1.
recensereDe his feminis qui se Deo voverant, et se monachica veste induerant, et postea se maritis copulaverunt, ut inquiratur unusquisque in iudiciariam sibi commissas ubi eas invenerint, ut sine dilatatione eas ah ipsis illicitas coniunctionibus separare debeant, ut ipsas de supra memorata inlicita coniunctione ad pœnitentiæ recurrant medicamentum.
2.
recensereDe illos homines qui aliquam incantationem vel divinationem agent, vel his similia quæ in conspectu Dei abhominatione esse videntur, similiter inquirat unusquisque, ubi eos invenerint, non dimittat illos sine disciplina correptionis, et faciant eos penitentiam agerent de has inlicitas presumtiones.
3.
recensereDe pravos illos homines qui brunaticus colunt, et de hominibus suis subtus maida cerias incendunt, et votos vovent, ad tale vero iniquitas eos removere faciant unusquisque; nisi voluerint ad æcclesia panem offerre, simpliciter offerant, non cum aliqua de ipsa iniqua commixtione.
4.
recensereSimiliter inquirat unusquisque homines sibi commissos, ubi forsitan invenitur, ubi factæ sunt inlicitas coniunctiones, ita ut qui uxorem consobrino aut insobrino suo uxorem duxisset, aut etiam qualibet parentem suam sibimetipsos uxorem copulasset, sine omnem moderatione eos ab invicem separentur, et eos ad penitentiæ remedium faciant destinari.
5.
recensereEt hoc etiam scribimus, ut cuncti diligentes inquirat, ut si est homo uxorem habens, ut supra ipsa cum alia adulterans, et concubinam habuerit, a tali igitur inlicita perpetratione faciat eos cum omni sollicitudine separari. Sic placuit domni regi, ut qui has nefandas criminas emendare de terminibus sibi commissis, ut diximus, emendare neglexerit, ut in sacro palatio widrigildum suum componat.
6.
recensereDe singulis capitulis quibus domnus rex missis suis præcepit, qui nulla sacramenta debeant audire et facere, quam ob rem istam sacramenta sunt necessaria, per ordine ex antiqua consuetudine explicare faciunt, et quia modo isti infideles homines magnum conturbium in regnum domni Karoli regi voluerint terminare, et in eius vita consiliati sunt, et inquisiti dixerunt quod fidelitatem ei non iurasset.
7.
recensereQuomodo illum sacramentum iuratum esse debeat ab episcopis et abbatis, sive comitibus vel bassis regalibus, necnon vicedominis, archidiaconibus, adque canonicis. Clerici qui monachorum nomine non pleniter conservare videntur, et ubi regula sancti Benedicti secundum ordinem tenent, ipsi in verbum tantum et in veritate promittant, de quibus specialiter abbas adducant domno nostro; deinde advocatis et vicariis, centenariis, sive fore censiti presbiteri, atque cunctas generalitas populi, tam puerilitate annorum 12 quamque de senili, qui ad placita venissent, et iussionem adimplere seniorum et conservare possunt, sive pagenses, sive episcoporum et abbatissuarum vel comitum hominum, et reliquorum hominum, fiscilini quoque et coloni, et ecclesiasticis adque servi, qui honorati beneficia et ministeria tenent, vel in bassallatico honorati sunt cum domini sui, et caballos, arma, et scuto, et lancea, spata et senespasio habere possunt, omnes iurent, et nomina vel numerum de ipsis qui iuraverunt ipsis missis in brebem secum adportent. Et comites similiter de singulis centini esse noti, tam de illos qui infra pago nati sunt, pagensales fuerint, quamque et de illis qui aliunde in bassallatico commendati sunt. Et si fuerint aliquis qui per ingenio fugitando de comitatu ad aliud comitatu se propter ipsum sacramentum distulerit, aut per superbia iurare noluerint, semoti per brebem renuntiare sciant, et tales aut per fideiussores mittant; et ipsi fideiussores non habuerint qui in præsentia domni regis illos abducant, sub custodia servetur. Aut si in illo vicinio habitare voluerint, sicut cæteri iurent. Et si fugitivum quis devenerint, domno regi nuntiatum fiant per ipsos missos.
8.
recensereExplicare debent ipsi missi, qualiter domni regi dictum est, quod multi se conplangunt legem non habere conservatam, et quia omnino voluntas domni regis est, ut unusquisque homo suam legem pleniter habeat conservatam. Et si alicui contra legem factum est, non est voluntas nec sua iussio. Verumtamen si comis aut missus vel quilibet homo hoc fecit, fiat annuntiatum domni regi, quia ipse plenissime hæc emendare vult. Et per singulos inquirant, quale habeant legem ex nomine; et nullatenus sine comite de ipso pago istam legationem perficiant. Excepto si ille comis in alia utilitate domni regis non fuerit, aut aliqua infirmitas eum non detenuerit, quod ibi esset, non habeat.
9.
recensereUt parata servitia habeant ipsi missi una cum comitibus qui in eorum ministeriis fuerint, ut omnes generaliter hoc anno veniant hostiliter in solatio domni regis sicut sua fuerit iussio, et pacem in transitu custodiant infra patria; qui per epistolas suas de voluntate sua illis significare vult, quando vel ubi debeant inter se coniungi.
Expliciunt capitula.