Capitulare ad eosdem

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 2 pending changes await review.

Capitulare ad eosdem (Theodulfus Aurelianensis), J. P. Migne Capitulare ad eosdem (0207D)A primo hominis lapsu, in quo bonum naturae velut ipsa radix generis humani vitiata, usque nunc seminarium vitiorum naturae insertum pullulat, unde (0208D)fit quod cum labore discimus, sine labore obliviscimur, difficile ad virtutes assurgimus, facile in vitia dilabimur. Quamobrem omni mentis circumspectione (0209A)satagendum, dilecti, o sacerdotes, ut in discendo laborem adhibeamus et in retinendo quod didicimus usum impendamus, maxime nos qui regimini locum tenemus et similes ejusmodi ordinis nostri. Itaque vos, o sacerdotes Domini, admonemus ut fidem catholicam et memoriter teneatis et corde intelligatis, hoc est, Credo, et quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem. Discutiendi autem sunt omnes Domini sacerdotes utrum canonem missae et secretam aut Te igitur memoriter teneant et bene distinguant, et nomina mortuorum et vivorum suis in locis ordinabiliter et cum omni devotione recitent, baptisteriumque rite peragant et rectis verbis enuntiare possint, et de negligentia in baptizandis infirmis, ne aliquem sub obtentu infirmorum (0209B)sanum baptizare praesumant nisi diebus statutis Paschatis et Pentecostes. Admonendum illis ut pro ministerio baptizandi nihil exigant, sive a baptizandis, sive a parentibus illorum, nihil munusculi, nihil pretii omnino, sed cum gratiarum actione et cum summa devotione hoc peragant. Quod si forte parentes eorum, aut qui eos a sacris fontibus suscipiunt, sponte et gratuito aliquid muneris vobis dare voluerint, aecipite nihil haesitantes.

Instruendi sunt sacerdotes pariterque admonendi qualiter noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, peregrinorum et pauperum esse stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti; de quibus omnibus sciant se rationem posituros et condemnationem passuros. Qualiter vero dispensari (0209C)debeant sacri canones instituunt, scilicet ut quatuor partes inde fiant, una ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbytero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservata, ut quidquid inde jusserit prudenti consilio fiat.

Inhibendum modis omnibus intimandumque ut nullus sacerdos, diaconus, subdiaconus, personas feminarum, sicut in canone insertum continetur, de quibus suspectio esse potest, in domo sua habeat, sed neque illas quas canones concedunt, quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter perpetratum invenitur aut etiam in pedisequis earum. Nec igitur matrem, neque amitam, neque sororem permittimus ultra habitare in domo una cum sacerdote. Sed si (0209D)quis de his habuerit talem necessitatem patientem cui sit necessitas sustentatio presbyteri, diaconi, vel subdiaconi, habeat in vico aut in villa domum longe a conversatione presbyteri, ubi ei administret quae necessaria sunt.

Sed etiam hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut quando missa celebratur, nulla femina ad altare praesumat accedere aut presbytero ministrare aut intra cancellos stare aut sedere.

Commonendi sunt ut diebus Dominicis pro captu ingenii unusquisque sacerdos ad plebem sermonem praedicationis faciat, primum admonens plebem ut invicem se diligant, charitatem fraternitatis habeant, (0210A)diligant Dominum plus quam se, proximum tanquam se, deinde ut ab omni malo opere abstineant, et quod sibi nolunt fieri ab aliis, hoc illi aliis non faciant, et quod volunt ut sibi homines faciant, haec eadem faciant illis.

Deinde, si Dominus dat intellectum, hoc quod sacerdos veraciter intelligit de Evangelio, de Epistola sancti Pauli, quantum potest dicat illis, admoneat ut ad ecclesiam saepe currant, oblationes suas fideliter offerant, confessiones Deo et sacerdotibus faciant.

Nullus sit inter eos qui confessus non sit adulterium, nec incestum, nec fornicationem cum feminis, masculis, cum pecudibus inter se non consentiant: sed si quis inter eos sit qui in his sceleribus (0210B)lapsus sit, corrigant et publice cum suo sacerdote emendent.

His et aliis quantum potest singulis diebus Dominicis plebem suam instruat.

Admoneat etiam ut omnibus noctibus sabbati et omnibus Dominicis diebus cum suis noctibus sequentibus, similiter et in solemnitatibus, in jejuniis, abstineant se a carnali voluptate; ut mundi corpore et corde ad ecclesiam accedant, et solemnitatem celebrem impuritate voluptatis foedare non praesumant.

Praecipiendum sacerdotibus Domini secundum canonicam auctoritatem de sepulturis et hominibus sepeliendis nihil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur vivens jusserit ecclesiae in cujus atrio sepelitur (0210C)de suis rebus aliquid tribuere, aut etiam post mortem illius, quibus commissum est ejus eleemosynam facere, de illius rebus aliquid sponte dare voluerint. Tamen nullatenus a presbyteris aliquid ab illis exigatur nec ab illis qui locis et vicis praesunt vel quorum possessio est ipsa ecclesia vel haereditario vel beneficiario jure.

Prohibendum etiam secundum majorum instituta ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio aut in porticu aut exedra ecclesiae. Intra ecclesiam vero prope altare, ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus habeant licentiam sepeliendi.

