EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitulare
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 134


Capitulare

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne 134.0052A

CAP. I.-- Admonitio pontificis ad presbyteros, qualiter erga subditos agant.

134.0027A| (Theodulfi caput 1 Capitularis.) Obsecro vos, fratres dilectissimi, ut erga subditarum plebium profectum et emendationem vigilantissima cura laboretis, quatenus illis viam salutis ostendentes, et eos verbis et exemplis instruentes, et vos de eorum profectu, et nos de vestro, Domino Jesu Christo auxiliante, fructuosos illi manipulos reportemus. Obsecro etiam fraternitatem vestram, ut haec Capitula, quae ad emendationem vitae breviter digessi, assidue legatis, et memoriae commendetis, et eorum, sive caeterarum sanctarum Scripturarum lectione mores componatis, vitam emendetis, ut cum subditis plebibus, opitulante Domino, ad regna coelestia pergere certetis.

CAP. II.-- Retractatio ejusdem, et de ordinis discretione bonaeque vitae exhortatione.

134.0027B| (Ibid.) Veraciter nosse debetis, et semper meminisse, 134.0028A| quia nos quibus regendarum animarum cura commissa est, pro his qui nostra negligentia pereunt, rationem reddituri sumus. Pro his vero quos verbis et exemplis lucrati fuerimus, praemium aeternae vitae percipiemus. Quod si populus fidelis cibus est Dei, ejusdem cibi condimentum nos sumus. Scitote vestrum gradum nostro gradui secundum, et pene conjunctum esse. Sicut enim episcopi apostolorum in Ecclesia, ita nimirum presbyteri caeterorum Discipulorum Domini vicem tenent. Et illi tenent gradum summi pontificis Aaron, isti vero filiorum ejus. Unde oportet vos semper memores esse tantae dignitatis, memores vestrae consecrationis, memores sacrae quam in manibus suscepistis unctionis, ut nec ab eadem dignitate degeneretis, nec vestram consecrationem 134.0028B| irritam faciatis, nec manus sacro sanguine delibutas peccando polluatis; sed cordis et corporis munditiam conservantes, plebibus exemplum 134.0029A| bene vivendi praebentes, his quibus praeestis ducatum ad coelestia regna praebeatis.

CAP. III.-- De ignorantia evitanda, et doctrina servanda.

(Concil. Tolet. IV, c. 24) Ignorantia mater cunctorum errorum. Maxime sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas Scripturas frequenter admonet Apostolus, dicens ad Timotheum: Attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Semper permane his (I Tim., IV, 13). Sciant igitur sacerdotes Scripturas et canones, et omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei, scientia quam operum disciplina.

CAP. IV.-- Ut omnes fidem catholicam memoriter teneant.

134.0029B| Primo omnium fidem catholicam omnes presbyteri et diaconi, seu subdiaconi memoriter teneant. Ut si quis hoc faciendum praetermittat, quadraginta diebus a vino se abstineat. Et si post abstinentiam neglexerit, condemnandum dupliciter in eo sententia.

CAP. V.-- De negligentia cavenda, justitia amplectenda, et vita emendanda.

Nemo clericorum ultra haec quae jussa sunt dissimulet, aut ullatenus negligere audeat, sed libenter expleat, et sacramenta divina nequaquam negligenter contrectet. Ideo tam juvenes quam senes de his, et de omni conversione sua, ac conversatione et poenitentia valde esse sollicitos, satisque agere oportet, 134.0029C| ut haec condigne agant, et de reliquo ornent tam clerici quam saeculares, animas suas ornamentis dignissimis, dogmatibus scilicet veritatis, decore pudicitiae, splendore justitiae, candore pietatis, aliisque omnibus, quibus comptam decet esse rationabilem mentem. Tum praeterea declinare a consortiis inhonestis, et infidelibus, et societatem habere fidelium, atque illos frequentare conventus, in quibus de pudicitia, de justitia, de pietate tractatur. Orare semper Deum ex toto corde, et ab ipso petere quae decet, ipsi gratias agere, et veram poenitudinem praeteritorum gestorum. Aliquantulum etiam, si possibile est, per misericordiam pauperum juvare poenitentiam.

CAP. VI.-- Quibus armis diabolus, et vitia expugnentur.

134.0029D| (Theodulf. :CAP. 2). Oportet vos assiduitatem habere legendi, et instantiam orandi. Quia vita viri justi lectione instruitur, oratione ornatur, et assiduitate lectionis munitur homo a peccato, juxta illum qui dicebat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Haec sunt enim arma, videlicet lectio et oratio, quibus diabolus expugnatur. Haec sunt instrumenta quibus aeterna 134.0030A| beatitudo acquiritur. His armis vitia comprimuntur. His alimentis virtutes nutriuntur.

CAP. VII.-- Quod sacerdos missam solus nequaquam celebret.

(Idem Theodulf. :CAP. 7.) Sacerdos solus missam nequaquam celebret, quia sicut illa celebrari non potest sine salutatione sacerdotis, responsione plebis, admonitione sacerdotis, responsione nihilominus plebis; ita nimirum nequaquam ab uno debet celebrari. Esse enim debent qui ei circumstant, quos ille salutet, a quibus ei respondeatur, et ad memoriam illi reducendum est illud Dominicum: Ubicunque fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, et ego in medio eorum sum (Matth. XVIII 20).

CAP. VIII.-- Quod sacerdos missas nisi sacratis ab Episcopo locis non praesumat celebrare.

134.0030B| Hic in Romana synodo constitutum est omnium cum consensu synodi, ut nullus presbyter missas nisi sacratis ab episcopo locis celebrare praesumat, qui particeps de caetero sui voluerit esse sacerdotii.

CAP. IX.-- Quod divina mysteria studiose celebrentur.

(Theodulf. :CAP. 5.) In sacrificiis, dilectissimi, ante omnia diligenter observetur, ut panis et vinum et aqua, sine quibus missae nequeunt celebrari, mundissime atque studiosissime tractentur. Et nihil in his vile, nihil non probatum inveniatur, juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini vobiscum: cum diligentia cuncta facite (II Par. 134.0030C| XIX, 7).

CAP. X.-- Item ex eisdem.

Corpus Domini nullo modo consecretur nisi ex integra oblatione. Neque enim Dominus sui corporis aliquam sustinuit diminutionem, sicut scriptum est: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 21). Et alibi: Os non comminuetis ex eo (Joan. XV, 36). Missae etiam nisi a jejunis sacerdotibus non celebrentur.

CAP. XI.-- Ut feminae ad altare non accedant.

(Theodulf. :CAP. 6.) Feminae missam sacerdote celebrante nequaquam ad altare accedant, sed locis suis stent, et ibi sacerdos earum oblationes Deo oblaturus accipiat. Memores esse debent feminae 134.0030D| infirmitatis suae, et sexus imbecillitatis. Et idcirco quaelibet sancta in ministerio divino contingere pertimescant. Quae etiam laici viri pertimescere debent, ne Ozae poenam subeant, qui, dum Arcam Domini extraordinarie contingere voluit, Domino percutiente, interiit (II Reg. VI).

CAP. XII.-- Ut feminae sacrata vasa, vel pallas non contingant.

Sacratas Deo feminas, vel monachas sacrata 134.0031A| vasa, vel sacratas pallas penes nos contingere, et circa altaria incensum deferre perlatum est ad apostolicam sedem. Quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate haec omnia resecare funditus quantocius poteritis, censemus: et ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi citissime mandamus.

CAP. XIII.-- Ut nullus praesumat qualibet ex sacris illicite usurpare.

