There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitulare
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitulare

Præfatio.

recensere

Hæc capitula, quæ sequuntur, Haito Basilensis ecclesiæ antistes et abbas cœnobii, quod augia dicitur, presbyteris suæ dioceseos ordinavit, quibus monerentur, qualiter se ipsos ac plebem sibi commissam caste et iuste regere atque in religione divina confirmare deberent.

Primo omnium discutienda est sacerdotum fides, qualiter credant et alios credere doceant, ubi et exempla proponenda sunt, quatenus a creatura creator quantulumcumque possit intellegi.

Secundo iubendum, ut oratio dominica, in qua omnia necessaria humanæ vitæ comprehenduntur, et symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discatur tam latine quam barbarice, ut, quod ore profitentur, corde credatur et intellegatur.

Tertio intimandum est, ut ad salutationes sacerdotales congrue responsiones discantur, ubi non solum clerici et deo dicatæ sacerdoti responsionem offerant, sed omnis plebs devota consona voce respondere debet.

Quarto, ut fides sancti Athanasii a sacerdotibus discatur et ex corde die dominico ad horam primam recitetur.

Quinto, ut sciant, quid sit sacramentum baptismatis et confirmationis, et quale sit mysterium corporis et sanguinis domini, quomodo in eisdem mysteriis visibilis creatura videtur et tamen invisibilis salus ad æternitatem animæ subministratur, quod in sola fide continetur.

Sexto, quæ ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est sacramentarium, lectionarius, antiphonarius, baptisterium, compotus, kanon pænitentialis, psalterium, homeliæ per circulum anni dominicis diebus et singulis festivitatibus aptæ. Ex quibus omnibus, si unum defuerit, sacerdotis nomen VIX in eo constabit, quia valde periculosæ sunt evangelicæ minæ, quibus dicitur: Si cæcus cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

Septimo, ut sciant tempora legitima ad baptizandum in anno, id est sabbato sancto paschæ, ut illa triduana mersio in baptismate imitetur triduanam mortem domini clarificata resurrectione. Et idcirco usque ad octavum diem ipsa regeneratio sacra ab omni populo christiano celebrabitur. Aliud vero tempus baptismatis sabbato sancto pentecosten celebrandum est. Si vero necessitas contigerit, omni tempore in periculo subveniendum est, quia necessitas VIX habet legem. Et ut vas ad fontem baptismatis habeant, quod ad reliquos usus nullatenus assumatur.

Octavo pronuntiandum est, ut sciant tempora feriandi per annum, id est omnem dominicam a mane usque ad vesperam ob venerationem dominicæ resurrectionis. Sabbatum vero operandum a mane usque ad vesperam, ne in iudaismo capiantur. Feriandi vero per annum isti sunt dies, ut supra orsi sumus: Natalis domini, sancti Stephani, sancti Iohannis evangelistæ, innocentum, octabas domini, theophania, purificatio sanctæ Mariæ, sanctum pascha sicut in superiore capitulo comprehensum est, rogationes tribus diebus, ascensio domini, sabbatum sanctum pentecosten, sancti Iohannis baptistæ, duodecim apostolorum, maxime tamen sanctorum Petri et Pauli, qui Europam sua prædicatione illuminaverunt, assumptio sanctæ Mariæ, dedicatio basilicæ sancti archangeli Michælis, dedicatio cuiuscumque oratorii seu cuiuslibet sancti, in cuius honore eadem ecclesia fundata est, quod vicinis tantum circum commorantibus indicendum est, non generaliter omnibus.

Indictum vero ieiunium, quando a palatio vel a domo fuerit denuntiatum, ab omnibus generaliter observetur.

Reliquæ vero festivitates per annum, sicut sancti Remedii, sancti Mauricii, sancti Martini non sunt cogendæ ad feriandum nec tamen prohibendum, si plebes hoc caste et zelo dei cupiunt exercere.

Nono iubendum est eisdem sacerdotibus, ut non permittant secum mulieres habitare extraneas iuxta Nicenum concilium nisi eas tantum, in quibus suspicio nulla malæ famæ oboriri potest.