Adulterum aut adulteram si presbyter in domo sua retinuerit et, quod nefas est, consenserit in domo sua adulterium fieri, sciat se sui gradus honore privandum. (0210D)Si vero hoc in plebe sibi commissa repererit, nisi statim, si vires suppetunt, non emendaverit, sed aut propter potentiae timorem aut propter beneficium et lucrum et amicitiam illorum consenserit adulteris, cum depalatum fuerit excommunicandum. Si vero ille quantum potuit excommunicaverit et non potuit malum illud vetare, animam suam liberavit. Verumtamen cum omni studio debet archidiacono suo et archidiaconus episcopo denuntiare.

De incestis omni studio perquirendum sacerdotibus per homines veraces et timorem Dei ante oculos habentes. Et si repertum fuerit, statim aut ipsi emendare studeant, ut cum adjutorio archidiaconi aut episcopi emendare et exstirpare satagant, ne tanto (0211A)flagitii scelere illi polluantur et pereant et aliorum vicinitate omnipotentis Dei iram incurrant.

Admonendi sunt sacerdotes et instruendi ut primum ipsi ab omni stimulatione carnis sint alieni, et nunc plebibus sibi subjectis et verbis praedicent et exemplum ostendant ut ab omni se fornicatione et ab omni irrationabili, veluti pecudum, luxuria et pollutione abstineant. Mundo se corpore et mente Deo praeparent de confessionibus fidelium accipiendis et dijudicandis, consiliis blandis; quia licet pro modulo quantitate peccati se poenitentiae tempus instituendum et longum vel breve vel districtum vel leve vel mediocre sacerdoti, cum accipit cujuslibet fidelium confessionem peccatorum; quia licet ipsum peccatum perpetratum sit, aut si postea iteratum (0211B)aut frequenter perpetratum sit, si sponte, si coacte, si per ebrietatem et per quodlibet ingenium factum sit; ut cum invenerit unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam.

Qualiter vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canones authenticorum sanctorum Patrum esse debet, et non secundum placitum hominis, nec secundum voluntatem; nec in hac parte voluntas, aut gratia hominis sectanda, sed voluntas Dei in omnibus exquirenda in Scripturis sanctis, quatenus dignis precibus et poenitudine digna placari possit omnipotentis Dei vindicta, quam homo suo vitio provocavit. Ad poenitentiam vero populus taliter admonendus cum fragilitatis nostrae casus saepe constet in vitia proclivis; quanquam subventum sit in Christi (0211C)passione ut quod meritum peccati exigebat, Christi passio redimeret. Et cum salutaribus institutis sacrosancto baptismate in remissionem omnium peccatorum concesso abluamur, tamen quia per modum istius vitae cursum sine vitiorum turbine nequaquam degere et subripientibus nostrae imbecillitatis flagitiis vitam sine peccati macula ducere non possumus, concessum est clementissimi Dei pietate remedium verae confessionis et poenitentiae ablutio peccatorum, Domino praecipiente per prophetam: Nolo mortem peccatoris, sed ut revertatur et vivat. Et illud Evangelii: Facite fructus dignos poenitentiae. Et Apostolus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate ad invicem, ut salvemini. Est quippe verae confessionis fructuosa poenitentia, poenitenda non admittere, admissa cum (0211D)gemitu cordis deflere, satisfactione vera poenitentiae causas excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere, nec iterum in vitiis perpetratis delabi.

Capitalia et mortalia crimina publice deflenda sunt secundum canonum et sanctorum Patrum institutionem. Sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus, mutata tamen prius animi intentione, et saeculari jactantia simul deposita, piae religionis confesso studio, per vitae correctionem et jugi, imo perpetuo luctu se submittente. Nec debet tamen quisque desperare de omnipotentis Dei misericordia et innumera pietate, quia scriptum est: Peccator quocumque die conversus fuerit ab errore viae suae, et declinaverit ab operibus malis, omnes iniquitates ejus (0212A)in oblivione erunt. Poenitentiae quippe modus in sacerdotis pendet arbitrio. Qui sacerdos diligentissime sanctorum Patrum instituta discutiens et intelligens, secundum eorum auctoritatem confitentibus poenitentiam indicere debet. Est quippe auctoritas canonum et sanctorum Patrum firmissima institutio.

Homicidium si quis voluntarie vel per insidias fecerit, jugi se poenitentiae submittat; et si hoc publice actum constat, si laicus, deponat arma et omnem saecularem militiam, et publice satisfaciat, ita ut quadraginta diebus extra ecclesiam foris ad ostium oret; quibus in pane et aqua exactis, a communione orationum quinquennio removeatur, post quinquennium tantum in orationum communionem recipiatur, non offerat, non corpus Domini omnino attingat; in (0212B)quo perdurans quatuordecim annos, tunc ad plenam communionem cum orationibus recipiatur, circa exitum vitae hanc consequatur humanitatem ut viaticum accipiat eucharistiam. Abstinentia illius sit in arbitrio sacerdotis, secundum personam et possibilitatem sic ei imponatur abstinentia ciborum. Si autem occultum sit, occulte similiter agat sicut superius insertum tenetur.