(Theodulf. :CAP. 18.) Nullus praesumat aut calicem, aut patenam, aut quaelibet vasa sacra, et divino servitio mancipata, ad alios usus retorquere, nec calice sacro aliud bibat praeter sanguinem Christi, qui in sacramento accipitur; nec patenam ad aliud 134.0031B| officium admittere audeat, quam ad altaris ministerium. Et altaria non cooperiantur nisi nitidis et novis pannis, corpora vero mortuorum in ipsis nullo modo involvantur.

CAP. XIV.-- Ut vestimenta ecclesiastica sacrata et honesta sint.

Vestimenta igitur ecclesiastica quibus Domino ministratur, sacrata debent esse et honesta. Quibus aliis usibus nemo debet uti, quam ecclesiasticis et Deo dignis officiis, quae nec ab aliis debent contingi, aut ferri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio quae Balthasar regem percussit, super haec transgredientes, et alia praesumentes, veniat divina; qui dum vasa Domini in usus communes assumpsit, vitam cum regno pariter amisit.

CAP. XV.-- Ut clerici saecularibus indumentis non utantur.

134.0031C| (Zacharias papa, et refertur 21, q. 4, :CAP. Episcopi,) Presbyteri et diaconi saecularibus indumentis minime utantur, nisi ut condecet, tunica sacerdotali: sed neque dum ambulaverint in civitatem, aut in viam, aut in plateas, sine operimento praesumant ambulare, praeter si in itinera longa ambulaverint. Quia, sicut mulier orans in ecclesiis non velato capite deturpat caput suum (I Cor. II, 4), juxta apostolicam vocem; ita sacerdos sine operimento deturpat sacerdotium suum. Nam, si temere praesumpserit contra statuta agere, communione privetur, donec quae statuta sunt adimplere maturet.

CAP. XVI.-- Quando symbolum competentibus tradatur.

134.0031D| (Concil. Agathens. c. 13.) Symbolum etiam placuit ab omnibus Ecclesiis una die, id est ante octo dies Dominicae Resurrectionis publice in ecclesia competentibus tradi.

CAP. XVII.-- De tempore baptismi.

(Gelasius epist. ad episcop. Lucaniae c. 12.) Baptizandi 134.0032A| sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam; praeter Paschale festum, et Pentecostes venerabile sacramentum: excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans, exitio praeventus abscedat.

CAP. XVIII.-- Qualiter baptismi sacramenta celebrari oportet.

Catechumeni antequam baptizentur, instruantur qualiter credant, ut sacerdotibus cum baptizantur respondeant. Qui nullo modo baptizentur nisi suam confessi fuerint fidem: si facultas loquendi adfuerit; si autem subito imminente periculo obmutuerint, per Christianissimos testes eorum fides 134.0032B| examinetur, qui illis antequam obmutuerint, adfuissent. Et si eorum testimoniis digni inventi fuerint, baptizentur. Hi vero qui ab infantia muti fuerunt, si aliquibus nutibus, aut indiciis Christianos se esse velle, vel baptismum petere videantur, non est illis vitandum. Pro infantibus vero quibus aetas adhuc loquendi non est, aliis non abnuimus respondendum, catholicis tamen. Sed qui pro eis fidem promittunt, curam et sollicitudinem habere debent, ut illi hoc impleant quod ipsi pro eis promiserunt. Si autem religiosi et docti talibus parentes fuerint, quod sit cum hac protestatione committendi sunt. Qui si defuerint isti eos frequentius instruant, suisque beneficiis sapius studeant confortare.

CAP. XIX.-- Item de parvulis aegrotantibus.

134.0032C| (Theodulf. :CAP. 17.) Si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterorum baptismi gratia de cujuslibet parochia allatus fuerit, baptismi sacramentum nullo modo negetur. Si quis hoc munus potenti concedere detrectaverit, et ille parvulus absque baptismi gratia mortuus fuerit, noverit se ille qui eum non baptizavit, pro ejus anima rationem redditurum.

CAP. XX.-- Ut presbyteri absque diaconis baptisma non celebrent.

Ut in nulla ecclesia cujuslibet dioeceseos ubi baptismus celebratur, presbyter absque diacono esse reperiatur. Unde omnis presbyter non habens diaconum, eligat sibi personam, et plebi suae innotescat: tunc ad pontificem suum consignans deducat, 134.0032D| cujus vitam probatam habeat, et diaconus consecretur. Quod si distulerit presbyter, dicens eo quod non habeat talem clericum, episcopus suus provideat ex ecclesia sua, aut unde voluerit bonam personam. Tantum est ut sine diacono non sit.

CAP. XXI.-- Quae in ecclesiis recondi liceat.

(Theodulf. c. 8.) Videmus crebro in ecclesiis messes et fenum congeri; unde volumus ut hoc penitus 134.0033A| observetur, ut nihil in ecclesia, praeter vestimenta ecclesiastica, et vasa sancta et libros, recondatur. Si autem tempore persecutionis propter improbitatem praedonum sua pauperes alimenta inibi servanda reponunt, non sunt ejicienda: ita sane ut de eadem ecclesia pace recepta illico transportentur. Vendendi enim vel emendi ibi nulla detur licentia. Ne forte si alia ibi quam oportet negotia exerceantur, a Domino audiamus: Domus mea, domus orationis est, vos autem speluncam latronum fecistis (Luc. XIX, 46).

CAP. XXII.-- Quod in ecclesia convivia et accubitus non fiant.

(Laodic. c. 27; Trull. c. 72; Aquisg. c. 80.) Quod non oporteat in Domini ecclesiis convivia quae 134.0033B| vocantur agapae, fieri, nec intra domum Dei comedere, vel accubitus sternere.

CAP. XXIII.-- Quod in ecclesiis sepulturae non fiant.

(Theodulfi c. 9.) Antiquus in his regionibus in ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit, et pleraque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo hostias praeparata, coemeteria sive polyandria facta sunt. Unde volumus ut ab hac re deinceps abstineatur, et nemo in ecclesia sepeliatur, nisi forte talis sit persona sacerdotis, aut cujuslibet justi hominis, qui per vitae meritum talem vivendo suo corpori defuncto locum acquisivit. Corpora vero, quae antiquitus in ecclesiis sepulta sunt, naquaquam projiciantur, sed tumuli qui apparent profundius in 134.0033C| terra mittantur, et pavimento desuper facto, nullo tumulorum vestigio apparente, ecclesiae reverentia conservetur. Ubi vero tanta est multitudo cadaverum, ut hoc facere difficile sit, locus ille pro coemeterio habeatur, ablato inde altari, et in eo loco consituto, ubi religiose et pure Deo sacrificium offerri valeat.

CAP. XXIV.-- Ut sepulturae non vendantur.

(Greg. lib. VII, ep. 55.) Questa nobis est Nereida clarissima femina, quod ab ea centum solidos pro filiae suae sepultura fraternitas vestra velit exigere, atque ei super doloris gemitum majorem dispendii studeat inferre molestiam. Quod si ita se veritas habet, quia grave nimis, et procul nimis est a sacerdotis 134.0033D| officio, pretium de terra concessa putredini quaerere, et de alieno velle facere luctu compendium; ab hac se patratione fraternitas vestra contineat, et molesta ei de caetero non existat. Hoc autem vitium et nos, postquam Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia nostra omnino vetuimus, et pravam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus; memores quia dum Abraham a filiis Emor, hoc est Ephron filio Segor sepulcri terram pretio ad humandum corpus conjugis postularet, pretium accipere renuit, ne commodum videretur de cadavere consecutus. Si ergo tantae considerationis paganus vir fuit, quanto magis nos, qui 134.0034A| sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus. Unde ne hoc avaritiae vitium, vel in alienis denuo tentari praesumatur, admoneo; sed si quando aliquem in ecclesia vestra sepeliri conceditis, si quidem parentes ipsius, proximive haeredes, pro luminaribus sponte quid offerre voluerint, accipi non vetamus; peti vero aut aliquid exigi, omnino prohibemus. Quod valde irreligiosum est, ne aut venalis fortasse, quod absit, dicatur ecclesia, aut vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studetis quaerere quolibet modo compendium.

