Caput postremum Soliloquiorum

This is the stable version, checked on 31 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Caput postremum Soliloquiorum
Migne - XLVII
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 47

AuInAuH.CaPoSo 47 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

JOANNES CHRYSOSTOMUS TROMBELLI LECTORI.

Novimus quidem librum eum, qui Augustini soliloquia inscribitur, ab Augustino Hipponensi Episcopo, ac praeclarissimo Ecclesiae Doctore non esse compositum: at novimus etiam, a laudabili Scriptore eum prodiisse. Gratum itaque, ut puto, Lectori erit, si quae in codice, quem e selecta sua bibliotheca mihi dono misit nobilissimus, atque humanissimus vir Faustinus Avogadro, Comes Brixianus, eidem libello adjecta invenimus, evulgemus. Plurimis quidem in locis, imo identidem codex ille a Soliloquiorum editionibus diversus est: at nos postremum duntaxat ejus libri caput, quod nondum est editum, proferendum censuimus. De pretio tamen, atque auctoritate hujusce additamenti Lectori dijudicandum relinquimus. En ea itaque quae post voces illas canos meos invenimus.

INCIPIT SOLILOQUIORUM CAPUT POSTREMUM.

Pius ut Deus te ducat ad sublimia sua, introduc eum ad intima tua; certum enim tibi sit, quod delictum tuum nimis diligis, si quamvis fortasse summe, nondum eum tamen singulariter diligis: quod est, si alienam aliquam consolationem quaeris, vel recipis. Cogita ergo, quid sit, quod in vita tua ardentius dilexisti, anxius concupisti, quod te jucundius afficiebat, ceterisque omnibus profundius delectabat, vel potuit delectare. Considera ergo, si eandem affectionis violentiam, delectationis abundantiam sentis, quando in summi dilectoris desiderium inardescis, quando in ejus dilectione requiescis: dubium enim non est, quod illum affectionis tuae sinum nondum tenet, si intimae dilectionis tuae aculeus animam tuam in divinis affectibus minus penetrat, tepidius exagitat, quam in alienis affectibus aliquando penetrare, vel exagitare solebat, vel posset aliquo modo tractus alicujus affici: tu quoque ab eo minus diligeris, si ad theoricos illos excessus nondum vocaris, vel vocantem sequi nondum merueris. Jam non dicam, inquit, vos servos, sed amicos meos, quia omnia, quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Sublimitas ergo divinarum revelationum est manifestum indicium, quod perfecte diligis, vel diligeris, si in summorum desiderio ad superna raperis, et in anagogicos illos conatus mentis alienatione transis. Et qui huic contemplationis virtuti vult vacare, necesse est, ut discat requiescere non solum ab operibus malis, sed etiam a cogitationibus supervacuis. Opus etiam est compunctione, suspiriisque magis, quam argumentis: crebris gemitibus magis, quam copiosis argumentationibus; lacrymis, quam sententiis; oratione, quam lectione; gratia lacrymarum, quam scientia litterarum; coelestium potius contemplatione, quam terrestrium occupatione. O lux mentium Deus, expelle a me stultitiae noctem, et dona mihi sapientiae diem: erue veritates, et justitiae solem de profundissimis naturae tuae sinibus omnem intellectum superantibus in aethere animi mei: super terram cordis mei extingue phantasias corporum, et phantasmata variarum cogitationum mearum. Crea prolem intelligentiarum tuarum in utero mentis meae. Effunde spiritum tuum super aquas infirmitatis meae, ut conversus ad te, conformis Filii tui, videam te in te, et omnia sub te. O tu purissima veritas, tu vide te in me, tu intellige te in me. Per me enim non video nisi vana, fluxa, et caduca, nec video nisi falsa, et corporea plasmata: per me nihil sum, nisi mors, et abyssus tenebrosa, et imperfecta. In te sum quod sum; in te vivo quod vivo: in te intelligo quod intelligo, quia tu es summa intelligentia, essentia summa, vita summa, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, unitas triplex, infinita, et sine fine Deus unus in secula seculorum. Amen.