Homicidium qui casu non volens perpetraverit, prior quidem regula per septem annos poenitentiam communionis sociavit secundum gradus constitutos. Haec vero Ancyrani concilii definitio quinquennii temporis poenitentiam tribuit, ut quadraginta diebus foris ad ecclesiae ostium stet; quibus peractis, biennio ab oratione caeterorum fidelium segregetur, non communicet, (0212C)non offerat; post biennium recipiatur in communione orationum et offerat, non tamen communicet; post quinquennium ad plenam communionem recipiatur. Abstinentia ciborum in arbitrio sacerdotis manebit, secundum personam et qualitatem hominis, sic et pondus et abstinentia erit.

Si quis egrediens per viam, et aut in domo sua, aut in platea civitatis aut villae, subito aut ab alio superventus, aut litis contentione, volens se defendere, non habens contra illum antea odium, interfecerit hominem, septem annos secundum canonum institutionem poeniteat, tribus a communione privetur, quatuor in communione orationum et oblationum susceptus, in sacerdotis pendebit arbitrio utrum sit corpus Christi dignus accipere aut usque ad plenitudinem (0212D)poenitentiae ab eo separari. Abstinentia ciborum in prudentia erit sacerdotis secundum possibilitatem poenitentis et devotionem et affectionem lacrymarum.

Mulieres quae fornicantur et partus suos necant, aut secum agunt ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab ecclesia removit. Humanius autem nunc secundum Ancyrani concili definitionem decem annorum tempus poenitentiae submittuntur, ita ut quadraginta diebus foris ad ostium ecclesiae orent; quibus peractis, per annorum quatuor spatia a communione fidelium et oblationum removeantur, deinde in communione orationum receptae decennii tempus impleant et (0213A)propter humanitatem eucharistiam post actam poenitentiam accipiant. Erit tamen in arbitrio sacerdotis an ante perfectionem poenitentiae ad corpus Christi accedere debeant, secundum quod viderit eas compunctas et in lacrymis consumptas et devotionem magnam habentes. Ciborum abstinentia erit in sacerdotis providentia secundum quod eas viderit poenitere et pro personarum qualitate.

Mulier quae duobus fratribus nupserit abjici debet usque ad diem mortis. Sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet, ita tamen ut prius solvatur conjugium et maneat innupta, et vir ejus absque uxore simili poenitentiae subdatur.

Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint, (0213B)nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui hanc habet uxorem, dimittat. Et ille quidem post actam poenitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari, illa vivente nequaquam. Illa vero nunquam ulterius poterit in conjugium assumi, et jugi poenitentiae submissa, ad exitum vitae communionis gratiam percipiat.

Mulier quae dormiens filium suum oppresserit, et mortuus fuerit, sex annos poeniteat. Vir ejus, si in domo illius fuerit, quatuor; si vero in uno lecto simili modo poeniteat, duos in pane et aqua, reliquos quatuor secundum quod sacerdos illos viderit posse, ita eis imponat abstinentiam ciborum. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, post triennium communicet.

(0213C)Si cujus uxor adulterium perpetraverit, et a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit, propter fornicationem. Illa vero secundum quod superius insertum est agat poenitentiam. Vir vero ejus illa vivente nullatenus habeat licentiam aliam ducere uxorem. Aut si voluerit, adulteram sibi reconciliare licentiam habeat, ita tamen ut pariter cum illa et poenitentiam agat, et exacta poenitentia ad communionis gratiam, sicut superius habetur insertum accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si vir ejus eam adulteraverit, habeat potestatem dimittendi virum propter fornicationem, maneat innupta quandiu vir ejus vixerit; quia nec ille habet potestatem accipere aliam prima vivente, nec illa alium virum ducere vivente adhuc (0213D)primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliare.

Si qua mulier non habens virum, aut vir non habens uxorem, fornicati fuerint, quinque annos poeniteant.

Quod si vir non habens uxorem cum alterius uxore adulteraverit, aut si qua mulier non habens virum cum alterius viro adulteraverit, adulter erit uterque, et secundum quod superius continetur insertum poenitentiam agant.

Furtum si quis fecerit, septem annos poeniteat, tres in pane et aqua. Secundum furti qualitatem, ita et modus erit poenitentiae. Si per necessitatem furtum (0214A)fecerit, levigetur. Dicit enim Salomon: Non es grandis culpa cum quis furatus fuerit. Furatur enim ut esurientem impleat animam.

Qui perjuraverit, similiter septem annos poeniteat.

Qui falsum testimonium dixerit, et ejus testimonium alicui nocuerit, septem annos poeniteat, ita tamen ut ille qui testimonium dixit damnum restituat omne cui per suum falsum testimonium nocuit. Et tunc poterit ad veniam per poenitentiam pervenire. Si autem hoc facere noluerit, sciat sic se in vanum poenitentiam agere.

