gloria Romae
Ad tua transmisit limina mente pia.
Fratribus ipse tibi commissis mons dedit amnem,
Rupe latex exit cum rogitas Dominum.
Ferrum dum vepres resecat Gothus, insilit undis,
Sed repetit manicam mox, ubi tinguis aqua.
126.0976B| Assiduam Placidus dum ferret gurgitis undam,
Obsequiis sanctis hunc tulit unda fluens.
Pergito, Maure celer, Pater illico providus, inquit.
Jam trahit unda laci praecipitem puerum.
Jussa ferens properat super undas, atque recurrit
Erepto puero, ceu per humum gradiens.
Promptus ad omne malum dira cum mente sacerdos,
Toxica quae misit, sustulit ipse prius.
Corruit ecce miser collapsi culmine tecti,
Corpore confractus tartara saeva petit.
Talia discipulus dum perfert nuncia cursim,
Concussit sancti intima corda Patris.
Cui pater indixit ob talis gaudia mortis,
Ut lacrymis culpam defleat ipse suam.
Panem tollit avis, quo virus texerat ille,
126.0976C| Abdit ubi nullus cernere possit homo.
Tu meritis almis falsorum templa deorum,
Vertisti in laudem, sancte, decusque Dei.
Perfidus ille draco coelo demersus ab alto,
In famulum Christi talia dicta dabat.
Quid, moledicte, tibi mecum est? Quid non, Benedicte,
Quid me persequeris? quid mea jura rapis?
Stat lapis immotus nimio prae pondere fixus,
Quem residens hostis impius ille premit.
Tollitur at subito Benedicti voce beati,
Itque procul sessor, postmodo flamma vorax.
Fratribus est falso comburere visa culinam,
At Pater ut venit, visio falsa fugit.
Attritus puer est murali mole peremptus,
Suscitat hunc, et opus jussit adire Pater.
126.0977A| Non licitis domibus sumpserunt prandia fratres,
Absens ipse videt arguit et nimium.
Hospes adest simplex, quem cepit calle viator,
Mollibus in pratis prandia quo facerent.
Arguit hunc pastor tali pro crimine sanctus,
Mox veniam culpae expetit ille suae.
Veste venit splendens fraudantis Riggo tyranni,
Non tua sunt, inquit, quae tua dorsa gerunt
Totila rex veniens prostrato corpore supplex,
Praescivit vitae commoda cuncta suae.
Bis quinis annis retinebis culmina regni,
Mors his succedet, moribus esto pius.
Desinit in factis extunc existere saevus,
Blandior et vixit tempora dicta sibi.
Excole, Roma, tuo vatem de dogmate doctum,
126.0977B| Qui tua per saeclum moenia salva canit.
Turbinibus multis quassaberis, atque coruscis,
Hostis nullus erit, qui tua septa ruat.
Non escam carnis, sed nec sacris ordinis unquam,
Excipias quaestum, clerice, salvus eris.
Haec ubi contempsit, repetit quem liquerat olim,
Ut vates sanctus dixerat, ille malus.
Omnia quae monachis congessi munere Christi,
Gentibus arbitrio tradita sunt Domini.
Vix potui precibus Dominum exorare supernum,
Ut mihi vel fratrum cederet ipse animas.
Post Langobardi venientes tempore noctis,
Caetera vastantes cuncta tulere simul.
Aeterni regis salvati munere fratres,
Illo nec laedi de grege quis potuit.
126.0977C| Vas retinet serpens absconsum tramite, fili,
Admoneo ut solers vergere mox studeas.
Mappula testis adest, retines quam pectore, frater,
Cur ingressa tuum nequitia est gremium?
Non clam Patre manent, quae voluit mente superba,
Praebens coenanti luminis officium.
Fratres en hodie nullus est panis in arcis,
Cras pietate Dei copia panis erit.
Iis sacra coenobii satagunt qui ponere septa,
Astans per somnum condere monstrat opus.
Redduntur tumulis per eum, quae more sorores
In famulum Christi noxia verba dabant.
Patria namque puer dum tecta requirit anhele,
Injussus pergens mortuus est inibi.
126.0977D| Hujus non potuit corpus retinere sepulcrum,
Sed Domini famulus id sociavit humo.
Ore patens anguis medio stat calle malignus,
Quem cernens frater ad pia septa redit.
Rusticus adveniens variato corpore lepra,
Abscessit sospes glorificando Deum.
Aurea dona Patri funduntur coelitus almo,
Ut poscens habeat, debita quo redigat.
Vas vitreum montis per saxa patentia mersum,
Illaesum perstat omne tenens oleum.
Post Dominum rogitans dolium complevit olivo,
Ante quod hoc penitus exstiterat vacuum.
Quo properas, Satana, medicorum more paratus?
126.0978A| Vado tuis potum fratribus ut tribuam.
Dextera sancta senem mox illo daemone captum
Salvavit Patris, depulit et Satanam.
Rusticus adveniens constrictus brachia loris,
Ad primum sancti solvitur intuitum.
Postulat orbatus reddi sibi pignus ademptum,
Cum rogitat sanctus, vita redit puero.
Sacra soror precibus diffundens coelitus imbrem,
Invitum secum nocte Patrem retinet.
Post triduum frater gaudens de morte sororis,
Hanc tumulat proprio protinus in tumulo.
Unica sanctorum retinet nunc arca duorum
Pignera, quos aethrae junxit, humoque Deus.
Sanctorum hic animas ad coeli gaudia cernit
Angelicis ulnis hoc per inane vehi.
126.0978B| Totus adest orbis collectus solis ab instar,
Tempore sub noctis visibus, alme, tuis.
Testis adest meriti, Servandus nomine, magni,
Lucis enim partem cernit et ipse simul.
Regula, sancte Pater, multos tua mittit ad aethram,
Consocians sanctis hos super astra choris.
Flans Domini famulus animam cum laudibus almis
Mirifica scala scandit ad astra poli.
Pallia sternuntur divino lumine mixta,
Qua sacer ascendit ad sacra regna Pater.
Perdita mente manens mulier per devia scandens,
Hujus salva fuit cum specus introiit.
Plurima signa tibi concessit gratia Christi,
O Pater insignis, quae modo nemo sciat.
Sed quae noscuntur per mundi climata, quisnam
126.0978C| Ut tua facta decet, pangere rite queat?
Quaeve micant hodie signorum facta priorum,
Temporibus nostris gesta tuis meritis.?
Andreas etenim Germano germine cretus,
Rectis non unquam gressibus ire valens;
Mox ut promeruit tua limina tangere templi,
Extemplo sospes dante fuit Domino.
Alter serpentem gestans in ventre latentem,
Obstaclum nullum cui medicina dabat;
Concitus huc scandens pietatis munera poscens,
Ad tua pervenit limina sancta, Pater.
Evomito colubro postquam tua limina scandit,
Perstitit incolumis hic pietate Dei.
Corpore contractus genuit quem Cimbrica tellus,
Erigitur templi, David, in aede tui.
126.0978D| Eia, beate Pater, tanto qui lumine praestas,
Sedibus in superis tanta pietate coruscus,
Esto tuis famulis custos, doctorque per aevum:
Ne lupus insidians, hostis ne pestifer unquam
De grege tollat ovem, proprio quem jure retentas.
Berthariumque tuum famulum me protege, serva,
Ductus amore tuo qui carmina vilia prompsi.
Hoc Deus omnipotens, salvos qui vis fore cunctos,
Qui coelum terramque regis per saecula, Christe,
Des petimus, nec non paradisi gaudia nobis,
Omnibus et veras tribuas sine fine coronas.