Migne Patrologia Latina Tomus 133
Carmen
Carmen (Cosmas Japygus), J. P. Migne
MONITUM UGHELLI.
Sanctorum Theopompi et sociorum res gestas legimus in pervetusto membranaceo codice abbatiae Nonantulanae, longe diversas ab iis quas Petrus de Natalibus lib. V, cap. 35, recensuit in catalogo; quorum initium, post praefationem, eorumdemque nominum interpretationem, est hujusmodi: Passio sanctorum Theopompi episcopi et Theonae, qui et Synesii. In fine vero: « Martyrizati sunt autem beatissimi martyres Theopompus episcopus et Theonas, qui et Synesius, sub Diocletiano impiissimo imperatore, anno primo persecutionis ejus apud urbem Nicomediam, pridie Nonas Januarii, regnante vero Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen. » Cujus vero civitatis Theopompus fuerit episcopus, in actis non exprimitur, sed tantum Nicomediae sub Diocletiana persecutione passus dicitur, una cum Synesio, quorum dies festus celebratur Nonantulae 4 Januarii, quo die passi sunt, de quibus Martyrologium Romanum 21 Maii, et Baronius in notis, ubi perbelle demonstrat haud potuisse Theopompum Nicomediae episcopum esse in Diocletiana persecutione, cum temporum ratio parum consentire videatur. Anthymus enim Nicomediensis episcopus, qui sub Diocletiani persecutione ob Christi confessionem martyrii gloriam capitis obtruncatione suscepit, sancto Cyrillo ejusdem civitatis 133.0881| episcopo successit, ut testantur acta sanctorum martyrum Indes et Domnae, quae recitat Metaphrast. VII Kal. Julii, ex quo Lipom. 6, et Surius tom. VI. Porro in honorem sanctorum Synesii et Theopompi quidam Cosmas Materiensis ante 700 annos haec carmina cecinit inscripsitque ad Gregorium Nonantulanum monachum, inepta quidem et sine sale, sed Christiana antiquitate redolentia, quae ex eodem vetustissimo codice Nonantulano excerpsimus, dum ibidem abbatis munere fungeremur.
133.0881A| COSMAS Materiensis Gregorio LIGO.
Cosmas Gregorio monacho dedit ista benigno
Carmina levitico qui eluit officio.
Ob meritum magni Theopompi praesulis almi,
Obque Synesii seu Theone tanei.
Saepius is celsam rogitavit namque catervam
Scribendi causam nos celebrare piam.
Mox operam dedimus. Graeco de fonte Latinus
Murmuret ut citius gesta sacrata pius.
Annuat ut Dominus nobis sua munera Christus;
Addat opem precibus, coetus ovans Lygeus.
Salvet amor famulum Christi fideique peramplum.
Sufficiat proprium tempus in orbe probum,
Amen.
Cosmas martyribus sacris carmen dedit actus
133.0881B| Gregorii precibus mente pia Japygus.
Feliciter.
Contulit agminibus fratrum pia munera Christus.
Orgia ferre Deus contulit agminibus.
Sumere plena rosis, at lipsana sacra violis.
Martyricis sertis, sumere plena rosis.
Agmina sunt Domini, nam rubra cruore suavi.
Sacra nidore poli, agmina sunt Domini.
Martyriale decus, Theopompus splendet et artus.
Antula gestat opus, martyriale decus.
Reddit opes magicis, liberato restibus atris.
Tersa Synesi vis, reddit opes magicis.
Ymnidicos modulos, reboate lyges lapidosos.
Reddite per campos, hymnidicos modulos.
Intulit en nitida vobis Nicomedia fulcra.
133.0881C| Bebrua dona sua intulit en nitida.
Vestibus athleticis, redimitos pangite notis.
Sit salus ut tectis, vestibus athleticis.
Semper agens Itala, stomachum pagatque caterva.
Annua det jubila, semper agens Itala.
Cantica jam socii, reboemus hinc Theopompi.
Rata sonent graphii, cantica jam socii.
Ordo boet cumuli, et nunc praeit magne Synesi.
Inclyta sancte tui, ordo boet cumuli.