Qui irrationabiliter versantur, de his agatur quod in canonibus continetur in titulo in quo Graeca verba sunt, quae in Latinum versa sunt de consilio (0214B)Ancyrano, cap. 16, in quo sensu triplex, hoc est, de his qui cum pecoribus commixti sunt, et de his qui more pecorum incesta commiserunt cum consanguineis, et de his qui cum masculis concubuerunt. Quotquot igitur ante vigesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia exactis, orationibus tantum incipiant participari, et in quinquennio altero in communione simplici perdurantes, post vigesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur. Discutiatur autem et vita eorum quae fuerit tempore poenitentiae, et ita hanc humanitatem consequantur. Quod si qui perseverantes in ipsis criminibus, prolixius tempus habeant submissionis, et tales nunquam poterunt ad sacerdotium provehi. Quotquot exacta viginti annorum (0214C)aetate et illi qui uxores habent in haec scelera inciderint, viginti quinque annis poenitentia acta ad communionem solummodo orationum recipiantur, altero vero quinquennio perdurantes plenam cum oblatione recipiant communionem. Quod si uxores habentes et excedentes quinquagesimum suae aetatis annum in his peccaverint, ad exitum vitae tantum communionem mereantur. Hi vero qui sicut muta vixerunt animalia, et se et alios hujusmodi peccati scabie contaminaverunt, id est, in consanguineis, in pecudibus, in masculis, statuto tempore poenitentiae non inter alios quam inter eos stare et orare debere qui tempestate lunatica jactantur elisi ad terram spiritu immundo vexati, id est, cum energumenis. Sicut autem plus abominabile misceri cum jumento (0214D)quam cum masculo, ita plus irrationabile crimen cum masculo quam cum muliere. Cum consanguinea et cum sanctimoniali peccare aequale crimen. Id lex Moysi morte mori judicat. Et cum jumento et masculo et cum consanguinea coeuntes.

Aequale autem crimen feminam cum femina peccare sicut masculum cum masculo, et aequalis esse debet poenitentia. De talibus ait Apostolus: Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui contra naturam est. Similiter et masculi, relicto naturali usu femineo, exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. (0215A)Quod autem supra diximus de his agatur qui publice ad confessionem venerint et publice poenitentiam egerint. Quod si occulte actum est, et occulte ad sacerdotem venerint, et puram confessionem fecerint, occulte poenitere secundum aetatis modum quod superius continetur, ita videlicet ut si ante vigesimum annum aut per ignorantiam hoc egit, aut forte ignorabat non tale esse crimen, levius erga illum agendum, et hoc in sacerdotis pendebit arbitrio. Discutere debet qualiter in hoc scelus delapsus sit, aut quam longiori tempore in hoc scelere versatus sit; et secundum quod ab illo confessum fuerit, ita illi modus poenitentiae adhibeatur. Videlicet si per ignorantiam hoc egit semel aut bis, id est, cum masculo, cum jumento, et cum consanguinea, (0215B)statim cum cognoverit hoc grave esse scelus dimisit, ut humanius loquamur, septem annos poeniteat, tribus abstineat a carne, et anno non communicet, nec ad ipsum diem Paschae, nec offerat, et omni se mente subjiciat, ut spiritus salvus fiat in die Domini, caeterosque secundum modum fragilitatis in arbitrio sacerdotis faciat in abstinentia ciborum. Quod si longiori tempore in hoc crimine versatus, et postquam novit illud scelus magnum esse peccatum commonitus, iterum atque iterum hoc perpetravit, sicut superius continetur insertum ita poenitebit. Primum quinque annis ab omni communione segregatus, post illos quindecim annos non offerat, non communicet ad orationem, cum caeteris Christianis in ecclesiam non intret; quibus exactis, tantum (0215C)ad communionem orationis suscipiatur. Deinde in poenitentia viginti annis expletis, si bene et cum lacrymis et cum omni devotione poenitentiam egit, ad plenam communionem et reconciliationem suscipiatur. Similiter et de caeteris temporibus supra insertis observandum. Si, quod absit, in locis sanctis tale crimen admiserit aliquis, duplicetur illi poenitentia. Vocatur autem in Scripturis crimen pessimum tam de jumento quam de masculo quam de consanguinea. Vocatur autem in mundo immunditia vel detestabile peccatum cum femina non naturaliter concumbere, cum unde Onas filius Juda a Deo percussus fuit quia fundebat in terram semen ingressus ad mulierem. Simul etiam vocatur immunditia (0215D)mollities vel propter tactum vel visum vel recordationem mulieris, ut aliqua delectatione acciderit vigilanti, vel qui inter femora sua impuritatem solus cum se ipso vel cum alio exercet; de quibus ait Paulus apostolus: Neque immundi regnum Dei possidebunt. Item: Nec omnis immunditia nec nominetur in vobis. Et alibi: Neque molles regnum Dei possidebunt. Qui in his incidit, ita poeniteat quasi de crimine quod de regno Dei excludit.

Adulterium si quis presbyter perpetraverit, sive palatum et publice cognitum, ab ordine sacerdotii cessabit, et publica poenitentia decem annorum purgabitur. Quod si occulte hoc fecerit, et occulte ad confessionem venerit, occulte ei poenitentia imponatur. Relinquatur autem in suo arbitrio utrum cessare (0216A)debeat ab illo ministerio, an permanens possit dignam satisfactionem Domino exinde facere: Quod si ille se lacrymis et orationibus devotissime quotidie laverit et eleemosynarum exhibitione peccata sua exstinguere curaverit, si occultum est, poterit occulte in suo permanens gradu agere poenitentiam. Fornicationem si perpetraverit, eodem modo purgabitur septem annis. Si vero sodomitice, id est, cum masculo collapsus sit, eodem modo 15 annis expiabitur.

