I.
recensereDe ordine baptisterii, qualiter unusquisque presbiter scit vel intellegit vel qualiter primo infans caticuminus efficitur vel quid sit caticuminus, deinde per ordinem omnia, quæ aguntur, id est cur exsufflatur vel cur exorcizatur, quare caticuminus accipit sal vel cur tanguntur nares, pectus oleo unguitur, cur scapulæ signentur, quare pectus et scapulæ liniantur; et de abrenuntiatione satanæ et omnibus operibus eius atque pompis vel quid sit abrenuntiatio vel quæ opera diaboli atque pompæ; de credulitate vero, quomodo credendum sit in deum patrem omnipotentem et in Iesum Christum filium eius unicum dominum natum et passum et in spiritum sanctum, sanctam ecclesiam catholicam et cetera, quæ secuntur; cur albis induitur vestimentis et cur sacro chrismate caput perunguitur et mystico tegitur velamine vel cur corpore et sanguine domini confirmatur.
II.
recensereFidem catholicam sancti Athanasii et cetera quæcumque de fide, symbolum etiam apostolicum, orationem dominicam ad intellegendum pleniter cum expositione.
III.
recensereDe ordine missæ vel orationibus, quibus oblata deo sacrificia consecrantur, vel pro quid dicitur missa vel pro quid dicitur oratio.
IV.
recensereApostolum, pro quid legitur, et lectiones prophetiæ, quomodo unusquisque presbiter intellegit.
V.
recensereIntroitum, responsorium, pro quid dicitur; alleluia, cur cantantur vel quid interpretatur.
VI.
recensereEvangelium, cur legitur vel quid interpretatur vel quomodo unusquisque presbiter intellegit.
VII.
recensereOffertorium cur nominatur vel pro quid canitur pro quid canitur tempore sacrificii.
VIII.
recensereCur dicitur «per omnia sæcula sæculorum» vel quomodo a presbiteris intellegatur et quare dicitur «amen» vel quid interpretatur.
IX.
recensereCur dicitur «sursum corda» et cetera, quæ secuntur; cur trina vice canitur «sanctus» et cetera, quæ secuntur, vel quid est osanna.
X.
recensereCanon in missa, quomodo scitur et intellegitur a presbiteris vel quomodo sacrificium consecratur ab ipsis vel cur nominatur.
XI.
recensereVerba exortatoria ad plebem, quomodo unusquisque admonet vel intellegit, omelias de dominicis diebus et sollemnitatibus sanctorum ad prædicandum, pænitentiale, compoto, cantu vel commendatione animæ et reconciliatione.
XII.
recensereUt nullus presbiter suos ignoret canones.
XIII.
recensereLibrum sacramentorum, cur ita nominatur et a nemine ignoretur: Quali tempore missa a pascha annotina agatur vel celebretur; missa in parrochiis, quando celebratur; missa in genuinum, quando celebretur; missa pro salute vivorum, quomodo vel qualiter a presbiteris distinguitur vel canitur; missa infirmorum, quomodo canitur vel distinguitur; missa pro regibus, quomodo vel qualiter canitur et scitur; missa pro devotis; missa pro his, qui agapem faciunt; missa pro pastore, qualis celebratur; missa pro tempore belli; missa pro pace; missa unius confessoris et plurimorum; missa unius martyris et plurimorum martyrum; missa unius apostoli et plurimorum; missa pro uno defuncto, qualis celebratur; vel quomodo tertius dies et septimus sive trigesimus atque anniversarius distinguitur; missa pro plurimorum defunctorum, quomodo a presbiteris distinguitur vel cantatur; et unaquaque de his prædictis missis seu ceterorum, quæ dinumerare longum est; quales lectiones et evangelia leguntur vel quale introitum et responsorium sive offertorium canatur.
XIV.
recenserePsalmos vero, quomodo a presbiteris tenentur vel intelleguntur.
XV.
recensereDe ministerio sacerdotali, ut sicut iam dudum tempore ab antecessore nostro etiam et a nobis fuit apud unumquemque denuntiatum, ut sic adimpletum fiat, id est in calice et patena, cruce, capsa, casula et alba seu libris.
XVI.
recensereQuomodo a presbiteris letaniæ denuntiantur in plebe vel quali tempore observentur, id est letania maiore vel ceteris indictionibus pro utilitate populi denuntiantur vel quo ordine observentur.
XVII.
recensereQuomodo a presbiteris quattuor temporum ieiunia agantur vel denuntiantur in plebe et quomodo observentur.
XVIII.
recensereDe præcipuis festis atque sollemnitatibus anni circuli, quomodo adnuntiantur vel qualiter celebrantur et quomodo plebs observatur.