Decimo, ut tabernas non ingrediantur nec sedendo domi nec in itinere occupati. Si vero necesse habent ibidem aliquid emendi, missos suos dirigant et oblata in aliam domum conferant et cum gratiarum actione fideliter percipiant.

Decimo, ut tabernas non ingrediantur nec sedendo domi nec in itinere occupati. Si vero necesse habent ibidem aliquid emendi, missos suos dirigant et oblata in aliam domum conferant et cum gratiarum actione fideliter percipiant.

Duodecimo, ut sciant, quia nemo per pecunias ordinandus est nec per munera ecclesiam debet occupare. Quia, si factum fuerit, et ipse et ordinator eius deponendi sunt; quia manifestum est eos, qui talia agunt, simoniaca herese ægrotare et talem non per ostium in ovile ovium iuxta evangelii verba, sed ascendentem aliunde, furem esse et latronem. Et non solum ipsi, qui hoc faciunt, sed et qui consentiunt facientibus excommunicandi sunt.

Tertio decimo, ut nullus vagantem ex aliena parrochia audeat recipere aut secum commorandi aut missam celebrandi nisi permissione nostra nec ullius ecclesiæ aut plebis gubernacula suscipiendi nisi præveniente conscientia nostra. Quod si fecerit, excommunicabitur.

Quarto decimo, ut in tuguriis vel in ecclesiis non consecratis vel in domibus nisi forte visitandi gratia in infirmitate detentis missarum mysteria non celebrent. Quod si fecerint, propter inobœdientiam degradandos se sciant.

Quinto decimo, quod decima, quæ a fidelibus datur, dei census nuncupanda est et ideo ex integro reddenda, cuius tertia pars secundum kanonem Toletanum episcoporum esse debet. Nos vero hac potestate uti nolumus, sed tantum quartam partem secundum usum Romanorum pontificum et observantiam sanctæ ecclesiæ Romanæ de eadem habere volumus. Quod si quis contentiosus inde repertus fuerit, sive clericus sive ille laicus sit, communione privabitur et synodali censura diiudicabitur.

Sexto decimo, ut unusquisque hoc provideat, ut mulieres ad altare non accedant nec ipsæ deo dicatæ in nullo ministerio altaris intermisceantur. Quod si pallæ altaris lavandæ sunt, a clericis abstrahantur et ad cancellos feminis tradantur et ibidem repetantur. Similiter et presbyteri, cum oblata ab eisdem mulieribus offeruntur, ibidem accipiantur et ad altare deferantur.

Septimo decimo, ut ipsi sacerdotes verbo et exemplo omnibus prædicent, ut nullus usuras accipiat nec sescupla nec speciem pro specie, quia valde infidelis et rebellis dei iussionibus est, qui hoc agit. Quod omnibus christianis æque interdictum esse dinoscitur, maxime tamen sacerdotibus, qui forma et exemplum fidei omnibus esse debent.

Octavo decimo, ut nullus ordinatus sive ordinandus migret de sua parrochia ad aliam nec ad limina apostolorum causa orationis ecclesiæ suæ cura derelicta nec ad palatium causa interpellandi nec a communione suspensus ab alio communionem recipiendi sine permissione et præscientia episcopi sui. Quod si fecerit, nihil valet huiusmodi communio aut ordinatio aut demigratio. Et hoc omnibus fidelibus denuntiandum, ut, qui causa orationis ad limina beatorum apostolorum pergere cupiunt, domi confiteantur peccata sua et sic proficiscantur, quia a proprio episcopo suo aut sacerdote ligandi aut solvendi sunt, non extraneo.

Nono decimo, ut aliud in ecclesia non legatur aut cantetur nisi ea, quæ auctoritatis divinæ sunt et patrum orthodoxorum sanxit auctoritas. Nec falsa angelorum nomina colant, sed ea tantum, quæ prophetica et evangelica docet scriptura, id est Michæl, Gabriel, Raphæl. Nec diversa sentiant in iudiciis pænitentium, cum unus minus, alter vero maius alteri adulando alteri detrahendo placere velit, sed considerata qualitate personæ iuxta modum culpæ agatur censura vindictæ.