CAP. XXV.-- Ut dioeceses singulis annis visitentur.

(Concil. Tarracon. sub Hormisda, c. 8.) Multorum experientia casuum magistrante reperimus nonnullas 134.0034B| dioeceses ecclesiis destitutas. Pro qua re id constitutione decrevimus, ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annis singulis ab episcopis dioeceses visitentur. Et si qua forte basilica destituta reperta fuerit, ordinatione ipsius reparetur.

CAP. XXVI.-- Qui presbyteri chrisma petant.

(Conc. Carth. IV, c. 36.) Presbyteri qui per dioeceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per juniorem clericum, sed per se ipsos, aut per illum qui sacrarium tenet, ante Paschae solemnitatem chrisma petant.

CAP. XXVII.-- Quod singulis annis synodus celebretur.

(Tolet. IV, c. 3.) Nulla pene res disciplinae mores ab Ecclesia Christi magis depulit, quam sacerdotum 134.0034C| negligentia, qui contemptis canonibus ad corrigendos ecclesiasticos mores synodum facere negligunt. Ob hoc a nobis universaliter definitum est, ut quia juxta antiqua Patrum decreta bis in anno difficultas temporis fieri concilium non sinit, saltem vel semel a nobis celebretur.

CAP. XXVIII.-- Qualiter majores presbyteri ad synodum veniant.

(Theodulf. c. 4.) Quando more solito ad synodum convenitis, vestimenta, et libros, et vasa sancta cum quibus vestrum ministerium et injunctum officium peragatis, vobiscum deferte, necnon duos, vel tres clericos sive laicos, cum quibus missarum solemnia celebratis, vobiscum adducite, ut probetur quam diligenter, quam studiose Dei servitium peragatis.

CAP. XXIX.-- Quod singulis Kalendis collatio in plebibus fiat.

134.0034D| Experimento didicimus, non minus bonam collationem, quam etiam lectionem prodesse. Unde a praesenti statuimus, ut per singulas plebes singulis Kalendis omnes presbyteri seu clerici simul conveniant, ut de fide ac sacramentis divinis, seu de vita et conversatione, et singulis officiis ad eos pertinentibus communiter tractent. Et si forte aliquis inter eos negligens aut reprehensibilis invenitur, a caeteris corrigatur. Quod si corrigi omnino non studuerit, mox suo nuntient episcopo, ut haec acrius 134.0035A| emendare quantocius studeat. Ne cum eadem dioecesis ab episcopo visitata fuerit, aut cum ipsi ad synodum venerint, aliquorum iufamia, omnes pariter adnotentur. Si autem Kalendae in festivis fuerint, sub sequenti die hoc adimplere non differant.

CAP. XXX.-- Quod nullus absolute clericus ordinetur.

(Concil. Chalced. c. 6.) Nullum absolute ordinari debere presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet in gradu ecclesiastico, nisi specialiter in ecclesia civitatis, aut possessionis, aut martyrii, aut monasterii qui ordinandus est, pronuntietur. Qui vero absolute ordinatur, decrevit sancta synodus irritam haberi hujuscemodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare ad ordinantis injuriam.

CAP. XXXI.-- Ut singulis ecclesiis sacerdotes ordinentur.

134.0035B| (Clementis, quae dicitur epist. 2, ad Jacobum.) Ecclesias per congrua et utilia facite loca, quas divinis precibus sacrare oportet, et in singulis sacerdotes divinis orationibus Deo dicatos poni, quos ab omnibus venerari oportet, et non a quoquam gravari.

CAP. XXXII.-- De clericis qui loca in quibus ordinati sunt derelinquunt.

(Concil. Arel. I, c. 21.) De presbyteris aut diaconis qui solent dimittere loca sua, in quibus ordinati sunt, et ad alia loca se transferunt, placuit ut eisdem locis ministrent quibus praefixi sunt. Quod si derelictis locis suis ad alium se locum transferri 134.0035C| voluerint, deponantur.

CAP. XXXIII.-- De presbyteris qui pro alterius ecclesia munera promittunt.

(Theodulf. c. 16.) Si quis presbyter, vel quislibet in clero inventus fuerit alicui clerico aut laico deinceps munera dare, aut promittere, ut ecclesiam alterius presbyteri subripiat, sciat se pro hac rapina, et saeva cupiditate, aut gradum amissurum, aut in carceris aerumna longo tempore poenitentiam agendo detinendum. Illi vero quem fatigare praesumpserit, omne damnum quod ei pro hac acciderit querela, ipsosque actionis sumptus insuper restaurare cogatur. Nullusque presbyter fidelibus sanctae Dei ecclesiae de alterius presbyteri parochia, ut ad suam ecclesiam concurrant relicta propria ecclesia, 134.0035D| et suas decimas sibi dent; sed unusquisque sua ecclesia, et populo contentus, quae sibi non vult fieri alteri nequaquam faciat, juxta illud Evangelii: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, haec eadem facite illis (Matth. VII, 12).

CAP. XXXIV.-- Ut nullus oblationes ecclesiae praeter conscientiam episcopi aut det, aut accipiat.

(Concil. Gangrense c. 7.) Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere concilio, anathema sit.

CAP. XXXV.-- Ut nullus presbyter absque permissu episcopi aliquid in ejus parochia agat.

134.0036A| (Epist. 1, quae Clemen. Romani nomine circumfertur.) Nullum presbyterum in alicujus episcopi parochia aliquid agere debere absque permissu docebat, sed et cunctos presbyteros propriis episcopis in omnibus absque mora obedientes (instituente Domino) esse debere docebat. Nullum item aliena concupiscere, aut praesumere quae eorum erant, sed unumquemque suis sibique commissis contentum esse docebat. Neminem etiam alicui aliquid facere, nisi quod sibi fieri velit instruebat.

CAP. XXXVI.-- Ut nullus clericus mulierem in consortio familiaritatis habeat.

(Concil. Tolet. II, c. 3.) Illud praeterea speciali 134.0036B| ordinatione decernimus, quod nec antiqua concilia in universis pene canonibus siluere, ut nullus clericorum a gradu subdiaconatus, et supra in consortio familiaritatis habeat mulierem, vel ingenuam, vel libertam, aut ancillam: sed si sunt ei hujuscemodi servitia, matri, vel sorori, aliique cujuslibet propinquitatis contradat, et quidquid suis manibus profecerint, proprio Domino deferatur. Aut si propinquitas memorata deest, alia domus longe ad earum habitaculum requiratur, eo modo, ut nulla occasione introeundi domum clericorum feminae permittantur, unde aut laqueum possit incurrere, aut noxialis fama innocentis fortassis possit inuri. Sane deinceps post datam hanc admonitionem quisquis harum consortio frui voluerit, noverit se non 134.0036C| solum a clericatus officio retrahi, vel ecclesiae foribus pelli, sed etiam omnium catholicorum, clericorum, vel laicorum communione privari, nulla prorsus colloquii consolatione relicta.

CAP. XXXVII.-- Ut clericus nullam conversationem cum muliere post denominationem habeat.

(Vide Riculfum in c. 15.) Ut si cui sacerdoti ex qualibet muliere denuntiatum fuerit, ut exinde suspicio malae opinionis efficiatur, nullam cum ipsa habeat conversationem, neque secretam, neque patentem. Si deinceps inventus fuerit, post secundam et tertiam contestationem ut contemptor gradus sui periculum sustineat.

CAP. XXXVIII.-- Qualem professionem presbyteri et diaconi faciant, quando ordinantur.