Similis forma et de diaconis et de his qui in sacris ordinibus constituti sunt observanda, ita videlicet ut diaconus septem annis poeniteat pro adulterio, pro fornicatione vero quinque annis, pro sodomitico decem annis, pro adulterio quinque annis, (0216B)pro fornicatione annis tribus, pro sodomitico septem annis. Secundum praefixos gradus usque ad ultimum gradum ecclesiasticum observantia talis habeatur. Ne quis autem se excuset sacerdotum ex eo quod ait Paulus apostolus: Propter fornicationem autem unusquisque uxorem habeat, sciant his tantum esse dictum qui in laicali ordine constituti sunt, vel qui necdum ad subdiaconatum accesserunt. Nullo modo enim ad subdiaconatum permittunt canones accedere nisi eos qui perpetuam continentiam castitatis promiserint se deinceps servaturos. Nam sacerdotes Judaeorum a Domino jussi sunt per Moysem ducere uxores, et de nulla tribu nisi de Levi fiebant sacerdotes, ut progenies una custodiretur per successionem.

(0216C)Nunc autem de omnibus gentibus, sicut ad baptismum, sic ad sacerdotium permittuntur accedere; nullaque necessitas uxores ducere, qui non per carnis successionem, sed per morum imitationem in sacerdotio subrogantur. Ipsi tamen Judaeorum sacerdotes, non habentes tam sanctum sacrificium sicut nos habemus, tempore vicis suae longe erant a domo sua, et a conjugali opere remoti juxta templum in continentia castitatis excubabant donec tempus ministerii sui explerent. Nunc autem, sicut semper ministrare debent, ita semper continentes esse oportet sacerdotes. Tractant enim, non victimas pecudum, sed ipsum immaculatum corpus et sanguinem Domini. Ejusdem continentiae et diaconi et subdiaconi (0216D)et in Domino et ipsi in tractatione tanti sacramenti ministri accedunt altaris.

Laicis vero vel qui nequaquam ad altaris ministerium accedunt praecipitur ab Apostolo ut qui se non continent nubant: Melius enim nubere quam uri. Hoc est, melius est uxorem legitime ducere quam exardescere per opera fornicationis et adulterii sive sodomitici et immunditiae.

Admonendi sunt presbyteri ut charitatem inter se habentes mutuam, procul ab omni fastu superbiae et invidiae mordacitate sanctum exemplum subditis donent tam clero quam laicis. Non sint rapaces, non capidi, non vinolenti, non procaces, non rixosi, non calumniam cuiquam facientes, sed in omnibus se ipsos irreprehensibiliter custodientes, formam (0217A)salutis clero et plebibus ministrent, quatenus eorum exemplis ad aeternam vitam et morum probitatem proficientes humilitate subleventur.

Admonendi sunt ut usuras nequaquam exerceant, et plebibus sibi subjectis et clero praedicent ut ab hoc vitio omnibus modis abstineant secundum canonum institutionem. Quisquis per quolibet ingenium magis accipit quam praestat, sciat se usuram fecisse. Nam si quis triticum aut aliam speciem frugum commodat, et non eamdem speciem accipit, sed aut denarios, quantum tum venundari poterat quando illa commodavit, aut aliquid aliud accepit, absque dubio usuram perpetravit. Si quis vero ex ordine clericorum hoc agere praesumpserit, sciat se sui gradus periculum subiturum. Si vero laicus fuerit, (0217B)sciat se excommunicandum. Unde convenit ut primum omnes in clericali ordine constituti ab his abstineant et admodum plebibus injungant ut nullus hoc facere omnino audeat

Sacerdos cum a fidelibus confessionem accipit, inter caetera debet confitentem admonere ut de octo principalibus vitiis confessionem faciat et emendationem promittat et poenitentiam medicinam animae suae suscipiat. Vitiorum autem principalium octo, sicuti continentur, nomina per singula interroget, et ille confiteatur, et de omnibus, sicut praemissum est, confessionem faciat. Et tunc ei medela poenitentiae adhibeatur. Principalia autem vitia, sine quibus vix ullus inveniri potest, haec sunt. Primum gastrimargia, (0217C)hoc est, ventris ingluvies. Secundum fornicatio. Tertium acedia sive tristitia. Quartum avaritia. Quintum vana gloria. Sextum invidia. Septimum ira. Octavum superbia.

Si quem autem verecundum viderit sacerdos et erubescentem confiteri et discooperire peccata sua quae gessit, admoneat illum dicens: Frater mi, saepius nos Dominus hortatur ad medicamina verae confessionis, non quod Deus indigeat nostrae confessionis, qui omnia [novit] quae agimus, loquimur, cogitamus. Sed aliter salvi fieri non possumus nisi confiteamur poenitentes quodcunque gessimus negligentes. Dolet diabolus quando confitetur peccata sua, et desiderat nos celare quae fecimus: quia qui se ipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus (0217D)non habet iterum accusare in die judicii; si tamen confitens poenitendo diluit quae fecit, nec iterum renovat quae egit. Unde Jacobus apostolus ait: Confitemini alterutrum peccata vestra. Et Paulus: Ore confessio fit ad salutem. Et Salomon: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur. Qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Joannes quoque evangelista: Si confitemini peccata vestra, fidelis et justus Deus ut remittat vobis peccata vestra et mundet vos ab omni iniquitate. Similiter Psalmista ait: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Sciendum autem hoc magnum salutis medicamen non iterare quae impie (0218A)gessit nec priores cicatrices vulneribus aliis resauciare.

