EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Carmen Potatorium
XII saec.

editio: Poesia latina medievale, a cura di G. Vecchi, Guanda, Parma 1958.
fons: La scrittura e l'interpretazione, a cura di Luperini, Cataldi, Marchiani, Marchese, Palumbo, 2000

In taberna quando sumus,
non curamus quid sit humus.
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna,
ibi nummus est picerna,
hoc est opus ut queratur:
si quid loquar audiatur.

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt.
Sed in ludo qui morantur
ex his quidam denudantur,
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem,
sed pro Bacho mittunt sortem.

Primum pro nummata vini:
ex hac bibunt libertini.
Semel bibunt pro captivis,
post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro christianis cunctis,
quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis,

octies pro fratibus pervensis,
novies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus,
undecies pro discordatibus,
duodecies pro penitentibus,
tredecie pro iter agentibus.
Tam pro papa quam pro rege
bibunt ones sine lege.

Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servus cum ancilla,
bibit velox, bibiy piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magus,

bibit pauper et egrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.

Parum durant sex nummate
ubi ipsi immoderate
bibunt omnes sine meta,
quamvis bibant mente leta.
Sic nos rodunt omnes gentes,
et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt, confundatur
et cum iustis non scribantur.