Suscitat impietas decimam pestem per eoas,
Christicolis machinas, suscitat impietas.
Angit opum cupidus, tinctum Dioclitianus.
Rex violare genus, angit opum cupidus.
Multa sibi stolidus nam fecerat idola pravus,
Ethnica dans latius, multa sibi stolidus.
133.0881D| Nil valuit nocuo cultu veneratus Apollo.
Dira Diana sacro, nil valuit nocuo.
Eximius rutilans, adit at Theopompus et instans,
Destruit atra solans, eximius rutilans.
Ista miser macida, stant idola vana nec alma.
Tota magis nocua, ista miser macida.
Auctor et omnipotens Deus est, orbis sola fingens
Cuncta manu retinens, auctor et omnipotens
Trinus honore jugi, sobolis seu flaminis almi,
133.0882A| Vivit in arce poli, trinus honore jugi.
Spirat et irradiat proprios, terris quoque mandat;
Germina cuncta novat, spirat et irradiat.
Rejice vana minax, cole jam pia votus et audax,
Effectusque ferax, rejice vana minax.
Gaudeat ut Dominus de te Deus inclyte Christus,
O Dioclite meus gaudeat ut Dominus.
Rex ferus obstupuit, quisnam foret isque requirit.
Ista loquens timuit, rex ferus obstupuit.
Indit opem gregibus, Theopompus senes amandus,
Pontificem Bithynus, indit opem gregibus.
Rex furibunda vice, magicum boat hunc magis esse,
Et lacerat nocue, rex furibunda vice.
Cuncta flagella piis spondit moribundaque membris,
Indere dans scapulis, cuncta flagella piis.
133.0882B| Bella magus agitat, dum menfica duraque monstrat.
Victus ad astra volat, bella magus agitat.
Sumpsit enim Theonas, rudimenta per undas.
Martyrii metas sumpsit enim Theonas.
Ecce beate tibi, praesul dedit alma Synesi.
Nomine lege poli, ecce beate tibi.
Trutinat excidua, sphaera tauri membra perempta
Et tua prorsus aqua, trutinat excidua.
Pavit amara pium, dulcem dedit affola gustum.
Impia plasta virum, pavit amara pium.
Angit amens oculum, Caesar sacri reparatum.
Inspiciens origum, angit amens oculum:
Aspera supplicia, stabilis Theopompus ad acta.
Pandit ovans tenua, aspera supplicia.
Inde pius gladio jugulatus in aethera tuto
133.0882C| Gestat amoena loco, inde pius gladio.
Vivit in arce nimis, Theonasque Synesius arvis.
Sat catapalastus equis, vivit in arce nimis.
Funera dum relevat Nicomedia plebs et adornat,
Ecce Nonanta micat, funera dum relevat.
Lygurici populi, vobis sunt ecce patroni.
Jam venerate dati, Lygurici populi.
Cantica sacra Deo resonet polus ordine trino.
Intonet omnis homo cantica sacra Deo.
Trina manens maculas nostras lavet alma potestas
Expiet ipsa feras trina manens maculas.
Regna tuis famulis tribuens, Deus, annue votis.
Redde vicemque bonis, regna tuis famulis.
Amen.
Hymnum.
133.0882D| Celsum triumphum martyrum
Pangamus omnes annuum,
Devota mente maximum
Christo ferentes canticum.
Psallamus at Theopompi
Mox bella, seu Synesii
Virtutis acta lucidi,
Pro regis alti muniis.
Hi namque vitae gaudia,
133.0883A| Praesentis ac suavia,
Secli linquentes ardua
Gestant parata bravia.
Nam rex prophanus idolis
Impellit hos ut spurcidis
Litarent, nec flectit aris,
Tetris angit suppliciis.
Sed cuncta forti pectore,
Postquam flagella strenue,
Christi vicerunt munere,
133.0884A| Tenent coronas fulgide.
Nos ergo fratres supplices
Poscamus ut nos utiles
Reddant ad hymnos coelites,
Regnique dent participes.
Sit Trinitati gloria,
Sit laus, decus, victoria
Patri ceu Nato maxima,
Cum Pneumate per saecula.
Amen.