Prima autem hebdomada ante initium Quadragesimae confessio danda de omnibus peccatis quae sive opere sive locutione perpetrantur. Et sic nominatim debet eis sacerdos dicere supradicta octo principalia vitia. Primum gula, de qua diabolus decepit Adam, per quam Christum tentavit cum dixit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et per abstinentiam sananda. Secundum vitium principale fornicatio, de qua ait Salomon: Fovea profunda meretrix et puteus angustus; et idem doctor: Quis fortior Sansone? Quis sapientior Salomone? Hic filiis mulierum decipiatur, et castitate sananda. Tertium principale vitium acedia, id est, instabilitas (0218B)loci. Haec non sinit hominem perseverare in bono. Haec per perseverantiam boni operis sananda, quia, sicut ait Gregorius, « incassum bonum agit si ante terminum vitae deseratur. » Quartum principale vitium avaritia, per quam vir avarus inferno similis est. Avaro viro nihil scelestius. Haec eleemosynarum est largitate sananda; quia sicut avaritia in in fernum mergit, ita largitas in coelum elevare consuevit. Quintum principale vitium vana gloria. Haec omni bono opere caret; quia sicut lapis missus non pervenit ad coelum, sic oratio cum vana gloria non pervenit ad Deum. Haec dilectione Dei sananda. Sextum principale vitium invidia, de qua ait Salomon: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Haec charitate sananda. Charitas non (0218C)aemulatur, omnia suffert. Septimum principale vitium ira, de qua Christus ait: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit concilio. Et Paulus: Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Et iterum: Non vos defendentes, sed date locum irae. Haec patientia sananda: Beati pacifici, ait Dominus, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos persequuntur et calumniantibus vobis. Et alibi: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Non ipsum autem proprie tristitia quod ira. Tristitia ad acediam pertinet, tristitia saeculi generat mortem. Tristitia mala desperationem operatur et instabilitatem locorum. Unde et acediosus dicitur tristis. Apostoli irati non fuerunt, tristes autem fuerunt. Tristitia eorum versa est in (0218D)gaudium. Et tristitia sive acedia, quae est vitium supradictum, gaudio spirituali sananda. Octavum principale vitium superbia, de qua Christus ait: Omnis qui se exaltaverit humiliabitur. Et Salomon. Ubi fuerit superbia, ibi erit contumelia. Jesus filius Syrach: Odibilis coram Deo et hominibus superbia. Augustinus: « Quid tanta in nos superbia, quae angelos decepit? Quanto magis homines secum mergere cupit? » Inde angeli facti sunt daemones. Sicut superbia origo omnium criminum, sic ruina omnium virtutum. Sanctus Gregorius ait: « Fructus putrefactus inutilis agricolis, et fructus superbi inutilis Domino. » Sicut pondus fructuum frangit ramum, sic superbia decorem evertit animarum. Superbia (0219A)deposuit archangelum et tanquam fulgur fecit decidere in lapsum. Haec humilitate sananda, quia humilitate homines angelis adaequantur.

Haec octo principalia vitia et illae quae de radicibus illorum oriuntur nisi mundaverit quis hic per confessionem et poenitentiam, non possunt mundari in die judicii, sed deducunt homines in infernum. Quid erubescit homo confiteri, qui peccatis non erubuit coinquinari? Confitendo diluitur quod peccando contrahitur. Quomodo potest medicus vulnus sanare quod aegrotus erubescit ostendere? Aegrotus peccator, sacerdos sapiens medicus.

Qui autem confitetur, flectat genua cum sacerdote coram Deo, et tunc confiteatur quidquid a juventute recordari potest ex omnibus modis quae gessit. Et si (0219B)ille tota facinora sua recordari non possit, aut si forsitan erubescit, sacerdos debet eum interrogare quidquid in poenitentiali constitutum est, si in illud vel in aliud crimen cecidit. Sed tamen non omnia crimina debet ei innotescere, quia multa vitia recitantur in poenitentiali quae non decet hominem scire. Ideo non debet eum sacerdos de omnibus interrogare; ne forte cum ab illo recesserit, suadente diabolo in aliquod crimen de his quae ante nesciebat cadat. Et postquam omnia peccata sua confessus fuerit, faciat ei Symbolum dicere et omnibus qui in se peccaverunt dimittere et emendationem promittere Deo, nec iterum ad illa peccata redeat. Cum haec omnia fecerit, considerabit sacerdos magnitudinem culparum, et juxta modum imponat ei tempus (0219C)poenitentiae. Deinde super eum septem psalmos poenitentiales cum orationibus quae sunt in sacramentario dicat, et absolvat eum in pace.

Sciendum autem quod si quis episcoporum in aliquo de octo principalibus inquinatus sit, quatuordecim annis poeniteat, presbyter duodecim, diaconus octo, clericus sex, laicus quatuor.

Mulier quae partum suum necat, XIV annis poeniteat. Si filium suum occiderit, XV annis poeniteat. Si in utero ante partum occiderit, VII annis poeniteat. Si infans sine baptismo mortuus fuerit, parentes ejus annum integrum poeniteant, et nunquam sine aliqua poenitentia fiant.

Sunt aliqua peccata quae, sicut Isidorus ait, igne purgatorio purgari possunt; quae est superfluitas (0219D)manducandi et bibendi, pausandi, loquendi, et tarditas infirmos visitandi, ad ecclesiam veniendi, eleemosynam dandi, ira repentina, quae non tenetur in corde, ebrietas, si non frequenter. Nam ira quae manet in corde et odium generat et desiderat vindictam, et inter principalia reputatur.