134.0036D| (Concil. Tolet. IV, :CAP. 26). Quando presbyteri et diaconi per parochias constituuntur, oportet eos primum professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub Dei timore, et ut eos talis professio alligatos sanctae disciplinae retineat.

CAP. XXXIX.-- Item qualem episcopus diaconum faciat.

A praesenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum facere diaconum praesumant, nisi qui se caste victurum promiserit.

CAP. XL.-- Ut clerici episcopis suis obtemperent.

134.0037A| (Concil. Carthag. c. 31) Item placuit, ut quicunque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiasticarum rerum non obtemperaverunt episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia promovere, nec illic ministrent in suo gradu unde noluerunt recedere.

CAP. XLI.-- Quod nullus clericus die Dominico aliquod saeculare negotium audeat vindicare.

(Concil. Tarracon. c. 4.) Ut nullus presbyterorum vel clericorum die Dominico propositum cujuscunque causae negotium audeat vindicare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solemnia peragant. Caeteris vero diebus, cohibentibus personis, illa quae juxta sunt habeat licentiam judicandi, exceptis criminalibus 134.0037B| negotiis.

CAP. XLII.-- Ut clericis ludicris spectaculis non intersint.

(Concil. Laodicense c. 54.) Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, quae aut in nuptiis, aut in scenis exhibentur, interesse, sed antequam thymelici ingrediantur, surgere eos de convivio, et abire debere.

CAP. XLIII.-- Ut clerici per plateas, vel andronas, vel nundinas non ambulent.

(Concil. Carthag. IV, c. 47, 48; Carth. III, c. 27.) Clerici per plateas, vel andronas, aut nundinas non ambulent, et ad forum, vel tabernas non accedant absque certa corporis vel officii sui necessitate, vel si fuerint peregrinatione compulsi; nec ibi comedere 134.0037C| aut bibere praesumant.

CAP. XLIV.-- Item clericum scurrilem puniendum.

(Concil. Carthag. IV, c. 60.) Clericum scurrilem, et verbis turpibus jocularem, ab officio retrahendum censemus.

CAP. XLV.-- Item clericus adulator et proditor degradetur.

(Ibid., c. 56.) Clericus qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur, degradetur ab officio.

CAP. XLVI. Clericus inter epulas cantans similiter.

(Ibid., c. 61.) Clericus inter epulas cantans, supradictae sententiae severitate coercendus.

CAP. XLVII.-- Quibus negotiis se miscere debeant.

134.0037D| (Refertur tanquam Melchiad. distinct. 88, c. Decrevit.) Decrevit Nicaena synodus nullum clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, nisi forte episcopus civitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, aut pupillorum et orphanorum, aut viduarum. Ubi liquido patet, quia alia sunt negotia saecularia, et alia ecclesiastica.

CAP. XLVIII.-- Ut clerici auguria non credant, nec divinationes exquirant.

(Concil. Tolet. IV, c. 29.) Si quis episcopus aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum 134.0038A| magos aut aruspices, aut ariolos, aut certe augures vel sortilegos, vel eos qui profitentur artem magicam, aut aliquos eorum similia exercentes, consuluisse fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus, monasterium ingressus poenam excipiat, ibique perpetuae poenitentiae deditus, scelus admissum sacrilegii solvat. Item: Si quis post hanc cognitionem, ecclesiasticam contemnens doctrinam, ad eos quos prophetas, aut angelos, vel aliquos sanctorum defunctorum, quos aequivocos falso vocant, abierit, eorumque pravis doctrinis inhaeserit, anathema sit; nullisque mysteriis ecclesiasticis communicet, donec ad pontificis venerit satisfactionem. Nam ipse Dominus in Evangelio docet: Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et seducent multos 134.0038B| (Matth. XXIV, 24). Et Paulus apostolus: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci (Hebr. XIII, 9). Similiter etiam de illis qui arbores colunt, aut ad fontes hujuscemodi religiose accedunt, deliberare curavimus. Insuper nullus talibus communicare praesumat.

CAP. XLIX.-- Ut clerici usuras non accipiant, nec laici quoque.

(Concil. Carthag. III, c. 16.) Item placuit, ut clericus si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem, eamdem speciem quantum dederit accipiat. Similiter quoque laici ab usuris se abstineant; quod si non fecerint, excommunicentur.

CAP. L.-- Ut clerici vilius emendi et carius vendendi usum non habeant.

134.0038C| (Concil. Tarracon. c. 2.) Sicut per canonum statuta firmatum est, quicunque in clero esse voluerit, emendi vilius, vel vendendi charius studio non utatur. Certe si voluerit exercere, cohibeatur a clero.

CAP. LI.-- Ut clerici saecularem defensionem adversus ecclesiastiam disciplinam non requirant.

(Agath. Concil. c. 8.) Id etiam placuit, ut clericus si relicto officio suo propter districtionem ad saecularem fortasse defensionem transierit, et ei ad quem recurrerit solatium defensionis impenderit, cum eodem de Ecclesiae communione pellatur.

CAP. LII.-- Ut clerici ecclesiastico judicio contenti sint.

134.0038D| (Pseudo-Clemens epist. 1 ad Jacob.) Si qui ex fratribus negotia habent inter se, apud cognitores saeculi non judicentur, sed apud presbyteros Ecclesiae quidquid illud est, dirimatur.

CAP. LIII.-- Ut clerici vigiliis non desint.

(Concil. Carthag. IV, c. 49.) Clericus qui absque corpusculi sui inaequalitate vigiliis deest, stipendio privetur.

CAP. LIV.-- Ut presbyter in nuptiis bigami non prandeat.

(Concil. Neocaes., c. 7.) Presbyterum in nuptiis 134.0039A| bigami prandere non convenit, quia cum poenitentia bigamus egeat, quis erit presbyter, qui propter convivium talibus nuptiis possit praebere consensum?

CAP. LV.-- Quod ex collatis convivia non celebrentur.

(Concil. Laodic. c. 55.) Quod non oporteat sacerdotes, aut clericos ex collatis, vel commessalibus convivia celebrare. Hoc autem nec laicis posse congruere.

CAP. LVI.-- Quod ad agapen vocati, ciborum partes non accipiant.

(Laodicens. c. 27.) Quod non oporteat sacro ministerio deditos clericos ad agapen vocatos, ciborum partes accipere: propterea quod hinc ecclesiastico ordini fiat injuria.

CAP. LVII.-- Quod clericos orare, et legere, ac manibus laborare instanter conveniat.

134.0039B| (Concil. Carthag. IV, c. 50, 51, 52, 53; ex :CAP. 3 Capitul. Theodulf. Aurel.) Clericus victum et vestimentum sibi artificio vel agricultura, absque officii duntaxat sui detrimento praeparet: et si quando a lectione cessatur, debet manuum operatio subsequi, quia otiositas inimica est animae, et antiquus hostis quem a lectione sive ab oratione vacantem invenerit, facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis, qualiter et vos vivatis, et alios doceatis. Per usum orationis et vobis, et his quibus in charitate conjuncti estis, prodesse valebitis. Per manuum operationem, et corporis macerationem, et vitiis alimenta negabitis, et vestris necessitatibus subvenietis, 134.0039C| et habebitis quod necessitatem patientibus porrigatis.

CAP. LVIII.-- Qui psalmi in ecclesia cantentur, vel libri legantur.

(Mart. Brac. Collect. Orient. can., c. 67; Carth. III, c. 47.) Quod non oporteat plebeos psalmos in ecclesia cantari, nec libros praeter canonem legi, sola sacra volumina Novi Testamenti, vel Veteris. Licet etiam legi passiones martyrum, cum anniversaria eorum celebrantur.

CAP. LIX.-- Ut oratio Dominica quotidie proferatur.

