Exspatiate locis, et fixi limitis expers,
Vita, vigorque orbis pendet ab ore tuo.
O specieque, modoque carens, unisque Triplexque!
Aevis es senior, temporibusque prior.
5Spiritus alme viges diffuse per omnia simplex,
Cujus subjungi caussa, locusque nequit;
Quem nullum evaluit comprendere mentis acumen,
Numinis exsuperas ubere cuncta tuo.
Sospite cuncta sinu gestas nutrisque fovesque,
10 Quem nos terrigenae dicimus esse Deum.
Mens hominis numeris stellas et tentet arenas,
Tentet mensuris atque profunda maris;
Ast dum Te Deus adgreditur numerisque modisque
Te minor est numerus, Te breviorque modus;
15Ipsa Tuae lucis, Genii superi, alma propago
Non capit, aeterno quae placuere Tibi.
Mens simul ac se tollens Te conatur adire
Scrutatum, immensi Numinis impatiens
Illico collabens evanescitque, peritque
20 Aevis aeternis ut mora rapta levis.
E fundo aeterni discors emerserat aevi
Aptandum formis ad tua jussa Chaos;
Ast aevum aeternum praecedens tempora condis
Per Temet, reperis inque capace sinu.
25Non alienae lucis egens sol aureus ardes
Aeternum, propriis ignibus atque micas.
Sat fuit, ut fieret mundus, Tibi dicere: fiat,
Et gaudes factis Te explicuisse novis.
O Sator omnipotens mundi, rerumque repertor!
30 Tu fueras, Tuque es, Tu quoque semper eris.
Complexus rerum series, longamque catenam
Tu retines, firmas, cunctaque blandus alis;
Principii jungis fines, aptasque peritus,
Et vitae metam figere morte paras.
35Scintilla ut resilit trepidantis plurima flammae
Sic ex Te soles luce micante cadunt,
Utque nivis micae rutilant, variantque colores,
Dum sudo caelo saeva rigescit hiems,
Ingentes sic per tractus fundoque carentes
40 Sidera sub pedibus promicuere Tuis.
Stellae florentes immensa per aequora caeli
Labuntur tacitae non variante via,
E que sinu nitido effundunt lumina late,
Jussa etenim sentit, lucida turba, Tua;
45At seges haec crystalli flammiferique pyropi,
Aethereque ardentis copia multa facis,
Multiplicesque ignes, et caelis mobilis ardor,
Atque polis pendens multa lucerna vigil,
Lucivomique omnes Te coram denique mundi
50 Sunt veluti trepidans nox redeunte die.
Mole sua exsuperans haec integra machina mundi,
Τe coram veluti est gutta resorpta mari;
Quid pars? quam laetus mortali lumine lustro;
Quam minimus jam sim, quamque pusillus ego!
55Si geminem numeros iterumque iterumque recurrens
Mundorum, mentis luxuriantis ope.
Molis acervum hunc dum tendo Te sistere contra,
Dumque juvat cumulos opposuisse Tibi,
Nil nisi apex aliquis dint de molimine tanto,
60 Quis sim ego compositus jam Tibi Magne? — nihil;
Sum nihil, ast in me tua regia dona relucent
Indolis ingenium, Numinis atque typus,
Parvum instarque Tui simulo tua Numina magna,
Ut solem lymphae vitrea gutta refert;
65Sum nihil, ast spiro, ast adtollor mente per auras,
Et tacitis stimulis igneus astra peto.
Percipio, meditor, dubito, discrimino, libro,
Comparo, concludo, formo deinde ratum;
Mens mea Te praesentit suspicione sagaci;
70 Si sum ego, non dubius Te quoque quaero Deum.
Te manifestat opus mihi non imitabile mundi,
Te prodit sensus corde calente tener,
Te monstrat ratio solidis effulta repertis;
Es Deus indubius, non ego jamque nihil;
75Pars ego naturae, atque situ spectandus honesto
Hinc atque hinc medium Te mihi dante locum,
Distinguo deversus opus, rerumque catenam
In medio pendens annulus orbe ligo;
Ille ego, quo Genii caelestis incipit ortus.
80 Per me corporeum denique claudis opus.
Mundorum nodus, rerumque coronis inertum,
Conspicior surgens ultimus atque gradus;
Separo sed medius dono gaudentia vitae
Ingentis tenuis linea prima Dei;
85Corpore sum pulvis, sed mente sagace superbus
Terrificis audax impero fulminibus;
Rex idem incedo et servus, vermisque Deusque;
Cum sim tam mirus, tamque stupendus ego,
Non poteram per memet, sum mihi conscius, esse,
90 Exquo prodieram nescius ipse mei,
Auctorem te jacto mei, revocorque Creator!
Inter non dubius splendida facta tua,
Atque opus Auctori gnaro multa arte repertum
Arguor, et laetum me nota multa docet.
95Fons et origo vitae, largitorque honorum!
O Rex, o animae vita vigorque meae!
Sic statuis sapiens aeterni codicis Auctor,
Ut non mortalis sub juga mortis eam,
Spiritus utque nitens repetam Tua tecta paterna,
100 Aeternumque aevum sic ego mortis ope.
O Ens immensum nostrae intractabile menti!
Abludens nimium fingitur umbra Tui!
Te celebrare tamen mortalis cogitur ultro,
Nec potis est alio Te celebrare modo,
105Audeat ut nisi mente pia Te tendere versus
Immensis spatiis dissitus adtonitus!
Corde micante nisi hinc ut carpat gaudia longa,
Utque animo grato lacryma multa cadat.