Quidam dixerunt minora peccata esse hujusmodi, id est parvum perjurium, si non frequenter solitum, loquentes inter jocando vel irascendo parvae rei furtum, nubere cum uxore quam polluisti in somno, percutere hominem ut sanguis fluat, truncare membrum hominis ut non moriatur, coire cum uxore in die Dominico, vel in diebus quibus non licet, violare mortuorum sepulcra causa ibi fabricandi domum, (0220A)negligere sacrificium ut non faciat cum diligentia qua debet, bibere maleficium vel immundam rem, usuras dare, res alienas tollere parvas, sacrilegium facere in parvis rebus, id est, de Ecclesia furari aliquid, pecuniam ecclesiasticam furari vel fraudare, domum cremare sine damno magno, alios causa laetitiae inebriare, morticina manducare, id est, mortificatum a bestia, vel avibus, vel de morbo mortua. De his et talibus ejusmodi similibus episcopus VII hebdomadas poeniteat, presbyter quinque, diaconus quatuor, subdiaconus tres, clericus duas, laicus unam. Si in majori crimine in ipsis rebus vel aliis invenitur, secundum levitatem vel aestimationem peccati modus poenitentiae vel ampliabitur vel levigabitur. Odire vero fratrem, in quo odio quanto tempore (0220B)fuerit, tanto spatio in pane et aqua vivat.

Admonendi etiam sunt sacerdotes de unctione infirmorum et poenitentia et viatico, ne aliquis sine viatico moriatur. Sed et si quis poenitentiam in infirmitate quaerit, dum sacerdos ad eum venerit, si contigerit eum officio linguae privari, constitutum est ut idonei viri illi qui cum ab eo initio infirmitatis fuerunt vera testimonia dicant quae ab illo audierunt dum loqui poterat, sive de poenitentia, sive de barba tondenda, sive de monachatu. Et tunc sacerdos commonitus officium circa eum adimpleat, et fidejussoribus ejus poenitentiam ejus pro eo imponat, et illi pro eo adimpleant.

Episcopus vero si ita fuerit infirmatus ut eum ungi liceat, et alter episcopus non sit praesens qui ei (0220C)officium adimpleat unctionis, presbytero licet eum unctionis officio consecrare. Nulla enim in primo tempore praedictionis apostolorum distantia fuit inter episcopos et presbyteros; nec adhuc esset, nisi causa dissensionis haereticorum diversa docebant et contraria sibi multi presbyteri.

Primitus autem infirmo poenitentia detur. Deinde, si permiserit infirmitas, abluto corpore, albis vestibus induatur, et in ecclesiam deportetur, et jaceat in cilicio superjecto cinere. Portetur ibi crux et aqua benedicta, ut cum venerint ad eum, videlicet tres presbyteri, dicant capitulum: Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea. Pax ingredientibus et egredientibus in nomine Domini. Deinde fundat sacerdos de oleo sacrato in aquam benedictam, et (0220D)spargat eam dicens antiphonam: Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in ea; quoniam tu, Domine, dixisti: Pax huic domui, etc. Benedic, Domine, timentes te, pusillos cum majoribus. Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram. Et iterum dicat antiphonam: Asperges me, Domine, hyssopo, etc. Et data oratione cinerem sacratum imponat capiti et pectori infirmi in crucis modum dicens: In sudore vultus tui vesceris pane tuo donec revertaris in terram de qua sumptus es. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Deinde incipiant septem psalmos poenitentiales pro eo. Et, si potest, infirmus stet genibus flexis et capite inclinato sive omni corpore prostratus. Post litaniam dicta oratione incipiat unctionem (0221A)canentibus caeteris psalmos et antiphonam congruentes, et faciat de oleo super eum duodecim signa crucis, hoc est: primum inter scapulas magnam crucem usque ad collum et ex transverso usque super scapulas cum oratione, deinde in collo usque ad cervicem; tertiam super caput usque ad frontem in transverso ab aure usque ad aurem; deinde quartam et quintam in visu, hoc est, in superciliis oculorum; sextam in olfactu, id est, in naso sive in naribus; septimam in gustu, hoc est, in labiis; octavam et nonam crucem in auditu, id est, in auribus deforis; decimam in gutture, undecimam in pectore, duodecimam et decimam tertiam in tactu, id est, in unaquaque manu deforis, reliquas duas in pedibus. Hoc autem numero quindenario facimus cruces de oleo sancto super hominem (0221B)infirmum propter Trinitatis mysterium et quinque sensum significationem. Terni enim quinquies quindecim perficiunt. Et quia per imparem numerum saepius sanctificare solitum est, quidam viginti cruces facere super infirmum volunt, quidam ex quatuor, id est, tres inter scapulas, tres super scapulas, tres in collo, in cervice, in cerebro; tres in fronte et superciliis, tres in naribus et labiis, duas in auribus, duas in gutture et pectore, duas in manibus, duas in pedibus. Quidam addunt duas in temporibus, duas in manibus interius faciunt. Quidam in fronte ullius nec in manibus sacerdotis interius crucem de oleo facere oportere dicunt. Sed tamen nil obest. Episcopus enim non oleum infirmorum, sed chrisma frontibus omnium baptizatorum et manibus (0221C)sacerdotum imponit. Nam pectus et inter scapulas baptizatis crucem faciendo de oleo exorcizato, non de oleo infirmorum, presbyter tangit ante baptismum. Itaque nil obesse videmus eadem loca tangi in unctione infirmi de oleo infirmorum. Apostoli autem ungentes oleo infirmos non amplius quam tres cruces cum oleo super eos faciebant. Unde Graeci, qui ipsam traditionem apostolorum imitantur, similiter tres tantum cruces cum oleo faciunt, fundentes cum ampulla oleum infirmorum in crucis modum super caput et vestimenta et totum corpus infirmi, incipientes crucem a capite usque ad pedes, in transverso a manu dextera usque ad brachia, et pectus usque ad sinistram manum, semel dicentes ad ipsas tres cruces: Ungo te in nomine Patris, et Filii, et (0221D)Spiritus sancti, ut oratio fidei salvet te, et alleviet te Dominus, et si in peccatis sis, remittantur tibi. Illa autem vestimenta oleo superfusa quibus infirmandus ( sic ) non sepeliuntur, et si convaluerit, abluuntur in loco mundo, et iterum utitur eis. Non solum autem clericis, sed etiam laicis, nec tantum viris, sed et feminis, unctio talis tribuenda, si necesse fuerit; quia quosdam sanctos viros legimus puellas paralyticas oleo sancto unxisse et sanasse. Energumenos etiam legimus oleo sancto perunctos et sanatos. Ideo si infirmus in amentiam versus, tamen juxta concilium Arausicense omne officium pietatis exhibeatur ei, et ipsa communio, si tamen in sua sanitate catholicam fidem credebat. Sic enim in eo concilio habetur scriptum: (0222A)« Amentibus quaecunque sunt pietatis conferantur. » Et rite in hora quia subito obmutescens baptizari aut poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonia justa fuerint. Sic quandiu vita apparet in infirmo, commendari omnibus officiis pietatis poterit, etiamsi testimonia voluntatis ejus defuerint. Pro fide tamen amicorum omnia ei debent impendi sacramentorum adjutoria, exemplo evangelico, ubi Jesus non ad paralytici sed ad illorum qui eum portabant fidem respiciens ait: Homo, dimittuntur tibi peccata tua. Hoc autem omnibus modii observari oportet, ut post mortem communio eucharistiae in os cadaveris [non] immittatur aliquo intuitu misericordiae, quod prohibent valde canones. Sola poenitentia ab amicis pro mortuo potest post (0222B)mortem ejus accipi, si tanta in eis fuerit charitas.