(Ex c. 10 concil. Tolet. IV.) Oratio quae Dominica dicitur, quam Dominus proprio ore composuit, suosque discipulos per eam orare docuit, non tantum diebus Dominicis, sed quotidie in omni operatione 134.0039D| frequentanda est. Consideret tamen unusquisque conscientiam suam, quia si ex puro corde omnibus a quibus laesus fuerit, non dimiserit, haec oratio magis ad occasionem, quam ad veniam illi esse videtur.

CAP. LX.-- Quod profundiores quaestiones penitus non astruantur.

(Coelestinus I ad episc. Galliae, c. 13.) Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere: quia ad confitendum gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid 134.0040A| secundum praedictas regulas apostolicae sedis nos Scriptura docuerit, ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuit praefixis sententiis esse contrarium.

CAP. LXI.-- Ubi et qualiter scholae habeantur.

(Theodulf. c. 20.) Presbyteri etiam per villas et vicos scholas habeant, et si quislibet fidelium suos parvulos ad discendas litteras eis committere vult, eos suscipere et docere non renuant, sed cum summa eos charitate doceant. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Cum ergo eos docent, nihil ab eis pretii pro hac re exigant, nec aliquid ab eis accipiant, excepto quod eis parentes charitatis studio 134.0040B| sua voluntate obtulerint.

CAP. LXII.-- Quibus libertis manumittatur.

(Concil. Tolet. IV, :CAP. 72.) Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet; isti si sine crimine sunt, ad clericatus ordinem libere suscipiantur; quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc a patrono servituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi.

CAP. LXIII.-- Quales ad ministerium clerici eligantur

(Clementi epist. 2 ascripta.) Tales ad ministerium 134.0040C| clerici eligantur, qui digne possint Dominica sacramenta tractare: melius est enim Domini sacerdoti paucos habere ministros, qui possint digne exercere opus Dei, quam multos inutiles, qui onus grave ordinatori adducant.

CAP. LXIV.-- De jejunio quadragesimali clericorum.

(Telesphor. attributa epist.) Cognoscite a nobis, et cunctis episcopis in hac sancta et apostolica sede congregatis statutum esse, ut septem hebdomadas plenas ante sanctum Pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne jejunent. Quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in jejunio debet fieri discretio. Has ergo septem hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent, et hymnis, ac vigiliis, atque orationibus Domino 134.0040D| inhaerere diu noctuque studeant.

CAP. LXV.-- Quod nulli sacerdotum liceat canones ignorare.

(Coelestin. episcopis per Calab. constitutis epist. 3.) Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod possit Patrum regulis obviare: quae enim a nobis res digne servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa, frangatur?

CAP. LXVI.-- Quomodo adversa pro Christo patienter tolerare oporteat.

(Anacleti quae dicitur ep. 1.) Nolite mirari, charissimi, qui persecutiones patimini, quasi vobis aliquid novi contingat, sed communicantes Christi passionibus 134.0041A| gaudete, ut in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis. Nec pro aliqua cupiditate, vel segnitie, aut metu, haec quae vobis facienda, vel dicenda sunt, dimittatis. Nec a populi increpatione, si deviaverit, ullo modo cessetis. Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor: si autem ut Christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine, quia scriptum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 16). Cavete, quia propter justitiam dixit. Nam qui pro aliquo crimine patitur, ob hoc non erit beatus.

CAP. LXVII.-- Quod cum excommunicato non sit orandum.

134.0041B| (Canon. 11 apost.) Si quis cum excommunicato saltem in domo simul oraverit, iste communione privetur.

CAP. LXVIII.-- Quod oblationes discordantium, vel pauperes opprimentium refutandae sint.

(Concil. Carthag. IV, :CAP. 93 et 94.) Oblationes discordantium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur. Eorum etiam qui pauperes opprimunt, donaria a sacerdotibus refutanda sunt.

CAP. LXIX.-- Ut ebrietas vetetur.

(Concil. Agathens. c. 41.) Ante omnia clericis vetetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, 134.0041C| ut ordo patet, aut trium dierum spatio a vino statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplicio. Quod si hoc in usum assumpserit, excommunicatio proteletur; si vero corrigi non potuerit, a sacerdotali ordine repellatur.

CAP. LXX.-- Qualiter singulis feriis agendum sit.

(Concil. Carthag. IV, c. 74.) Qui die Dominico studiose jejunat, non credatur catholicus. Et nullum negotium, nullumque opus servile eodem die fiat. Quinta feria quisquis non est jejunandus, ut inter jejunium Christianorum et gentilium, catholicorum, atque haereticorum discretio sit. Nam dies Dominicus, et quinta feria jure solemniores prae caeteris habentur; eo quod Die Dominico Dominus Jesus Christus, devicto mortis equuleo, resurrexit 134.0041D| a mortuis; sive quia eo die gratia Spiritus sancti post ascensionem ad coelos, inflammavit discipulos, eis mittens tradidit charismatum dona. Quinta feria autem cum eisdem discipulis ultimae coenae mysteria celebravit. Nec multo post eodem die revolvente illis viventibus ad coelos ascendit; ipso etiam die chrisma conficitur; eodem quoque die poenitentes reconciliantur. (Innocent. I, epist. 1, c. 4.) Quarta vero, sexta et septima feria prae caeteris jejunandum est, quia quarta feria Judas de proditione 134.0042A| Salvatoris cum Judaeis statuit; sexta autem Christus crucifixus est; Sabbato quidem inter metum et spem apostoli tristem duxere diem, dubii aliquantulum de Resurrectionis gloria permanentes. Qui ergo istis tribus diebus in crapula, vel epulis absque magna interveniente festivitate, vel necessitate fuerit, videtur aut cum tradente tradere, vel cum crucifigentibus crucifigere, aut apostolorum injurias deridere. Nam qui vult de Domini cum ipsis resurrectione gaudere, tristari quodammodo cum ipsis debet de passione.

CAP. LXXI.-- Quod die Dominico stantes oremus.

(Nicaenum concil. I, c. 20.) Quoniam sunt quidam in die Dominico ad orationem genu flectentes, 134.0042B| et in diebus Pentecostes, ut omnia in universis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio, stantes in his diebus Domino vota persolvere.

CAP. LXXII.-- Ut sacerdotes admoneant populum, qualiter festis diebus se habeant.

Sacerdotes admoneant populum ut in diebus festis non vacent conviviis malis et jocis turpibus, sed orationibus.

CAP. LXXIII.-- Quibus festis populus communicet.

(Conc. Agath. c. 18.) Saeculares vero qui Natalem Domini, Pascha et Pentecosten non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur.

CAP. LXXIV.-- Si sacrificium per negligentiam ceciderit.

134.0042C| Si cui sacrificium per negligentiam ceciderit, aut lingua lambat, ut nihil inde remaneat aut diebus quadraginta jejunet. Si autem per negligentiam alterius hoc factum fuerit, poeniteat ipse cujus est negligentia. Locus autem in quo ceciderit, aut igne succendatur, aut penitus extergatur, et quod extersum fuerit, comburatur.

CAP. LXXV.-- Si vomitus infra tres dies post communionem negligenter evenerit.

Si quis post accepta sacrosancta mysteria infra tres dies vomitum per negligentiam fecerit, si presbyter est, quadraginta diebus poeniteat; 134.0042D| caeteri secundum proprium ordinem judicentur. Et quidquid rejectum fuerit, comburatur.

CAP. LXXVI.-- Ut energumeni non communicent, et balnea in sacratis aquis non faciant.

