Carmen ad Flavianum

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmen ad Flavianum
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

Avieni Carmen ad Flavianum

Qua venit Ausonias austro duce Poenus ad oras,
si iam forte tuus Libyca rate misit agellus
Punica mala tibi Tyrrhenum vecta per aequor,
quaeso aliquid nostris gustatibus inde relaxes.
sic tua cuncta ratis plenis secet aequora velis,
spumanti cum longa trahit vestigia sulco,
Romuleique Phari fauces illaesa relinquat:
sit licet illa ratis, quam miserit alta Corinthos,
Adriacos surgente noto qua prospicit aestus,
quamve suis opibus cumularit Hiberia dives,
solverit aut Libyco quam laetus navita portu.
Sed forsan, quae sint, quae poscam, mala, requiras.
illa precor mittas, spisso quibus arta cohaeret
Granorum fetura situ, castrisque sedentes,
ut quaedam turmae, socio latus agmine quadrant
multiplicemque trahunt per mutua vellera pallam,
unde ligant teneros examina flammea casses.
Tunc, ne pressa gravi sub pondere grana liquescant,
divisere domos et pondera partibus aequant.
haec ut, amice, petam, cogunt fastidia longis
nata malis, et quod penitus fellitus, amarans
ora, sapor nil dulce meo sinit esse palato.
Horum igitur suco forsan fastidia solvens
ad solitas revocer mensis redeuntibus escas.
Nec tantum miseri videar possessor agelli,
ut genus hoc arbos nullo mihi floreat horto:
nascitur ex multis onerans sua brachia pomis,
sed gravis austerum fert sucus ad ora saporem.
Illa autem, Libycas quae se sustollit ad oras,
mitescit meliore solo caelique tepentis
nutrimenta trahens suco se nectaris implet.