Capitulare 1 (Hetto)

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 1 pending change awaits review.

Capitulare 1 (Hetto Basileensis), J. P. Migne Capitulare 1 Haec capitula quae sequuntur Hetto Basileensis Ecclesiae antistes, et abbas coenobii quod. Augiadicitur, presbyteris suae dioecesis ordinavit: quibus monstrentur qualiter se ipsos ac plebem sibi commissam caste et juste regere, atque in religione confirmare debeant.

I. (0763A) Primo omnium discutienda est fides sacerdotum, qualiter credant, et alios credere doceant; ubi et exempla proponenda sunt, quatenus a creatura Creator, quantulumcunque possit intelligi.

II. Secundo jubendum, ut Oratio Dominica, in qua omnia necessaria humanae vitae comprehenduntur, et Symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discatur tam latine, quam barbarice: ut quod ore profitentur, corde credatur et intelligatur.

III. Tertio, intimandum est ut ad salutationes sacerdotales (0763B)congruae responsiones discantur, ubi non solum clerici, et Deo dicatae, sacerdotali responsionem offerant, sed omnis plebs devota consona voce respondere debet.

IV. Quarto, ut fides Athanasii a sacerdotibus discatur; et ex cordedie Dominico ad horam recitetur.

V. Quinto, ut sciant quid sit sacramentum baptismatis, et confirmationis, et quale sit mysterium corporis et sanguinis Domini: quomodo in eisdem mysteriis visibilis creatura videtur, et tamen invisibilis salus ad aeternitatem animae subministratur, quae in sola fide continetur.

VI. (0763C)Sexto, quae ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est sacramentarium, lectionarium, antiphonarium, baptisterium, computus, canon poenitentialis, Psalterium, homiliae per circulum anni Dominicis diebus, et singulis festivitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen vix in eo constabit: quia valde periculosae sunt evangelicae minae, quibus dicitur: Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (Matth. XV).

VII. Septimo, ut sciant tempora legitima ad baptizandum in anno; id est sabbato sancto Paschae: ut illa trina mersio in baptismate imitetur triduanam mortem Domini, clarificatam resurrectione. Et idcirco (0763D)usque ad octavum diem ipsa regeneratio sacra ab (0764A)omni populo Christiano celebrabitur. Aliud vero tempus baptismatis sabbato sancto Pentecostes celebrandum est. Si vero necessitas contigerit, omni tempore subveniendum est, quia necessitas vix habet legem: et ut vas ad fontem baptismatis, quod ad reliquos usus, nullatenus assumatur.

VIII. Octavo, pronuntiandum est ut sciant tempora feriandi per annum; id est, omnem Dominicam a mane usque ad vesperam, ne judaismo capiantur. Feriandi vero per annum isti sunt dies, ut supra orsi sumus: Natalis Domini, sancti Stephani, sancti Joannis evangelistae, Innocentium, octava Domini, Theophania, Purificatio sanctae Mariae, sanctum Pascha, sicut superiori capitulo comprehensum est: (0764B)Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sabbatum sanctum Pentecostes, sancti Joannis Baptistae, duodecim apostolorum, maxime tamen sanctorum Petri et Pauli, qui Europam sua praedicatione illuminaverunt: Assumptio sanctae Mariae, Dedicatio basilicae sancti Michaelis archangeli, dedicatio cujuscunque oratorii, seu cujuslibet sancti, in cujus honore eadem ecclesia fundata est, quod vicinis tantum circummorantibus indicendum est, non generaliter omnibus. Indictum vero jejunium, quando a palatio, vel a domo fuerit denuntiatum, ab omnibus generaliter observetur. Reliquae vero festivitates per annum, sancti Remedii, sancti Mauricii, sancti Martini, non sunt cogendae ad feriandum, nec tamen prohibendum, si plebes hoc caste et zelo Dei cupiunt (0764C)exercere.

IX. Nono, jubendum est iisdem sacerdotibus ut non permittant secum mulieres habitare extraneas juxta Nicaenum concilium, nisi eas tantum in quibus suspicio nulla malae famae oboriri potest.

X. Decimo, ut tabernas non ingrediantur, nec sedendo domi, nec in itinere occupati. Si vero necesse habent ibidem aliquid emendi, missos suos dirigant, et oblata in aliam domum conferant, et cum gratiarum actione fideliter percipiant.