Nulli liceat porrigere corpus, vel sanguinem Domini nostri Jesu Christi energumenis, donec in eadem passione sunt, nisi forte discrimen mortis incurrerint; nam cum criminosis talia sacramenta vetentur, quanto magis illis quos ipse auctor criminis invadit? Si autem divina misericordia 134.0043A| liberati fuerint, longo tempore in abstinentia et oratione permaneant secundum arbitrium sacerdotum, et sic demum communicent inter caeteros Christianos. Quod si baptizati vel consignati non fuerint, licet eos omni tempore baptizare, vel consignare. In aqua vero sanctificata nullus balneum facere audeat pro aliqua infirmitate vel necessitate, quae spargi tantummodo concessa est. Hujuscemodi enim lavacra nec in sacris invenimus, nec a Patribus acta audivimus, nec nobis utilia videntur.

CAP. LXXVII.-- Qualiter mysteria baptismatis vel chrismatis custodienda sint.

Qui sacri baptismatis mysterium, vel donum Spiritus sancti in chrismate susceperint, ante nonum 134.0043B| diem cum mulieribus nullo modo coeant: similiter hujuscemodi mulieres omni modo a viris se abstineant, nec ullo turpi ludo, vel negotio ullo modo misceant; a carnium usura diu abstineant, donec episcopus loci pro qualitate personae, vel temporis praeviderit. Nec de sacro fonte aliquem levare, aut ad consignandum ante episcopum tenere aliquis audeat: nec clericus ullum sacrum ordinem assumere praesumet, nisi prius haec eadem praedicta sacramenta in se celebraverit. Si quis autem in aliquo supradictorum praevaricator exstiterit, judicio episcopi poeniteat.

CAP. LXXVIII.-- Ut spectacula ludorum diebus festis non celebrentur.

(Concil. African. 61.) Necnon et illud petendum, 134.0043C| ut spectacula theatrorum, caeterorumque ludorum die Dominica, vel caeteris religionis Christianae diebus celeberrimis amoveantur. Maxime quia sancti Paschae octavarum die populi ad circum, magis quam ad ecclesiam conveniunt, deberent transferri praefiniti ipsorum dies quando evenerint, nec debet ullus Christianus cogi ad spectacula.

CAP. LXXIX.-- Ut nullus Kalendas Januarii colere, aut choros ducere praesumat.

(Zachar. in concil. Rom. c. 9, referturque 27, quaest. 7, c. Si quis.) Ut nullus Kalendas Januarii et brumas ritu paganorum colere praesumat: si quis Kalendas Januarii et brumas colere praesumpserit, aut mensas cum lampadibus in domibus 134.0043D| praeparare, aut per vicos et plateas cantiones et choros ducere praesumpserit, quod magna iniquitas est, coram Deo anathema sit.

CAP. LXXX.-- Ut quod ad ecclesiam conveniendum sit.

(Theodulf. c. 10.) Non debetis ad ecclesiam ob aliam causam convenire, nisi ad laudandum Deum, et ejus servitium faciendum; disceptationes vero et tumultus, et vaniloquia, et caeterae actiones, ab eodem loco sancto penitus prohibendae sunt. Ubi enim Dei nomen invocatur, Deo sacrificium 134.0044A| offertur, angelorum frequentia inesse non dubitatur, periculosum est tale aliquid dicere, vel agere quod loco non convenit: si enim Dominus illos de templo ejecit, qui victimas quae sibi offerentur, emebant vel vendebant, quanto magis illos iratus inde abjiciet, qui mendaciis, vaniloquiis, risibus, et hujuscemodi nugis locum divino cultui mancipatum foedant?

CAP. LXXXI.-- De doctrina virorum et mulierum.

(Concil. Carthag. IV, c. 98; Ibid., c. 99.) Laicus praesentibus clericis, nisi ipsis probantibus docere non audeat. Et mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventu docere non audeat vel praesumat.

CAP. LXXXII.-- Item de indumentis eorum.

134.0044B| (Concil. Gang. :CAP. 12; Ibid., c. 13.) Si quis virorum propter continentiam, quae putatur, amictu pallii utitur, quasi per hoc habere se justitiam credens, et despicit eos qui cum reverentia birris, et aliis communibus solitis utuntur vestibus, anathema sit. Similiter et mulier quae propter continentiam, quae putatur, habitum mutat, et pro solito muliebri amictu virilem sumit, anathema sit.

CAP. LXXXIII.-- Ut natalitia seu nuptiae in Quadragesima non fiant.

(Concil. Bracar. c. 48.) Quod non oporteat in Quadragesima martyrum natalitia celebrare; sed eorum in Sabbato et Dominico die tantum memoria fieri. Nuptiae vero aut natalitia iisdem diebus 134.0044C| nullo modo celebrentur.

CAP. LXXXIV.-- De jejunio Quadragesimali.

(Concil. Agath. :CAP. 12.) Placuit etiam ut omnes Ecclesiae, exceptis diebus Dominicis, in Quadragesima, etiam die Sabbati, sacerdotali ordinatione, et discretione communicationis debeant jejunare.

CAP. LXXXV.-- Item de observatione ejusdem.

(Concil. Laod. :CAP. 50.) Quod non oporteat in Quadragesima in ultima septimana, quintae feriae jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire, magisque conveniet omnem Quadragesimam districto venerari jejunio.

CAP. LXXXVI.-- Item unde supra.

(Tolet. IV, c. 4.) Quidam in die ejusdem Dominicae 134.0044D| passionis ad horam nonam jejunium solvunt, conviviis abstinent. Et dum sol ipse eodem die tenebris palliatus lumen subduxerit, ipsaque elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint, illi jejunium tanti diei polluunt, epulisque inserviunt. Et quia totum eumdem diem universalis Ecclesia propter passionem Domini in moerore, et abstinentia peragit, quicunque in eo jejunium, praeter parvulos, senes et languidos, ante peractas indulgentiae preces resolverit, a paschali gaudio depellatur, nec in eo sacramentum corporis, 134.0045A| et sanguinis Domini percipiat, qui diem passionis ipsius per abstinentiam non honorat.

CAP. LXXXVII.-- De jejunio Quatuor Temporum.

(Calixti papae quae dicitur epist. 1.) Jejunium quod ter in anno apud nos celebrare didicistis, convenientius nunc per quatuor tempora fieri dicimus; ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et nos quaternum agamus solemne jejunium per quatuor tempora, juxta prophetae Zachariae vocem, qui ait: Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Judae in gaudium et laetitiam, et solemnitates praeclaras: veritatem tamen et pacem diligite, dicit Dominus exercituum (Zachar. VIII, 19). In hoc ergo omnes nos unanimes oportet esse, ut 134.0045B| secundum apostolicam doctrinam: Idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata (I Cor. I, 10).

CAP. LXXXVIII.-- Jejunium ecclesiasticum non dissolvendum.

(Gang. concil. c. 19.) Si quis eorum qui continentiae student, absque necessitate corporea tradita in commune jejunia, et ab Ecclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit.

CAP. LXXXIX.-- Ut poenitentibus infirmis oleum sanctificatum non infundatur.

(Innocent I, epist. ad Decentium c. 8.) Poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?

CAP. XC.-- Qualiter presbyteri erga poenitentes agant.