Vigesimo admonendi sunt, ut perpendant, quia, quicquid a fidelibus datur, redemptio peccatorum est. Et ideo non glorientur talibus sumptibus uti, sed magis timeant, quod in veteri testamento de sacerdotibus dictum est: Iniquitatem populi eos debere portare. Et ideo cum magno timore super eos solliciti sint, quorum donis participantur, quia magnum periculum est iudicem fieri vitæ alienæ, qui nescit tenere moderamina vitæ suæ.

Vigesimo primo, ut sciant et intellegant, quid sit incesti crimen, et hoc unusquisque in sua parrochia prævideat, ne fiat; et si factum fuerit, quantum celerrime potuerit, emendetur. Id est, ut nullus sibi accipiat de propinquitate usque in quinto genu. Quod si ignoranter factum fuerit, non facile credatur, sed iudicio dei examinetur. Et non separentur in quarto genu, sed pænitentia cunctis diebus coniunctionis suæ perseverent. Similiter et duas uxores inter se simili ratione coniunctas, aut uxor duos viros inter se eodem modo coniunctos, aut compater aut commater, filiolus aut filiola spiritales de fonte aut de confirmatione, aut deo dicata, aut alterius uxor vivente marito, aut alterius maritus vivente uxore – his talibus nulla ratione in matrimonium licitum est coniungi. In primo vero genu vel secundo, si inventi fuerint scelus perpetrasse fornicationis, matrimonii iura ulterius sciant se funditus perdidisse. In tertio vero genu, si inventi fuerint tali crimine pollutos esse, digna pænitentia eos subsequatur, et tamen matrimonii iura eis non vicissim, sed ad alios non negentur.

Ubi vero mancipia non unius, sed diversæ potestatis iuncta fuerint nisi consentientibus utrisque dominis, huiusmodi copulatio rata non erit. Quicquid vero neglegendo sentitur et virtute, qua potuerit, non emendetur – nam huius copulæ auctor erit, qui hoc neglegendo consentit.

Plura sunt, quæ ad incesti crimen scribi poterant, sicut in matre et filia et noverca, et pæne innumera, quæ menti ad scribendum non occurrunt. Huiusmodi tamen et his similibus personis copula maritalis in sempiternum subtrahitur.

Vigesimo secundo admonendi sunt, ut sciant populis denuntiare, quæ sint opera misericordiæ cum fructibus suis, quæ evangelica et apostolica pagina complectitur, quibus pervenitur ad vitam, quæve opera iniquitatis cum fructibus suis multiplicibus, quibus calle sinistro ad æternum tenditur interitum.

Et ut periurii crimen omnimodo devitent, quia non solum in evangelio vel reliquiis sanctorum crimen periurii, sed in veritate, quæ deus est, si mentitur, perpetrare dinoscitur.

Vigesimo tertio admonendi sunt, ut sciant, quia in ecclesiis, quibus præsunt, sponsi facti sunt et ideo omni vigilantia, qualiter eas decorent et eis incessanter deserviant, totius curæ suæ vigilantiam impendant.

Vigesimo quarto, ut horas canonicas tam nocturnas quam diurnas nullatenus prætermittant, quia, sicut Romana psallit ecclesia, ita omnibus eiusdem propositi viam tendentibus faciendum est. Et non solum novi testamenti documenta sunt eandem formulam observandi, sed etiam veteris testamenti patet ratio, quia propheta spiritu sancto instinctus profert: Septies in die laudem dixi tibi et: Media nocte surgebam ad confitendum tibi.

Vigesimo quinto, ut plebibus denuntient, quod filios et filias spiritales, quos in baptismate suscipiunt, eis fideiussores existunt et sponsores fidei existunt et pro eis diabolo, cui antea mancipati fuerant, abrenuntiant et ideo, usque cum adulti fuerint et eis fidei suæ sponsionem et abrenuntiationis exposuerint et reddiderint, in sua providentia habeant et, quod illi pro eis spoponderant, ab eis eadem responsa ex integro exigant.