XI. (0764D)Undecimo, ut placita saecularia non observent, (0765A)nec fidejussores existant: nec canes ad venandum, nec accipitres, vel falcones, nec sparvarios, nec ullius ludi, aut spectaculi licentiam habeant: sufficit enim eis quod in Psalmo legitur: In lege Domini esse eorum voluntatem, et in lege ejus meditari die ac nocte (Psal. I); et quod in Apostolo praecipitur: Nemo militans Deo, implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4).

XII. Duodecimo, ut sciant quia nemo per pecunias ordinandus est, nec per munera ecclesiam debet occupare: quia si factum fuerit, et ipse, et ordinator ejus deponendi sunt; quia manifestum est, eos, qui talia agunt, Simoniaca haerese aegrotare: et talem non per ostium in ovile ovium juxta Evangelii verba, (0765B)sed ascendentem aliunde furum esse et latronem. Et non solum ipsi, qui hoc faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, excommunicandi sunt.

XIII. Tertio decimo, ut nullus vagantem ex alia parochia audeat recipere, aut secum commorandi, aut missam celebrandi, nisi permissione nostra: nec ullius ecclesiae aut plebis gubernacula suscipiendi, nisi praeveniente conscientia nostra;qui secus fecerit, excommunicabitur.

XIV. Quarto decimo, ut in tuguriis, ecclesiis non consecratis, vel in domibus, nisi forte visitandi gratia in infirmitate detentis, missarum mysteria non celebrent. Quod si fecerint, propter inobedientiam (0765C)degradandos se sciant.

XV. Quinto decimo, quod decima, quae a fidelibus datur, Dei censonuncupanda est, et Deo ex integro reddenda. Cujus tertia pars secundum canonem Toletanum, episcoporum debet esse. Nos vero hac potestate uti nolumus, sed tantum quartam partem, juxta constituta Romanorum pontificum, et observantiam sanctae Romanae Ecclesiae, de eadem habere volumus; quod si quis contentiosus inde repertus fuerit, sive ille clericus, sive diaconus sit, communione privabitur, et synodali censura judicabitur.

XVI. Sexto decimo, ut unusquisque hoc provideat ut (0765D)mulieres ad altare non accedant, nec ipsae Deo dicatae in nullo ministerio altaris intermisceantur. Quod si pallae altaris lavandae sunt, a clericis abstrahantur, et ad cancellos feminis tradantur, et ibidem repetantur. Similiter etpresbyteri, cum oblata ab eisdem mulieribus offeruntur, ibidem accipiantur, et ad altare deferantur.

XVII. Septimo decimo, ut ipsi sacerdotes verbo et (0766A)exemplo praedicent, ut nullus usuras accipiat, nec sesculpa, nec speciem pro specie. Quia valde infidelis et rebellis Dei jussionibus est, qui hoc agit: quod omnibus Christianis aeque interdictum esse dignoscitur, maxime tamen sacerdotibus, qui forma et exemplum fidei omnibus esse debent.

XVIII. Decimo octavo, ut nullus ordinatus, sive ordinandus migret de sua parochia ad aliam, nec ad limina apostolorum causa orationis, ecclesiae suae cura delicta, nec ad palatium causa interpellandi: nec a communione suspensus ab alio communionem recipiendi, sine permissione et praescientia episcopi sui: quod si fecerit, nihil valet hujusmodi communio, aut ordinatio, aut demigratio. Et hoc omnibus (0766B)fidelibus denuntiandum: ut, qui causa orationis ad limina beatorum apostolorum pergere cupiunt, domi confiteantur peccata sua et sic proficiscantur: quia a proprio episcopo suo, aut sacerdote ligandi aut exsolvendi sunt, non ab extraneo.

XIX. Nono decimo, ut aliud in ecclesia non legatur aut cantetur, nisi ea quae auctoritatis divinae sunt, et Patrum orthodoxorum sanxit auctoritas. Nec falsaangelorum nomina colant, sed ea tantum quae prophetica, et Evangelica docet Scriptura: id est, Michael, Raphael.