134.0045C| Non debet presbyter injungere poenitentiae leges sine aliquo respectu personae, aut causae; sed tempora poenitentiae aut reconciliationis episcopi arbitrio concedat. Et, ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi episcopo permittente; sed potius presbyteri qui in plebibus ordinantur, providentiam magnam habeant, ne eorum parochiani in criminalia incidant delicta. Quod si evenerit, tam ab ipsis, quam ab omnibus vicinis diligenter qualiter acta sunt, inquirant, et scriptis notare non differant, eosque admonere frequenter studeant, ut ad pacis et poenitentiae satisfactionem citissime currant, et cum ipsis primus ejusdem plebis presbyter, aut qui doctor post ipsum fuerit, 134.0045D| veniat, idemque quod scripserat, secum afferat. Quod si iidem poenitentes venire distulerint, ipse in capite jejunii ad primam ejusdem episcopi sedem esse nullo modo cum eodem dissimulet scripto, suoque suggerat episcopo, ut quod ei exinde agendum sit, consideret. Si autem etiam poenitentes adfuerint, leges, quae illis poenitentiae imponuntur, rursus describat, curamque et sollicitudinem erga eos maximam gerat, ut eorum conversationem plenissime cognoscere possit. Quod si obnixe aliquem poenitentiae viderit incumbere, aut debilitate incurrente periculum speret, aut si infirmitas quemquam 134.0046A| oppresserit, ad suum presbyter recurrat episcopum, ut illi per ipsum remedia concedantur. Quod si defuerit, cardinalibus primae sedis interim suggeratur. Ad diem namque reconciliationis, id est coenae Domini ipse quoque cum ipsis pariter adesse festinet, ut rursus quae illis jussa fuerint, cognoscere et describere possit.

CAP. XCI.-- Ut poenitentes quotidie genua flectant.

(Concil. Carthag. c. 8.) Poenitentes etiam diebus remissionis genua flectant.

CAP. XCII.-- Ut mortuos poenitentes sepeliant.

(Ibid., :CAP. 83.) Mortuos poenitentes offerant ecclesiae, et sepeliant.

CAP. XCIII.-- Poenitentes negotiis saecularibus se abstineant.

134.0046B| (Leon. M. epist. 91, c. 9.) Qualitas lucri negotiantem aut excusat, aut arguit, quia est nonestus quaestus, et turpis: verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi; quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum. Unde monemus ne poenitens aliquo negotio, seu venatione se obstringat, sed sub custodia sacerdotis, qui loco praefuerit orationi, atque jejuniis vacet. Victum autem suum si egenus est, tali artificio quaerat, cui nulla inhaereat macula peccati, quatenus ita testimonio sacerdotis fultus, ad pontificis sui securius recurrat sententiam (ejusdem epist. c. 10). Sed neque post poenitentiae actionem pergat ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: Nemo militans 134.0046C| Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). Quapropter non est liber a laqueis diaboli, qui se militiae mundanae voluerit implicare. Ergo illicitorum veniam postulantem, oportet etiam a multis licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12); unde si poenitens habet causam, quam negligere forte non debeat, melius expetit ecclesiasticum quam forense judicium.

CAP. XCIV.-- Qualiter sponsus et sponsa a sacerdote benedicantur.

(Carth. IV, c. 13.) Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis, vel paranymphis offerantur. Qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis 134.0046D| in virginitate permaneant.

CAP. XCV.-- Quae nuptiae vitandae sint.

(Conc. Rom. I, sub Greg. II; Rom. sub Eugen. II et Leone III.) Ut nullus praesumat Deo dicatam feminam, aut commatrem suam, vel novercam, seu matrem, aut sororem, aut filiam spiritualem, vel de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, sibi in conjugio copulare. Et virginem aut viduam nullus rapere praesumat, aut furari in uxorem, nisi desponsatam habuerit a propriis parentibus, vel a tutoribus ejus, etiamsi ipsa voluerit. Si quis vero, vel si qua in aliquo praedictorum nefario conjugio convenerit, 134.0047A| et in eo permanserit, sciat se auctoritate canonica anathematis vinculo esse innodatum. Consentientes vero atque consiliantes, etiam anathematis vinculo implicentur. Si autem ii, qui conjuncti sunt, admoniti declinaverint, et ab alterutro fuerint divisi, poenitentiae submittantur, ut episcopus loci praeviderit. Similiter illi qui in hoc consiliati fuerint, vel aliquam habuerint portionem. Quicunque vero sacerdotum vel clericorum in talibus assensum praebuerit, aut communicaverit eorum consortio, condemnatus, sacerdotii, vel ministerii sui honore privetur.

CAP. XCVI.-- Qeualiter unusquisque docendus sit.

(Theodulf. c. 21.) Cum ergo omnium sanctarum Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum 134.0047B| refertae sint, et per sanctarum Scripturarum campos possint inveniri arma quibus vitia comprimantur, et virtutes nutriantur; licuit nobis huic nostro Capitulari inserere sententiam cujusdam Patris (S. Benedict. Regul. :CAP. 4) de instrumentis bonorum operum, in qua magna brevitate quid agi quidve vitari debeat continetur. In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute, deinde proximum tanquam seipsum. Deinde non occidere: non adulterare: non facere furtum: non concupiscere: non falsum testimonium dicere: honorare omnes homines; et quod sibi quis fieri non vult, alteri non faciat. Abnegare semetipsum sibi, ut Christum sequatur, corpus castigare: delicias non amplecti. Jejunium amare; et pauperes recreare: 134.0047C| nudum vestire; infirmum visitare, mortuum sepelire, dolentem consolari. A saeculi actibus se facere alienum; nihil amori Christi praeponere. Iram non perficere, iracundiae tempus non reservare. Dolum in corde non tenere. Pacem falsam non dare; charitatem non derelinquere. Non jurare, ne forte perjuret. Veritatem ex corde et ore proferre: malum pro malo non reddere; injuriam non facere, sed et factam patienter sufferre: inimicos diligere; maledicentes non maledicere, sed magis benedicere: persecutionem pro justitia sustinere. Non esse superbum, non vinolentum, non multum edacem, non somnolentum, non pigrum, non murmurosum, non detractorem. Spem suam Deo committere, bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, 134.0047D| non sibi; malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet. Diem judicii timere: gehennam expavescere; vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare; mortem ante oculos quotidie suspectam habere; actus vitae suae omni hora custodire. In omni loco Deum prospicere. Cogitationes malas cordis sui advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spiritali patefacere. Os suum a malo vel a pravo eloquio custodire. In omni loco Deum prospicere. Multum loqui non amare; verba vana aut risui apta non loqui; risum multum aut excussum non amare; lectiones sanctas libenter audire, orationi frequenter incumbere. Mala sua praeterita cum lacrymis, vel gemitu quotidie in oratione 134.0048A| Deo confiteri, et de ipsis malis emendare: desideria carnis non perficere: voluntatem propriam odire: praeceptis sacerdotis et praeceptoris in omnibus obedire, etiamsi ipse aliter, quod absit, agat; memores illius Dominici praecepti: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII, 3). Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse, quod verius dicatur: praecepta Dei factis quotidie studeat adimplere; castitatem amare; nullum odire, zelum et invidiam non habere; contentionem non amare; relationem fugere; seniores venerari, juniores diligere; in Christi amore pro inimicis orare; cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire, et de Dei misericordia nunquam desperare.

134.0048B| Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis, quae cum fuerint a nobis diu noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa retribuentur nobis a Domino recompensabiliter, quae ipse promisit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II, 9).

CAP. XCVII.-- Ut orationem Dominicam et Symbolum memoriter teneant.

(Theodulf. c. 22.) Commonendi sunt omnes fideles, ut generaliter a minimo usque ad maximum orationem Dominicam, et symbolum memoriter teneant; et dicendum eis quod in his duabus sententiis omne fidei Christianae fundamentum incumbit, et nisi qui has duas sententias memoriter tenuerit, 134.0048C| et ex toto corde crediderit, et in oratione saepissime frequentaverit, catholicus esse non poterit. Constitutum namque est, ut nullus chrismetur, neque baptizetur, neque a lavacro fontis alium suscipiat, neque coram episcopo ad confirmandum quemlibet teneat, nisi symbolum et orationem Dominicam memoriter tenuerit, exceptis his quos ad loquendum aetas minime perduxit.

CAP. XCVIII.-- Ut hos canones nullus refutare praesumat.

(Gelasius I, epist. 9.) Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum Sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus 134.0048D| sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat, et docere (Ex Julii 1, epist. 1, c. 4, ea Gelasius mutuatus est), satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hanc sibimet observationem concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum.

