1.
recenserePlacuit nobis atque convenit, ut omnes iustitiæ pleniter factæ esse debeant infra regnum nostrum absque ulla dilatione, tam de ecclesiis, quam de sinodochiis, seu pauperibus et viduis, vel orfanis, atque de reliquis hominibus, secundum iussionem domini nostri Caroli regis.
2.
recensereInstituimus enim, ut sicut domnus rex Carolus demandavit de illis monachis qui de Frantia vel aliunde venerunt, et eorum monasteria dimiserunt, ut præsentaliter illis partibus revertantur ad monasteria, et nemo ex vobis secum detineat ipsos.
3.
recensereDe presbiteris qui de alia parrochia veniunt, ut nullus eos debeat recipere sine dimissoria episcopi sui.
4.
recensereDe episcopis, presbiteris, abbatibus, comitibus, vel vassis dominicis, seu cæteris hominibus qui ad palatium veniunt aut inde vadunt, vel ubicumque per regnum nostrum pergunt, ut non præsumant ipsi nec homines eorum alicui homini suam causam tollere, nec suum laboratum, in tantum si non comparaverint, aut ipse homo eis per suam spontaneam voluntatem non dederit. Et quando hybernum tempus fuerit, nullus debeat mansionem vetare ad ipsos iterantes, in tantum quod ipsi iniuste nullam causam tollant. Et si aliquis hoc facere præsumpserit, tam seniores quam et vassalli, et ipse homo ibidem ad eos proclamaverit, tunc volumus ut præsentaliter ille homo qui hoc malum fecit, hoc quod ad ipsum hominem tulit qui proclamat, secundum suam legem emendet, et ad palatium exinde bannum nostrum componat.
5.
recensereStetit nobis de illos homines qui hic intra Italia eorum seniores dimittunt, ut nullus eos debeat recipere in vassatico sine comiato senioris sui, antequam sciat veraciter pro qua causa aut culpa ipse suum seniorem dimisit. Et ille homo qui eum recipere voluerit, et ipsum secum habuerit, debeat eum in nostra præsentia præsentare, aut ipse aut missus suus intra quadraginta noctes postquam ipse homo ad eum venerit, si nos intra Italia sumus. Et si nos intra Italia non fuerimus, tunc postquam in Dei nomine fuerimus reversi, ipse intra quadraginta noctes eum in nostra præsentia debeat præsentare, sicut supra diximus. Et si quis super hoc facere præsumpserit, et sic non adimpleverit, exinde bannum nostrum ad partem nostram conponat.
6.
recensereStetit nobis de hominibus libellariis, ut nullus comis nec iuniores eorum eos amplius non distringant nec inquietent, nisi sicut a tempore Langobardorum eorum fuit consuetudo.
7.
recenserePlacuit nobis de ecclesias baptismalibus, ut in omnibus ita debeant esse ordinatæ et conservatæ, quomodo domnus rex Carolus demandavit et in suo capitulare continet.
8.
recensereEt hoc instituimus, ut emunitates a iamdicto domno nostro firmatas, in omnibus sic conservatas esse debeant, sicut est iussio ipsius domni nostri Caroli regis.
9.
recensereConsideravimus ut vias et portoras vel pontes infra regnum nostrum, in omnibus pleniter emendatæ esse debeant per illa loca ubi antea semper fuerunt. Nam per alia loca super ipsa flumina nullatenus portoras esse debeant.
10.
recenserePlacuit nobis de illis feminis quarum mariti in Frantia esse videntur, ut missi nostri per regnum nostrum hoc debeant inquirere, si eorum iustitias sic pleniter habeant, sicut fuit iussio domni nostri, an non. Et qui sic habuerit, bene. Sin autem, tunc volumus ut ipsi missi nostri ita conpleant, sicut domnus noster demandavit.
11.
recensereStetit nobis ut missos nostros, unum monacum et unum capellanum, direxissemus infra regnum nostrum prævidendum et inquirendum per monasteria virorum et puellarum quæ sub sancta regula vivere debent, quomodo est eorum habitatio, vel qualis est vita aut conversatio eorum, et quomodo unumquodque monasterium de res habere videntur unde vivere possunt.
12.
recenserePlacuit nobis ut nullus comis nec iuniores eorum nullatenus præsumant alicui homini sua testimonia tollere aut abstrahere, nisi permittantur ei ipsa testimonia habere qui eas potest conquirere atque rogare. Et si aliquis contra hoc facere præsumpserit, nostra est voluntas ut ipse in nostra præsentia veniat, et ibidem talem exinde accipiat sententiam, quomodo nostra fuerit voluntas ad iudicandum.
13.
recensereStetit nobis de illos liberos Langobardos, ut licentiam habeant se commendandi ubi voluerint, si seniorem non habuerit, sicut a tempore Langobardorum fecerunt, in tantum quod ad partem comiti sui faciat rationabiliter quod debet.
14.
recensereUt nullus præsumat alteri res suas aut alia causa sine iudicium tollere aut invadere; et qui hoc facere præsumpserit, ad partem nostram bannum nostrum conponat.
Expliciunt capitula.