Ipsis quoque pueris necessaria est inunctio, cum legamus nonnullos virorum sanctorum oleo membra puerorum unxisse sacrato et ad sanitatem pristinam revocasse. Nam poenitentia pueris adeo videtur necessaria ut legamus quosdam pueros pro meritis peccatorum ministris Satanae traditos, et absque poenitentia interierunt.

Sicut autem jam diximus, ita licitum est presbyteris episcopos ungere in infirmitate, ut Carthaginense concilium presbyteris concedat fideles chrismate confirmare more episcoporum, si tamen in periculo mortis aliquem viderint qui ab episcopo chrismate sancto fuerit confirmatus. Similiter de reconciliatione poenitentium in periculo mortis eis conceditur. (0222C)Presbyteri enim, licet pontificatus apicem non habeant, tamen secundi episcopi sunt.

Uncto vero infirmo cum orationibus, ut dictum est, jubeatur a sacerdote orationem Dominicam et Symbolum dicere et spiritum suum in manus Dei commendare et signaculo crucis se munire et viventibus valedicere. Tunc sacerdos det ei pacem et communicet eum, dicens: Corpus et sanguis Domini sit tibi remissio omnium peccatorum tuorum, et custodiat te in vitam aeternam. Tunc data oratione, in fine dicat sacerdos: Benedicamus Domino. Et respondeant omnes: Deo gratias, et expletum est. In crastino et usque ad septem dies visitet eum sacerdos, et fundat super eum orationes ad hoc congruentes.

Dicendum etiam sacerdotibus ut quando poenitentibus (0222D)imponunt modum et tempus poenitentiae, dicant eis haec verba: Frater, in hoc omnis poenitentia valet, praeter ita crimina poenitere, et a futuris abstinere, dare studium in laboribus, in vigiliis, in orationibus, in jejuniis, in eleemosynis, in indulgentia inimicorum: quia non requirit Deus longa spatia poenitentiae, sicut per prophetam dicitur: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et iterum: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos. In hoc misericors Dominus, et non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et in Evangelio ait: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente magis quam super nonaginta novem qui non indigent poenitentia. Et iterum: Qua die conversus (0223A)fuerit peccator coram me, omnes ejus iniquitates delebo. Vide ergo, frater mi, quantis testimoniis remedia peccatorum didicisti, et scias non aliter veniam promereri posse nisi ex toto corde conversus fueris. Fac ergo tibi unam sarcinam ex omnibus peccatis tuis, quae nunquam ab oculis tuis recedere possit, quia acceptabilior Deo est jugis oratio ac (0224A)gemitus assiduus quam longa et tepida poenitentia.

Sciat autem sacerdos quod confitentium singulas culpas investigare non debet. Quando majorem invenerit, de ejus causa judicabit.

De ovibus Christi lucrandis vobis sacerdotibus haec dicere studuimus auxiliante Domino Jesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum.