Carmen de S. Benedicto

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Carmen de S. Benedicto
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80

Carmen de S. Benedicto

(PL 80 0183C)
Caeca profanatas coleret dum turba figuras,
 Et manibus factos crederet esse deos,
Templa ruinosis haec olim struxerat aris,
 Queis dabat obsceno sacra cruenta Iovi.
Sed iussus veniens, eremoque vocatus ab alta,
 Purgavit sanctus hanc Benedictus humum.
Sculptaque confractis deiecit marmora signis,
 Et templum vivo praebuit esse Deo.
Huc properet, coelos optat qui cernere apertos
 Nec removet votum semita dura pium.
Semper difficili quaeruntur magna labore,
 Arctam semper habet vita beata viam.
Huc ergo cum scelerum depressus fasce subissem,
 Depositum sensi pondus abesse mihi. (0183D)
Credo quod et felix vita fruar insuper illa
  Oras pro Marco si, Benedicte, tuo.
Hunc plebs stulta locum quondam vocitaverat arcem,
 Marmoreisque sacrum fecerat esse deis.
Quod tunc si vero signasset nomine quisquam,
 Tartareum potuit iure vocare Chaos. (0184C)
Ad quem caecatis errantes mentibus ibant
  Improba mortifero reddere vota Iovi.
Sed puto praevisae culmen signaverat aulae,
 Nomine tunc arcis templa moderna vocans.
In quibus aeternae damnatur porta gehennae,
 Arxque modo vitae est, quae fuit ante necis.
De qua stelligeri pulsatur ianua coeli,
 Dum canit angelicis turba beata modis.
De qua colloqueris vero, Benedicte, Tonanti,
 Monticula et sacri dux eremita chori.
Ad quam tu ex alio monitus cum monte venires,
 Per deserta tibi, dux, via, Christus erat.
Namque duos iuvenes bivium perduxit ad omne,
 Qui te firmarent quod sequereris iter.
Hic quoque viventi iusto praedixerat uni,
 His tu parce locis, alter amicus adest. (0184D)
Te sibi sublato tenebris mons coelitus horret,
  Et pallet nebulis concolor ipse suis.
Moerent, et largis distillant fletibus antra,
 Cumque suis plangunt tabida lustra focis.
Teque lacus liquidi vero flevere dolore,
 Et sparsit laceras silva soluta comas. (0185A)
Credar ficta loqui, nisi te, ne solus abires,
 Tres subito corvi promeruere sequi.
Hic quoque te clausum populi te teste requirunt,
 Exspectas noctis cum pia festa sacrae.
Qui velut orbati raucis tibi flere querelis
 Instant, convictu quod caruere tuo
Ast huc perducto scopuli cessere, rubique
 Siccaque mirandas terra retexit aquas.
Certum est mons Christi quod montibus imperet ipsis,
 Subiecit pedibus mons caput ipse tuis.
Utque suum tu sancte supervegetere cacumen,
 Submisso tumidam vertice planat humum. (0186A)
Neve fatigentur qui te, Benedicte, requirunt,
 Molliter obliquum flectit ubique latus.
Hunc mons ipse tamen iuste tibi reddit honorem
 Qui meruit tantum te decorante bonum.
Arida tu cuius hortis componis amoenis,
 Nudaque fecundo palmite saxa tegis.
Mirantur scopuli fruges, et non sua poma,
 Pomiferisque viret silva dumata comis.
Sic hominum steriles in fructum dirigis actus,
 Sicca salutari flumine corda rigans.
Sic, rogo, nunc spinas in frugem verte malignas,
 Quae lacerant Marci pectora bruta tui.