Capitula post anno 805 addita (806-813)

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula post anno 805 addita (806-813)
806-813
editio: incognita
fons: []
Capitula post anno 805 addita.

De clericis et laicis qui chrisma ad aliquam nimietatem dant et accipiunt: si quis presbyter aut diaconus dare aut accipere præsumpserit, gradum amittat; ceteri clerici et nonnanes disciplinam corporalem et carceris custodiam sustineant; laici qui acceperint aut alicui dederint manum perdant.

De negotio super omnia præcipiendum est, ut nullus audeat in nocte negotiare in vasa aurea et argentea, mancipia, gemmas, caballos, animalia, excepto vivanda et fodro quod iter agentibus necessaria sunt, sed in die coram omnibus et coram testibus unusquisque suum negotium exerceat.

Reliqua capitula quæ in anteriore capitulari scripta sunt, tam de venundatione annonæ et de reliquis iustitiis et de restauratione æcclesiarum et de pace et de fugitivis et de singulis quibusque causis, omnia ita observentur.