CAP. XCIX.-- Ut quae statuta sunt, nullo modo immutentur.

Haec vero statuta nulla debent improbitate convelli, nulla novitate mutari, quia alia ratio est saecularium, alia divinorum.

CAP. C.-- Quod scire etiam nos oporteat quae in sacris Scripturis recipienda sint, quaeve refutanda.

134.0049A| (Gelasius I, in Conc. Rom. I.) Quamvis aliud firmamentum nemo possit ponere, praeter id quod positum est Christus Jesus (I Cor. III, 11), tamen ad aedificationem sanctae Ecclesiae post illas Veteris et Novi Testamenti quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet scripturas, id est sanctam synodum Nicaenam trecentorum decem et octo Patrum, mediante maximo Constantino Augusto: sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est, consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo sanctae sedis Alexandrinae antistite, et Arcadio ab Italia destinato: 134.0049B| sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Martiano Augusto, et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana haereses simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt. Item, opuscula beati Caecilii Cypriani martyris, Carthaginensis episcopi; opuscula beati Gregorii Nazianzeni episcopi; opuscula beati Basilii Cappadociae episcopi; opuscula beati Athanasii Alexandrini episcopi; opuscula beati Joannis Constantinopolitani episcopi; opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi; opuscula beati Proterii Alexandrini episcopi; opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi; opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi; opuscula beati Augustini Hipponensis episcopi; opuscula beati Hieronymi presbyteri; opuscula beati 134.0049C| Prosperi viri religiosi; epistola beati Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata, cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item, opuscula atque tractatus omnes diversorum Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Ecclesiae consortio deviarunt, nec ab ejus fidei praedicatione disjuncti sunt, sed ipsius communicationis per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuerunt participes, legenda decernimus. Item, decretales epistolas quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Romana, pro diversorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas.

Item, gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus 134.0049D| tormentorum cruciatibus, et mirabilibus confessionum triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus perpessos, nec suis viribus, sed Dei gratia et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripserunt 134.0050A| nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus vel idiotis superflua, aut minus apta, quam ordo fuerit, scripta esse putantur; sicut cujusdam Cyrici et Julitae, sicut Georgii aliorumque ejusmodi passiones, quae ab haereticis perhibentur composita. Propter quod, ut dictum est, ne vel levior subsannandi oriatur occasio, non leguntur in sancta Ecclesia. Nos tamen cum praedicta Ecclesia omnes martyres, et eorum gloriosos agones, qui Deo magis, quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur.

Item, vitas Patrum Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus Hieronymus conscripsit, cum omni honore suscipimus. Item, actus beati Sylvestri episcopi apostolicae sedis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, 134.0050B| a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur Ecclesiae. Item, scripta de inventione sanctae crucis, et alia de capite Joannis Baptistae, novellae quaedam relationes sunt, et nonnulli eas catholici regunt; sed cum haec ad catholicorum manus pervenerint, beati Pauli procedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V, 21). Item, Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatus Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa sentimus quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognovimus. Et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus, zelo Dei 134.0050C| ac fidei religione reprehendit. Item, Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum suo auctore renuenda.

Item, chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus, atque excusatione Origenis schismatici unum conscripsit librum; propter tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinent, usquequaque non dicimus renuendos. Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit historiam, miraque brevitate contexuit. Venerabilis viri Sedulii Paschale opus quod heroicis descripsit versibus, 134.0050D| insigni laude proferimus. Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur.

Caetera quae ab haereticis, sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Ecclesia: e quibus pauca quae ad memoriam venerunt, et a catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda. In primis Ariminensem synodum 134.0051A| a Constantio Caesare Constantini Augusti filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et nunc in aeternum confitemur esse damnatam. Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri numero octo, apocryphum esse scimus; Actus nomine Andreae apostoli, apocryphi; Actus nomine Thomae apostoli, libri numero decem, apocryphi; Actus nomine Petri apostoli, apocryphi; Actus nomine Philippi apostoli, apocryphi; Thaddaei, apocryphi; Evangelium nomine Matthaei apostoli, apocryphum; Evangelium nomine Barnabae, apocryph.; Evangelium nomine Jacobi Minoris, apocryph.; Evangelium nomine Petri apostoli, apocryph.: Evangelium nomine Bartholomaei apostoli, apocryph.; Evangelium nomine Andreae apostoli, 134.0051B| apocryph.; Evangelium nomine Thomae, quibus Manichaei utuntur, apocryph.; Evangelia quae falsavit Lucianus, apocryph.; liber de Infantia Salvatoris, apocryph.; liber de Nativitate Salvatoris, et de Maria et obstetrice, apocryphus; liber qui appellatur Pastoris, apocryphus; libri omnes quos fecit Seleucius discipulus diaboli, apocryph.; liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus; liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus; liber de Filiabus Adae geneseos, apocryphus; Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum versibus, apocryphum; liber qui appellatur Theclae et Pauli, apocryphus; liber qui appellatur Nepotis, apocryphus; liber Proverbiorum qui ab haereticis conscriptus, et sancti Xisti nomine praenotatus est, apocryphus; revelatio quae 134.0051C| appellatur Pauli apostoli, apocrypha; revelatio quae appellatur Thomae apostoli, apocripha, revelatio quae appellatur Stephani, apocrypha; revelatio quae appellatur Transitus, id est, assumptio sanctae Mariae, apocrypha; liber qui appellatur Poenitentia Adae, apocryphus; liber de Ogiae nomine Gigantis, qui ab haereticis cum dracone post diluvium pugnasse perhibetur, apocryphus; liber qui appellatur Testamentum Job, apocryphus; liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus; liber qui appellatur Poenitentia sancti Cypriani, apocryphus; liber qui appellatur Poenitentia Jammis et Mambrae, apocryphus; liber qui appellatur Sortes apostolorum, apocryphus; liber qui appellatur Laus apostolorum, apocryphus; 134.0052A| liber qui appellatur Canones apostolorum, apocryphus; liber Physiologus, qui ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine signatus, apocryphus; historia Eusebii Pamphili, apocrypha; opuscula Tertulliani, apocrypha; opuscula Lactantii, apocrypha; opuscula Africani, apocrypha; opuscula Postumiani et Galli, apocrypha; opuscula Montani et Priscillae, et Maximillae, apocrypha; opuscula omnia Fausti Manichaei, apocrypha; opuscula Commodiani, apocrypha; opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha; opuscula Tatii Cypriani, apocrypha; opuscula Arnobii, apocrypha; opuscula Tyconii, apocrypha; opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha; opuscula Victorini Pictaviensis, apocrypha; opuscula Fausti egiensis Galliarum, apocrypha; 134.0052B| opuscula Frumenti caeci, apocrypha; epistola Jesu ad Abagarum, apocrypha; epistola Abagari ad Jesum, apocrypha; passio Quirici et Julittae, apocrypha; passio Georgii, apocrypha; scriptura quae appellatur Contradictio Salomonis, apocrypha; phylacteria omnia, quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis arte conscripta sunt, apocryph.; haec et his similia quae Simon Magus; Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus, qui et simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentimus, sive Manichaeus, Faustus Africanus, Arius, Sabellius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius, Coelestius, Donatus, Eustathius, Jovinianus, 134.0052C| Pelagius Julianus Celanensis, Coelestinus. Maximinus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus Cynicus, Lampetius, Dioscorus, Eutyches, Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit; Acacius Constantinopolitanus cum consortibus suis; nec non et omnes haeretici eorumque discipuli, sive schismatici, docuerunt, vel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur non solum repudiata, sed etiam ab omni sancta catholica et apostolica Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus sub anathematis insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

(no apparatus)