Nec diversa sentiant in judiciis poenitentium, cum unus minus, alter vero majus, alteri adulando, alteri detrahendo placere velit: sed considerata qualitate (0766C)personae juxta modum culpae agatur censura vindictae.

XX. Vigesimo, admonendi sunt ut perpendant quidquid a fidelibus datur, redemptio peccatorum est: ideo non glorientur talibus sumptibus uti, sed magis emineant, quod in Veteri Testamento sacerdotibus dictum est: Iniquitatem populi eos debere portare (Num. XVIII, I, 23). Et ideo cum magno timore solliciti sint, quorum donis participantur: quia magnum periculum est fieri vitae alianae, qui nescit tenere moderamina vitae suae.

XXI. Vigesimo primo, ut sciant et intelligant quid sit incesti crimen: et hoc unusquisque in sua parochia (0766D)provideat, ne fiat; et si factum fuerit, quantum celerrime potuerit, emendetur; id est, nullus sibi accipiat de propinquintate usque in quinto genu. Quod si ignoranter factum fuerit, non facile credatur, sed judicio Dei examinetur: et non separentur in quarto genu, sed in poenitentia cunctis diebus conjunctionis suae perseverent. Similiter et vir duas uxores inter se simili ratione conjunctas, aut uxor duos viros inter se eodem modo conjunctos, aut cumpater, aut (0767A)commater, filiolus, aut filiola spiritualis de fonte, aut de confirmatione, aut Deo dicata, aut alterius uxor vivente marito, aut alterius maritus vivente uxore. His talibus nulla ratione in matrimonium licitum est conjungi. In primo vero genu, vel secundo, si inventi fuerint scelus perpetrasse fornicationis, matrimonii jura ulterius se sciant funditus perdidisse. In tertio vero genu si inventi fuerint tali crimine pollutos esse, digna poenitentia eos subsequatur et tamen matrimonii jura eis non vicissim, sed ad alios non negentur. Ubi vero mancipia non unius, sed diversae potestatis juncta fuerint, nisi consentientibus utrisque dominis, hujusmodi copulatio rata non erit. Quidquid vero negligendo sentitur, et virtute, qua potuerit, non emendetur; nam hujus (0767B)copulae auctor erit, qui huic negligendo consentit. Plura sunt, quae ad incesti crimen scribi poterant, sicut in matre et filia, et noverca, et pene innumera, quae menti ad scribendum non occurrunt. Hujusmodi tamen et his similibus personis copula maritalis in sempiternum subtrahitur.

XXII. Vigesimo secundo, admonendi sunt ut sciant populis denuntiare quae sint opera misericordiae cum fructibus suis, quae evangelica et apostolica pagina complectitur, quibus pervenitur ad vitam: quaeve opera iniquitatis cum fructibus suis multiplicibus, quibus calle sinistro ad aeternum tenditur interitum. Et ut perjurii crimen omnimodo devitent: quia non (0767C)solum in Evangelio vel reliquiis sanctorum crimen (0768A)perjurii, sed in veritate, quae Deus est (si mentitur) perpetrare dignoscitur.

XXIII. Vigesimo tertio, admonendi sunt ut sciant quia in Ecclesiis quibus praesunt sponsi facti sunt: et ideo omni vigilantia qualiter eas decorent, et eis incessanter deserviant, totius vitae suae vigilantiam impendant.

XXIV. Vigesimo quarto, ut horas canonicas, tam nocturnas quam diurnas, nullatenus praetermittant. Quia sicut Romana Ecclesia psallit, ita omnibus ejusdem propositi viam tendentibusfaciendum est. Et non solum Novi Testamenti documenta sunt eamdem (0768B)formulam observandi, sed etiam Veteris Testamenti, patet ratio: quia Propheta spiritu Sancto instinctus profert: Septies in die laudem dixi tibi: et, media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62, 164).

XXV. Vigesimo quinto, ut plebibus denuntient, qui filios, et filias spirituales quos in baptismate suscipiunt, et eis fidejussores et sponsores existunt, et pro eis diabolo, cui antea mancipati fuerant, abrenuntiant, et ideo, usque cum adulti fuerint, et eis fidei suae sponsionem et abrenuntiationis exposuerint et reddiderint, in sua providentia habeant. Et quod illi pro eis spoponderant, ab eis eadem responsa ex integro (0768C)exigant.

(no